Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

dux

II Mach 3:5 Sed cum vincere Oniam non posset, venit ad Apollonium Tharsææ filium, qui eo tempore erat dux Cœlesyriæ et Phœnicis:
II Mach 8:23 Ad hoc etiam ab Esdra lecto illis sancto libro, et dato signo adjutorii Dei, in prima acie ipse dux commisit cum Nicanore.
II Mach 10:14 Gorgias autem cum esset dux locorum, assumptis advenis, frequenter Judæos debellabat.
II Mach 14:20 Et cum diu de his consilium ageretur, et ipse dux ad multitudinem retulisset, omnium una fuit sententia amicitiis annuere.
Mt 2:6 Et tu Bethlehem terra Juda, nequaquam minima es in principibus Juda: ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israël.
Act 1:16 Viri fratres, oportet impleri Scripturam, quam prædixit Spiritus Sanctus per os David de Juda, qui fuit dux eorum, qui comprehenderunt Jesum:
Act 14:11 Et vocabant Barnabam Jovem, Paulum vero Mercurium: quoniam ipse erat dux verbi.