Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

erat

Lc 7:12 Cum autem appropinquaret portæ civitatis, ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suæ: et hæc vidua erat: et turba civitatis multa cum illa.
Lc 7:15 Et resedit qui erat mortuus, et cœpit loqui. Et dedit illum matri suæ.
Lc 7:37 Et ecce mulier, quæ erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuisset in domo pharisæi, attulit alabastrum unguenti:
Lc 8:41 Et ecce venit vir, cui nomen Jairus, et ipse princeps synagogæ erat: et cecidit ad pedes Jesu, rogans eum ut intraret in domum ejus,
Lc 8:42 quia unica filia erat ei fere annorum duodecim, et hæc moriebatur. Et contigit, dum iret, a turba comprimebatur.
Lc 8:43 Et mulier quædam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim, quæ in medicos erogaverat omnem substantiam suam, nec ab ullo potuit curari:
Lc 8:56 Et stupuerunt parentes ejus, quibus præcepit ne alicui dicerent quod factum erat.
Lc 9:31 visi in majestate: et dicebant excessum ejus, quem completurus erat in Jerusalem.
Lc 9:45 At illi ignorabant verbum istud, et erat velatum ante eos ut non sentirent illud: et timebant eum interrogare de hoc verbo.
Lc 9:53 Et non receperunt eum, quia facies ejus erat euntis in Jerusalem.
Lc 10:1 Post hæc autem designavit Dominus et alios septuaginta duos: et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus.
Lc 10:39 et huic erat soror nomine Maria, quæ etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius.
Lc 11:14 Et erat ejiciens dæmonium, et illud erat mutum. Et cum ejecisset dæmonium, locutus est mutus, et admiratæ sunt turbæ.
Lc 11:14 Et erat ejiciens dæmonium, et illud erat mutum. Et cum ejecisset dæmonium, locutus est mutus, et admiratæ sunt turbæ.
Lc 13:11 Et ecce mulier, quæ habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo: et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere.
Lc 14:2 Et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum.
Lc 15:24 quia hic filius meus mortuus erat, et revixit: perierat, et inventus est. Et cœperunt epulari.
Lc 15:32 epulari autem, et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est.
Lc 16:1 Dicebat autem et ad discipulos suos: Homo quidam erat dives, qui habebat villicum: et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius.
Lc 16:19 Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide.
Lc 16:20 Et erat quidam mendicus, nomine Lazarus, qui jacebat ad januam ejus, ulceribus plenus,
Lc 17:16 et cecidit in faciem ante pedes ejus, gratias agens: et hic erat Samaritanus.
Lc 18:2 dicens: Judex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat, et hominem non reverebatur.
Lc 18:3 Vidua autem quædam erat in civitate illa, et veniebat ad eum, dicens: Vindica me de adversario meo.
Lc 18:23 His ille auditis, contristatus est: quia dives erat valde.
Lc 18:34 Et ipsi nihil horum intellexerunt, et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quæ dicebantur.
Lc 19:2 Et ecce vir nomine Zachæus: et hic princeps erat publicanorum, et ipse dives:
Lc 19:3 et quærebat videre Jesum, quis esset: et non poterat præ turba, quia statura pusillus erat.
Lc 19:4 Et præcurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret eum: quia inde erat transiturus.
Lc 19:47 Et erat docens quotidie in templo. Principes autem sacerdotum, et scribæ, et princeps plebis quærebant illum perdere:
Lc 19:48 et non inveniebant quid facerent illi. Omnis enim populus suspensus erat, audiens illum.
Lc 20:4 baptismus Joannis de cælo erat, an ex hominibus?
Lc 22:7 Venit autem dies azymorum, in qua necesse erat occidi pascha.
Lc 22:49 Videntes autem hi qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt ei: Domine, si percutimus in gladio?
Lc 22:55 Accenso autem igne in medio atrii et circumsedentibus illis, erat Petrus in medio eorum.
Lc 22:56 Quem cum vidisset ancilla quædam sedentem ad lumen, et eum fuisset intuita, dixit: Et hic cum illo erat.
Lc 22:59 Et intervallo facto quasi horæ unius, alius quidam affirmabat, dicens: Vere et hic cum illo erat: nam et Galilæus est.
Lc 23:7 Et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Jerosolymis erat illis diebus.
Lc 23:19 qui erat propter seditionem quamdam factam in civitate et homicidium missus in carcerem.
Lc 23:47 Videns autem centurio quod factum fuerat, glorificavit Deum, dicens: Vere hic homo justus erat.
Lc 23:50 Et ecce vir nomine Joseph, qui erat decurio, vir bonus et justus:
Lc 23:54 Et dies erat parasceves, et sabbatum illucescebat.
Lc 23:55 Subsecutæ autem mulieres, quæ cum eo venerant de Galilæa, viderunt monumentum, et quemadmodum positum erat corpus ejus.
Lc 24:13 Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Jerusalem, nomine Emmaus.
Lc 24:32 Et dixerunt ad invicem: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas?
Io 1:1 In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.
Io 1:1 In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.
Io 1:1 In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.
Io 1:2 Hoc erat in principio apud Deum.
Io 1:4 In ipso vita erat, et vita erat lux hominum: