Mt 20:32
|
Et stetit Jesus, et vocavit eos, et ait: Quid vultis ut faciam vobis?
|
Mt 27:22
|
Dicit illis Pilatus: Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus?
|
Mc 1:17
|
et dixit eis Jesus: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.
|
Mc 10:17
|
Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum: Magister bone, quid faciam ut vitam æternam percipiam?
|
Mc 10:36
|
At ille dixit eis: Quid vultis ut faciam vobis?
|
Mc 10:51
|
Et respondens Jesus dixit illi: Quid tibi vis faciam? Cæcus autem dixit ei: Rabboni, ut videam.
|
Mc 11:29
|
Jesus autem respondens, ait illis: Interrogabo vos et ego unum verbum, et respondete mihi: et dicam vobis in qua potestate hæc faciam.
|
Mc 11:33
|
Et respondentes dicunt Jesu: Nescimus. Et respondens Jesus ait illis: Neque ego dico vobis in qua potestate hæc faciam.
|
Mc 15:12
|
Pilatus autem iterum respondens, ait illis: Quid ergo vultis faciam regi Judæorum?
|
Lc 12:17
|
et cogitabat intra se dicens: Quid faciam, quia non habeo quo congregam fructus meos?
|
Lc 12:18
|
Et dixit: Hoc faciam: destruam horrea mea, et majora faciam: et illuc congregabo omnia quæ nata sunt mihi, et bona mea,
|
Lc 12:18
|
Et dixit: Hoc faciam: destruam horrea mea, et majora faciam: et illuc congregabo omnia quæ nata sunt mihi, et bona mea,
|
Lc 16:3
|
Ait autem villicus intra se: Quid faciam? quia dominus meus aufert a me villicationem. Fodere non valeo, mendicare erubesco.
|
Lc 16:4
|
Scio quid faciam, ut, cum amotus fuero a villicatione, recipiant me in domos suas.
|
Lc 18:41
|
dicens: Quid tibi vis faciam? At ille dixit: Domine, ut videam.
|
Lc 20:13
|
Dixit autem dominus vineæ: Quid faciam? Mittam filium meum dilectum: forsitan, cum hunc viderint, verebuntur.
|
Io 4:34
|
Dicit eis Jesus: Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus.
|
Io 6:38
|
quia descendi de cælo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.
|
Io 14:13
|
Et quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam: ut glorificetur Pater in Filio.
|
Io 14:14
|
Si quid petieritis me in nomine meo, hoc faciam.
|
Io 17:4
|
Ego te clarificavi super terram: opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam:
|
Io 17:26
|
Et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam: ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis.
|
Act 22:10
|
Et dixi: Quid faciam, Domine? Dominus autem dixit ad me: Surgens vade Damascum: et ibi tibi dicetur de omnibus quæ te oporteat facere.
|
Rom 11:14
|
si quomodo ad æmulandum provocem carnem meam, et salvos faciam aliquos ex illis.
|
I Cor 6:15
|
Nescitis quoniam corpora vestra membra sunt Christi? Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Absit.
|
II Cor 11:12
|
Quod autem facio, et faciam: ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem, ut in quo gloriantur, inveniantur sicut et nos.
|
Heb 10:7
|
Tunc dixi: Ecce venio: in capite libri scriptum est de me: Ut faciam, Deus, voluntatem tuam.
|
Heb 10:9
|
tunc dixi: Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam: aufert primum, ut sequens statuat.
|
Apoc 3:9
|
Ecce dabo de synagoga Satanæ, qui dicunt se Judæos esse, et non sunt, sed mentiuntur: ecce faciam illos ut veniant, et adorent ante pedes tuos: et scient quia ego dilexi te,
|
Apoc 3:12
|
Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius: et scribam super eum nomen Dei mei, et nomen civitatis Dei mei novæ Jerusalem, quæ descendit de cælo a Deo meo, et nomen meum novum.
|