Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

duobus

II Par 33:21 Viginti duorum annorum erat Amon cum regnare cœpisset, et duobus annis regnavit in Jerusalem.
II Esd 6:15 Completus est autem murus vigesimo quinto die mensis Elul, quinquaginta duobus diebus.
Tob 8:19 Misertus es autem duobus unicis. Fac eos, Domine, plenius benedicere te: et sacrificium tibi laudis tuæ et suæ sanitatis offerre, ut cognoscat universitas gentium, quia tu es Deus solus in universa terra.
Tob 14:1 Et consummati sunt sermones Tobiæ. Et postquam illuminatus est Tobias, vixit annis quadraginta duobus, et vidit filios nepotum suorum.
Tob 14:2 Completis itaque annis centum duobus, sepultus est honorifice in Ninive.
Esth 12:6 Aman vero filius Amadathi Bugæus erat gloriosissimus coram rege, et voluit nocere Mardochæo, et populo ejus pro duobus eunuchis regis, qui fuerant interfecti. Et diripuerunt bona, vel substantias eorum. Epistolæ autem hoc exemplar fuit.
Eccles 6:6 Etiam si duobus millibus annis vixerit, et non fuerit perfruitus bonis, nonne ad unum locum properant omnia?
Eccli 26:25 In duobus contristatum est cor meum, et in tertio iracundia mihi advenit:
Eccli 38:18 et fac luctum secundum meritum ejus uno die, vel duobus, propter detractionem:
Ezech 40:9 Et mensus est vestibulum portæ octo cubitorum, et frontem ejus duobus cubitis: vestibulum autem portæ erat intrinsecus.
Ezech 41:24 Et in duobus ostiis ex utraque parte bina erant ostiola quæ in se invicem plicabantur: bina enim ostia erant ex utraque parte ostiorum.
I Mach 9:57 Et vidit Bacchides quoniam mortuus est Alcimus, et reversus est ad regem. Et siluit terra annis duobus.
I Mach 10:60 Et abiit cum gloria Ptolemaidam, et occurrit ibi duobus regibus, et dedit illis argentum multum, et aurum, et dona: et invenit gratiam in conspectu eorum.
II Mach 5:24 Cumque appositus esset contra Judæos, misit odiosum principem Apollonium cum exercitu viginti et duobus millibus, præcipiens ei omnes perfectæ ætatis interficere, mulieres ac juvenes vendere.
Mt 6:24 Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit, et alterum diliget: aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ.
Mt 14:19 Et cum jussisset turbam discumbere super fœnum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in cælum benedixit, et fregit, et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis.
Mt 20:24 Et audientes decem, indignati sunt de duobus fratribus.
Mt 21:31 quis ex duobus fecit voluntatem patris? Dicunt ei: Primus. Dicit illis Jesus: Amen dico vobis, quia publicani et meretrices præcedent vos in regnum Dei.
Mt 22:40 In his duobus mandatis universa lex pendet, et prophetæ.
Mt 26:37 Et assumpto Petro, et duobus filiis Zebedæi, cœpit contristari et mœstus esse.
Mt 27:21 Respondens autem præses, ait illis: Quem vultis vobis de duobus dimitti? At illi dixerunt: Barabbam.
Mc 6:41 Et acceptis quinque panibus et duobus pisces, intuens in cælum, benedixit, et fregit panes, et dedit discipulis suis, ut ponerent ante eos: et duos pisces divisit omnibus.
Mc 16:12 Post hæc autem duobus ex his ambulantibus ostensus est in alia effigie, euntibus in villam:
Lc 9:16 Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus, respexit in cælum, et benedixit illis: et fregit, et distribuit discipulis suis, ut ponerent ante turbas.
Lc 16:13 Nemo servus potest duobus dominis servire: aut enim unum odiet, et alterum diliget: aut uni adhærebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ.
Io 1:40 Erat autem Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Joanne, et secuti fuerant eum.
Io 11:6 Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus;
Act 1:24 Et orantes dixerunt: Tu Domine, qui corda nosti omnium, ostende quem elegeris ex his duobus unum,
Act 23:23 Et vocatis duobus centurionibus, dixit illis: Parate milites ducentos ut eant usque Cæsaream, et equites septuaginta, et lancearios ducentos a tertia hora noctis,
Phil 1:23 Coarctor autem e duobus: desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius:
I Tim 5:19 Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus.
Heb 10:28 Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur:
Apoc 11:2 atrium autem, quod est foris templum, ejice foras, et ne metiaris illud: quoniam datum est gentibus, et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus:
Apoc 11:3 et dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta, amicti saccis.