Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

eis

Mt 14:16 Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire: date illis vos manducare.
Mt 14:18 Qui ait eis: Afferte mihi illos huc.
Mt 14:27 Statimque Jesus locutus est eis, dicens: Habete fiduciam: ego sum, nolite timere.
Mt 15:10 Et convocatis ad se turbis, dixit eis: Audite, et intelligite.
Mt 16:1 Et accesserunt ad eum pharisæi et sadducæi tentantes: et rogaverunt eum ut signum de cælo ostenderet eis.
Mt 17:7 Et accessit Jesus, et tetigit eos: dixitque eis: Surgite, et nolite timere.
Mt 17:9 Et descendentibus illis de monte, præcepit eis Jesus, dicens: Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat.
Mt 17:11 At ille respondens, ait eis: Elias quidem venturus est, et restituet omnia.
Mt 17:12 Dico autem vobis, quia Elias jam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo quæcumque voluerunt. Sic et Filius hominis passurus est ab eis.
Mt 17:13 Tunc intellexerunt discipuli, quia de Joanne Baptista dixisset eis.
Mt 17:21 Conversantibus autem eis in Galilæa, dixit illis Jesus: Filius hominis tradendus est in manus hominum:
Mt 17:26 Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum: et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle: et aperto ore ejus, invenies staterem: illum sumens, da eis pro me et te.
Mt 18:12 Quid vobis videtur? si fuerint alicui centum oves, et erravit una ex eis: nonne relinquit nonaginta novem in montibus, et vadit quærere eam quæ erravit?
Mt 19:4 Qui respondens, ait eis: Non legistis, quia qui fecit hominem ab initio, masculum et feminam fecit eos? Et dixit:
Mt 19:13 Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret, et oraret. Discipuli autem increpabant eos.
Mt 19:14 Jesus vero ait eis: Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire: talium est enim regnum cælorum.
Mt 19:15 Et cum imposuisset eis manus, abiit inde.
Mt 21:2 dicens eis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea: solvite, et adducite mihi:
Mt 21:13 et dicit eis: Scriptum est: Domus mea domus orationis vocabitur: vos autem fecistis illam speluncam latronum.
Mt 21:16 et dixerunt ei: Audis quid isti dicunt? Jesus autem dixit eis: Utique. Numquam legistis: Quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem?
Mt 21:21 Respondens autem Jesus, ait eis: Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non hæsitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis: Tolle, et jacta te in mare, fiet.
Mt 21:24 Respondens Jesus dixit eis: Interrogabo vos et ego unum sermonem: quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate hæc facio.
Mt 22:1 Et respondens Jesus, dixit iterum in parabolis eis, dicens:
Mt 22:35 et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum:
Mt 23:34 Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem:
Mt 24:4 Et respondens Jesus, dixit eis: Videte ne quis vos seducat:
Mt 25:2 Quinque autem ex eis erant fatuæ, et quinque prudentes:
Mt 25:16 Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque.
Mt 25:19 Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis.
Mt 26:26 Cœnantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait: Accipite, et comedite: hoc est corpus meum.
Mt 27:26 Tunc dimisit illis Barabbam: Jesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur.
Mt 27:48 Et continuo currens unus ex eis, acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere.
Mt 28:18 Et accedens Jesus locutus est eis, dicens: Data est mihi omnis potestas in cælo et in terra:
Mc 1:17 et dixit eis Jesus: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.
Mc 1:31 Et accedens elevavit eam, apprehensa manu ejus: et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis.
Mc 2:2 et auditum est quod in domo esset, et convenerunt multi, ita ut non caperet neque ad januam, et loquebatur eis verbum.
Mc 2:20 Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus: et tunc jejunabunt in illis diebus.
Mc 2:26 quomodo introivit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum, et panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare, nisi sacerdotibus, et dedit eis qui cum eo erant?
Mc 2:27 Et dicebat eis: Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum.
Mc 3:4 Et dicit eis: Licet sabbatis benefacere, an male? animam salvam facere, an perdere? At illi tacebant.
Mc 3:12 Tu es Filius Dei. Et vehementer comminabatur eis ne manifestarent illum.
Mc 3:17 et Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem Jacobi, et imposuit eis nomina Boanerges, quod est, Filii tonitrui:
Mc 3:23 Et convocatis eis in parabolis dicebat illis: Quomodo potest Satanas Satanam ejicere?
Mc 3:33 Et respondens eis, ait: Quæ est mater mea et fratres mei?
Mc 4:11 Et dicebat eis: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei: illis autem, qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt:
Mc 4:12 ut videntes videant, et non videant: et audientes audiant, et non intelligant: nequando convertantur, et dimittantur eis peccata.
Mc 4:33 Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire:
Mc 4:34 sine parabola autem non loquebatur eis: seorsum autem discipulis suis disserebat omnia.
Mc 5:13 Et concessit eis statim Jesus. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos: et magno impetu grex præcipitatus est in mare ad duo millia, et suffocati sunt in mari.
Mc 6:8 Et præcepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum: non peram, non panem, neque in zona æs,