Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

estis

Lc 12:7 sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite ergo timere: multis passeribus pluris estis vos.
Lc 12:24 Considerate corvos, quia non seminant, neque metunt, quibus non est cellarium, neque horreum, et Deus pascit illos. Quanto magis vos pluris estis illis?
Lc 12:26 Si ergo neque quod minimum est potestis, quid de ceteris solliciti estis?
Lc 16:15 Et ait illis: Vos estis qui justificatis vos coram hominibus: Deus autem novit corda vestra: quia quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum.
Lc 22:28 vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis.
Lc 24:17 Et ait ad illos: Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes?
Lc 24:38 Et dixit eis: Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra?
Lc 24:48 Vos autem testes estis horum.
Io 6:26 Respondit eis Jesus, et dixit: Amen, amen dico vobis: quæritis me non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis.
Io 7:47 Responderunt ergo eis pharisæi: Numquid et vos seducti estis?
Io 8:23 Et dicebat eis: Vos de deorsum estis, ego de supernis sum. Vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo.
Io 8:23 Et dicebat eis: Vos de deorsum estis, ego de supernis sum. Vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo.
Io 8:37 Scio quia filii Abrahæ estis: sed quæritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis.
Io 8:39 Responderunt, et dixerunt ei: Pater noster Abraham est. Dicit eis Jesus: Si filii Abrahæ estis, opera Abrahæ facite.
Io 8:44 Vos ex patre diabolo estis: et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit: quia non est veritas in eo: cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus.
Io 8:47 Qui ex Deo est, verba Dei audit. Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis.
Io 10:26 sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis.
Io 10:34 Respondit eis Jesus: Nonne scriptum est in lege vestra, Quia ego dixi: Dii estis?
Io 13:10 Dicit ei Jesus: Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Et vos mundi estis, sed non omnes.
Io 13:11 Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum; propterea dixit: Non estis mundi omnes.
Io 13:35 In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.
Io 15:3 Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis.
Io 15:14 Vos amici mei estis, si feceritis quæ ego præcipio vobis.
Io 15:19 Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret: quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus.
Io 15:27 et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis.
Act 3:25 Vos estis filii prophetarum et testamenti, quod disposuit Deus ad patres nostros, dicens ad Abraham: Et in semine tuo benedicentur omnes familiæ terræ.
Act 7:26 Sequenti vero die apparuit illis litigantibus: et reconciliabat eos in pace, dicens: Viri, fratres estis, ut quid nocetis alterutrum?
Act 19:3 Ille vero ait: In quo ergo baptizati estis? Qui dixerunt: In Joannis baptismate.
Act 19:15 Respondens autem spiritus nequam dixit eis: Jesum novi, et Paulum scio: vos autem qui estis?
Act 22:3 Et dicit: Ego sum vir Judæus, natus in Tarso Ciliciæ, nutritus autem in ista civitate, secus pedes Gamaliel eruditus juxta veritatem paternæ legis, æmulator legis, sicut et vos omnes estis hodie:
Rom 1:6 in quibus estis et vos vocati Jesu Christi:
Rom 1:15 ita (quod in me) promptum est et vobis, qui Romæ estis, evangelizare.
Rom 6:14 Peccatum enim vobis non dominabitur: non enim sub lege estis, sed sub gratia.
Rom 6:16 Nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis ejus, cui obeditis, sive peccati ad mortem, sive obeditionis ad justitiam?
Rom 6:17 Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati, obedistis autem ex corde in eam formam doctrinæ, in quam traditi estis.
Rom 6:18 Liberati autem a peccato, servi facti estis justitiæ.
Rom 7:4 Itaque fratres mei, et vos mortificati estis legi per corpus Christi: ut sitis alterius, qui ex mortuis resurrexit, ut fructificemus Deo.
Rom 8:9 Vos autem in carne non estis, sed in spiritu: si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Siquis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus.
Rom 11:30 Sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter incredulitatem illorum:
Rom 15:14 Certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis dilectione, repleti omni scientia, ita ut possitis alterutrum monere.
I Cor 1:5 quod in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia.
I Cor 1:9 Fidelis Deus: per quem vocati estis in societatem filii ejus Jesu Christi Domini nostri.
I Cor 1:13 Divisus est Christus? numquid Paulus crucifixus est pro vobis? aut in nomine Pauli baptizati estis?
I Cor 1:15 ne quis dicat quod in nomine meo baptizati estis.
I Cor 1:30 Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio:
I Cor 3:2 lac vobis potum dedi, non escam: nondum enim poteratis: sed nec nunc quidem potestis: adhuc enim carnales estis.
I Cor 3:3 Cum enim sit inter vos zelus, et contentio: nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis?
I Cor 3:4 Cum enim quis dicat: Ego quidem sum Pauli; alius autem: Ego Apollo: nonne homines estis? Quid igitur est Apollo? quid vero Paulus?
I Cor 3:9 Dei enim sumus adjutores: Dei agricultura estis, Dei ædificatio estis.
I Cor 3:9 Dei enim sumus adjutores: Dei agricultura estis, Dei ædificatio estis.