Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

esto

Eccli 38:23 Memor esto judicii mei: sic enim erit et tuum: mihi heri, et tibi hodie.
Isa 3:6 Apprehendet enim vir fratrem suum, domesticum patris sui: Vestimentum tibi est, princeps esto noster, ruina autem hæc sub manu tua.
Isa 16:4 Habitabunt apud te profugi mei; Moab, esto latibulum eorum a facie vastatoris: finitus est enim pulvis, consummatus est miser, defecit qui conculcabat terram.
Isa 33:2 Domine, miserere nostri, te enim exspectavimus; esto brachium nostrum in mane, et salus nostra in tempore tribulationis.
Bar 4:5 Animæquior esto, populus Dei, memorabilis Israël:
Bar 4:30 Animæquior esto, Jerusalem: exhortatur enim te, qui te nominavit.
Ezech 38:7 Præpara et instrue te, et omnem multitudinem tuam quæ coacervata est ad te, et esto eis in præceptum.
Dan 10:19 et dixit: Noli timere, vir desideriorum: pax tibi: confortare, et esto robustus. Cumque loqueretur mecum, convalui, et dixi: Loquere, domine mi, quia confortasti me.
Amos 7:2 Et factum est, cum consummasset comedere herbam terræ, dixi: Domine Deus, propitius esto, obsecro; quis suscitabit Jacob, quia parvulus est?
Mt 2:13 Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph, dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et fuge in Ægyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi. Futurum est enim ut Herodes quærat puerum ad perdendum eum.
Mc 5:34 Ille autem dixit ei: Filia, fides tua te salvam fecit: vade in pace, et esto sana a plaga tua.
Mc 10:49 Et stans Jesus præcepit illum vocari. Et vocant cæcum, dicentes ei: Animæquior esto: surge, vocat te.
Lc 18:13 Et publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad cælum levare: sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus propitius esto mihi peccatori.
Lc 19:19 Et huic ait: Et tu esto super quinque civitates.
Act 23:11 Sequenti autem nocte assistens ei Dominus, ait: Constans esto: sicut enim testificatus es de me in Jerusalem, sic te oportet et Romæ testificari.
II Cor 12:16 Sed esto: ego vos non gravavi: sed cum essem astutus, dolo vos cepi.
I Tim 4:12 Nemo adolescentiam tuam contemnat: sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate.
I Tim 4:15 Hæc meditare, in his esto: ut profectus tuus manifestus sit omnibus.
II Tim 2:8 Memor esto Dominum Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum,
II Tim 4:5 Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac evangelistæ, ministerium tuum imple. Sobrius esto.
Apoc 2:5 Memor esto itaque unde excideris: et age pœnitentiam, et prima opera fac: sin autem, venio tibi, et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi pœnitentiam egeris.