Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

duo

Lc 9:30 Et ecce duo viri loquebantur cum illo. Erant autem Moyses et Elias,
Lc 10:17 Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio, dicentes: Domine, etiam dæmonia subjiciuntur nobis in nomine tuo.
Lc 12:52 erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi, tres in duos, et duo in tres
Lc 17:34 Dico vobis: In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus assumetur, et alter relinquetur:
Lc 17:35 duæ erunt molentes in unum: una assumetur, et altera relinquetur: duo in agro: unus assumetur, et alter relinquetur.
Lc 21:2 Vidit autem et quamdam viduam pauperculam mittentem æra minuta duo.
Lc 22:38 At illi dixerunt: Domine, ecce duo gladii hic. At ille dixit eis: Satis est.
Lc 23:32 Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur.
Lc 24:4 Et factum est, dum mente consternatæ essent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti.
Lc 24:13 Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Jerusalem, nomine Emmaus.
Io 1:35 Altera die iterum stabat Joannes, et ex discipulis ejus duo.
Io 1:37 Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Jesum.
Io 20:4 Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus præcucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum.
Io 21:2 erant simul Simon Petrus, et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanaël, qui erat a Cana Galilææ, et filii Zebedæi, et alii ex discipulis ejus duo.
Act 1:10 Cumque intuerentur in cælum euntem illum, ecce duo viri astiterunt juxta illos in vestibus albis,
I Cor 6:16 An nescitis quoniam qui adhæret meretrici, unum corpus efficitur? Erunt enim (inquit) duo in carne una.
I Cor 14:29 Prophetæ autem duo, aut tres dicant, et ceteri dijudicent.
Gal 4:24 quæ sunt per allegoriam dicta. Hæc enim sunt duo testamenta. Unum quidem in monte Sina, in servitutem generans, quæ est Agar:
Eph 5:31 Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una.
Apoc 9:12 Væ unum abiit, et ecce veniunt adhuc duo væ post hæc.
Apoc 11:4 Hi sunt duæ olivæ et duo candelabra in conspectu Domini terræ stantes.
Apoc 11:10 et inhabitantes terram gaudebunt super illos, et jucundabuntur: et munera mittent invicem, quoniam hi duo prophetæ cruciaverunt eos, qui habitabant super terram.
Apoc 13:11 Et vidi aliam bestiam ascendentem de terra, et habebat cornua duo similia Agni, et loquebatur sicut draco.
Apoc 19:20 Et apprehensa est bestia, et cum ea pseudopropheta: qui fecit signa coram ipso, quibus seduxit eos, qui acceperunt caracterem bestiæ, et qui adoraverunt imaginem ejus. Vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis sulphure: