Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

ejus

Prov 7:23 donec transfigat sagitta jecur ejus; velut si avis festinet ad laqueum, et nescit quod de periculo animæ illius agitur.
Prov 7:25 Ne abstrahatur in viis illius mens tua, neque decipiaris semitis ejus;
Prov 7:27 Viæ inferi domus ejus, penetrantes in interiora mortis.
Prov 9:18 Et ignoravit quod ibi sint gigantes, et in profundis inferni convivæ ejus.
Prov 10:13 In labiis sapientis invenitur sapientia, et virga in dorso ejus qui indiget corde.
Prov 10:15 Substantia divitis, urbs fortitudinis ejus; pavor pauperum egestas eorum.
Prov 11:1 Statera dolosa abominatio est apud Dominum, et pondus æquum voluntas ejus.
Prov 11:5 Justitia simplicis diriget viam ejus, et in impietate sua corruet impius.
Prov 11:20 Abominabile Domino cor pravum, et voluntas ejus in iis qui simpliciter ambulant.
Prov 12:4 Mulier diligens corona est viro suo; et putredo in ossibus ejus, quæ confusione res dignas gerit.
Prov 12:15 Via stulti recta in oculis ejus; qui autem sapiens est audit consilia.
Prov 14:10 Cor quod novit amaritudinem animæ suæ, in gaudio ejus non miscebitur extraneus.
Prov 14:12 Est via quæ videtur homini justa, novissima autem ejus deducunt ad mortem.
Prov 14:15 Innocens credit omni verbo; astutus considerat gressus suos. Filio doloso nihil erit boni; servo autem sapienti prosperi erunt actus, et dirigetur via ejus.
Prov 14:26 In timore Domini fiducia fortitudinis, et filiis ejus erit spes.
Prov 14:31 Qui calumniatur egentem exprobrat factori ejus, honorat autem eum qui miseretur pauperis.
Prov 14:35 Acceptus est regi minister intelligens; iracundiam ejus inutilis sustinebit.
Prov 16:2 Omnes viæ hominis patent oculis ejus; spirituum ponderator est Dominus.
Prov 16:7 Cum placuerint Domino viæ hominis, inimicos quoque ejus convertet ad pacem.
Prov 16:9 Cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus ejus.
Prov 16:10 Divinatio in labiis regis; in judicio non errabit os ejus.
Prov 16:11 Pondus et statera judicia Domini sunt, et opera ejus omnes lapides sacculi.
Prov 16:15 In hilaritate vultus regis vita, et clementia ejus quasi imber serotinus.
Prov 16:23 Cor sapientis erudiet os ejus, et labiis ejus addet gratiam.
Prov 16:23 Cor sapientis erudiet os ejus, et labiis ejus addet gratiam.
Prov 16:25 Est via quæ videtur homini recta, et novissima ejus ducunt ad mortem.
Prov 16:27 Vir impius fodit malum, et in labiis ejus ignis ardescit.
Prov 17:5 Qui despicit pauperem exprobrat factori ejus, et qui ruina lætatur alterius non erit impunitus.
Prov 17:13 Qui reddit mala pro bonis, non recedet malum de domo ejus.
Prov 18:2 Non recipit stultus verba prudentiæ, nisi ea dixeris quæ versantur in corde ejus.
Prov 18:6 Labia stulti miscent se rixis, et os ejus jurgia provocat.
Prov 18:7 Os stulti contritio ejus, et labia ipsius ruina animæ ejus.
Prov 18:7 Os stulti contritio ejus, et labia ipsius ruina animæ ejus.
Prov 18:11 Substantia divitis urbs roboris ejus, et quasi murus validus circumdans eum.
Prov 18:16 Donum hominis dilatat viam ejus, et ante principes spatium ei facit.
Prov 18:17 Justus prior est accusator sui: venit amicus ejus, et investigabit eum.
Prov 18:20 De fructu oris viri replebitur venter ejus, et genimina labiorum ipsius saturabunt eum.
Prov 18:21 Mors et vita in manu linguæ; qui diligunt eam comedent fructus ejus.
Prov 19:3 Stultitia hominis supplantat gressus ejus, et contra Deum fervet animo suo.
Prov 19:11 Doctrina viri per patientiam noscitur, et gloria ejus est iniqua prætergredi.
Prov 19:12 Sicut fremitus leonis, ita et regis ira, et sicut ros super herbam, ita et hilaritas ejus.
Prov 19:18 Erudi filium tuum; ne desperes: ad interfectionem autem ejus ne ponas animam tuam.
Prov 20:11 Ex studiis suis intelligitur puer, si munda et recta sint opera ejus.
Prov 20:16 Tolle vestimentum ejus qui fidejussor extitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo.
Prov 20:17 Suavis est homini panis mendacii, et postea implebitur os ejus calculo.
Prov 20:20 Qui maledicit patri suo et matri, extinguetur lucerna ejus in mediis tenebris,
Prov 20:28 Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus ejus.
Prov 21:8 Perversa via viri aliena est; qui autem mundus est, rectum opus ejus.
Prov 21:22 Civitatem fortium ascendit sapiens, et destruxit robur fiduciæ ejus.
Prov 21:25 Desideria occidunt pigrum: noluerunt enim quidquam manus ejus operari.