Iob 9:14
|
Quantus ergo sum ego, ut respondeam ei, et loquar verbis meis cum eo?
|
Iob 11:6
|
ut ostenderet tibi secreta sapientiæ, et quod multiplex esset lex ejus, et intelligeres quod multo minora exigaris ab eo quam meretur iniquitas tua!
|
Iob 14:6
|
Recede paululum ab eo, ut quiescat, donec optata veniat, sicut mercenarii, dies ejus.
|
Iob 20:11
|
Ossa ejus implebuntur vitiis adolescentiæ ejus, et cum eo in pulvere dormient.
|
Iob 21:31
|
Quis arguet coram eo viam ejus? et quæ fecit, quis reddet illi?
|
Iob 23:4
|
Ponam coram eo judicium, et os meum replebo increpationibus:
|
Iob 24:23
|
Dedit ei Deus locum pœnitentiæ, et ille abutitur eo in superbiam: oculi autem ejus sunt in viis illius.
|
Iob 27:15
|
qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu, et viduæ illius non plorabunt.
|
Iob 29:12
|
eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non esset adjutor.
|
Iob 30:25
|
Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi.
|
Iob 31:19
|
si despexi pereuntem, eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem:
|
Iob 32:1
|
Omiserunt autem tres viri isti respondere Job, eo quod justus sibi videretur.
|
Iob 32:2
|
Et iratus indignatusque est Eliu, filius Barachel, Buzites, de cognatione Ram: iratus est autem adversum Job, eo quod justum se esse diceret coram Deo.
|
Iob 32:3
|
Porro adversum amicos ejus indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Job.
|
Iob 32:4
|
Igitur Eliu expectavit Job loquentem, eo quod seniores essent qui loquebantur.
|
Iob 33:23
|
Si fuerit pro eo angelus loquens, unus de millibus, ut annuntiet hominis æquitatem,
|
Iob 34:9
|
Dixit enim: Non placebit vir Deo, etiam si cucurrerit cum eo.
|
Iob 34:27
|
qui quasi de industria recesserunt ab eo, et omnes vias ejus intelligere noluerunt:
|
Iob 37:18
|
Tu forsitan cum eo fabricatus es cælos, qui solidissimi quasi ære fusi sunt.
|
Iob 38:41
|
Quis præparat corvo escam suam, quando pulli ejus clamant ad Deum, vagantes, eo quod non habeant cibos?
|
Iob 42:11
|
Venerunt autem ad eum omnes fratres sui, et universæ sorores suæ, et cuncti qui noverant eum prius, et comederunt cum eo panem in domo ejus: et moverunt super eum caput, et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum, et dederunt ei unusquisque ovem unam, et inaurem auream unam.
|
Ps 2:6
|
Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion, montem sanctum ejus, prædicans præceptum ejus.
|
Ps 2:13
|
Cum exarserit in brevi ira ejus, beati omnes qui confidunt in eo.
|
Ps 7:14
|
Et in eo paravit vasa mortis, sagittas suas ardentibus effecit.
|
Ps 11:6
|
Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus. Ponam in salutari; fiducialiter agam in eo.
|
Ps 17:9
|
Ascendit fumus in ira ejus, et ignis a facie ejus exarsit; carbones succensi sunt ab eo.
|
Ps 17:24
|
Et ero immaculatus cum eo; et observabo me ab iniquitate mea.
|
Ps 23:1
|
Prima sabbati. Psalmus David. Domini est terra, et plenitudo ejus; orbis terrarum, et universi qui habitant in eo.
|
Ps 30:14
|
quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu. In eo dum convenirent simul adversum me, accipere animam meam consiliati sunt.
|
Ps 32:8
|
Timeat Dominum omnis terra; ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem.
|
Ps 32:21
|
Quia in eo lætabitur cor nostrum, et in nomine sancto ejus speravimus.
|
Ps 33:9
|
Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus; beatus vir qui sperat in eo.
|
Ps 33:23
|
Redimet Dominus animas servorum suorum, et non delinquent omnes qui sperant in eo.
|
Ps 36:5
|
Revela Domino viam tuam, et spera in eo, et ipse faciet.
|
Ps 36:7
|
Subditus esto Domino, et ora eum. Noli æmulari in eo qui prosperatur in via sua, in homine faciente injustitias.
|
Ps 36:40
|
Et adjuvabit eos Dominus, et liberabit eos; et eruet eos a peccatoribus, et salvabit eos, quia speraverunt in eo.
|
Ps 48:18
|
quoniam, cum interierit, non sumet omnia, neque descendet cum eo gloria ejus.
|
Ps 49:18
|
Si videbas furem, currebas cum eo; et cum adulteris portionem tuam ponebas.
|
Ps 54:13
|
Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique. Et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset, abscondissem me forsitan ab eo.
|
Ps 61:9
|
Sperate in eo, omnis congregatio populi; effundite coram illo corda vestra; Deus adjutor noster in æternum.
|
Ps 62:12
|
Rex vero lætabitur in Deo; laudabuntur omnes qui jurant in eo, quia obstructum est os loquentium iniqua.
|
Ps 63:11
|
Lætabitur justus in Domino, et sperabit in eo; et laudabuntur omnes recti corde.
|
Ps 67:17
|
ut quid suspicamini montes coagulatos? Mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo; etenim Dominus habitabit in finem.
|
Ps 73:2
|
Memor esto congregationis tuæ, quam possedisti ab initio. Redemisti virgam hæreditatis tuæ, mons Sion, in quo habitasti in eo.
|
Ps 77:37
|
cor autem eorum non erat rectum cum eo, nec fideles habiti sunt in testamento ejus.
|
Ps 88:23
|
Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non apponet nocere ei.
|
Ps 88:34
|
misericordiam autem meam non dispergam ab eo, neque nocebo in veritate mea.
|
Ps 91:16
|
ut annuntient quoniam rectus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo.
|
Ps 97:7
|
moveatur mare, et plenitudo ejus; orbis terrarum, et qui habitant in eo.
|
Ps 108:4
|
Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi; ego autem orabam.
|