Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

extra

Prov 29:27 Abominantur justi virum impium, et abominantur impii eos qui in recta sunt via. Verbum custodiens filius extra perditionem erit.
Isa 45:5 Ego Dominus, et non est amplius; extra me non est Deus; accinxi te, et non cognovisti me;
Ier 22:19 Sepultura asini sepelietur, putrefactus et projectus extra portas Jerusalem.
Ezech 40:44 Et extra portam interiorem, gazophylacia cantorum in atrio interiori, quod erat in latere portæ respicientis ad aquilonem: et facies eorum contra viam australem: una ex latere portæ orientalis, quæ respiciebat ad viam aquilonis.
Ezech 43:21 Et tolles vitulum qui oblatus fuerit pro peccato, et combures eum in separato loco domus, extra sanctuarium.
Soph 2:15 Hæc est civitas gloriosa habitans in confidentia, quæ dicebat in corde suo: Ego sum, et extra me non est alia amplius: quomodo facta est in desertum cubile bestiæ? omnis qui transit per eam sibilabit, et movebit manum suam.
I Mach 5:41 si vero timuerit transire, et posuerit castra extra flumen, transfretamus ad eos, et poterimus adversus illum.
I Mach 14:45 qui autem fecerit extra hæc, aut irritum fecerit aliquid horum, reus erit.
I Mach 15:30 Nunc ergo tradite civitates quas occupastis, et tributa locorum in quibus dominati estis extra fines Judææ:
Mt 15:38 Erant autem qui manducaverunt quatuor millia hominum, extra parvulos et mulieres.
Mt 21:17 Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam: ibique mansit.
Mt 21:39 Et apprehensum eum ejecerunt extra vineam, et occiderunt.
Mc 5:10 Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem.
Mc 7:15 Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare, sed quæ de homine procedunt illa sunt quæ communicant hominem.
Mc 8:23 Et apprehensa manu cæci, eduxit eum extra vicum: et exspuens in oculos ejus impositis manibus suis, interrogavit eum si quid videret.
Mc 12:8 Et apprehendentes eum, occiderunt: et ejecerunt extra vineam.
Lc 4:29 Et surrexerunt, et ejecerunt illum extra civitatem: et duxerunt illum usque ad supercilium montis, super quem civitas illorum erat ædificata, ut præcipitarent eum.
Lc 13:33 Verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti die ambulare: quia non capit prophetam perire extra Jerusalem.
Lc 20:15 Et ejectum illum extra vineam, occiderunt. Quid ergo faciet illis dominus vineæ?
Io 9:22 Hæc dixerunt parentes ejus, quoniam timebant Judæos: jam enim conspiraverunt Judæi, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret.
Act 4:15 Jusserunt autem eos foras extra concilium secedere: et conferebant ad invicem,
Act 7:57 Et ejicientes eum extra civitatem lapidabant: et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adolescentis qui vocabatur Saulus.
Act 14:18 Supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Judæi: et persuasis turbis, lapidantesque Paulum, traxerunt extra civitatem, existimantes eum mortuum esse.
Act 21:30 Commotaque est civitas tota, et facta est concursio populi. Et apprehendentes Paulum, trahebant eum extra templum: et statim clausæ sunt januæ.
Act 26:22 Auxilio autem adjutus Dei usque in hodiernum diem sto, testificans minori, atque majori, nihil extra dicens quam ea quæ prophetæ locuti sunt futura esse, et Moyses,
I Cor 6:18 Fugite fornicationem. Omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat.
II Cor 12:2 Scio hominem in Christo ante annos quatuordecim, sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio, Deus scit, raptum hujusmodi usque ad tertium cælum.
II Cor 12:3 Et scio hujusmodi hominem sive in corpore, sive extra corpus nescio, Deus scit:
Heb 12:8 quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes: ergo adulteri, et non filii estis.
Heb 13:11 Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra.
Heb 13:12 Propter quod et Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est.
Heb 13:13 Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes.
Apoc 14:20 et calcatus est lacus extra civitatem, et exivit sanguis de lacu usque ad frenos equorum per stadia mille sexcenta.