Ezech 12:27
|
Fili hominis, ecce domus Israël dicentium: Visio quam hic videt, in dies multos, et in tempora longa iste prophetat.
|
Ezech 13:9
|
Et erit manus mea super prophetas qui vident vana, et divinant mendacium: in consilio populi mei non erunt, et in scriptura domus Israël non scribentur, nec in terram Israël ingredientur: et scietis quia ego Dominus Deus.
|
Ezech 14:5
|
ut capiatur domus Israël in corde suo, quo recesserunt a me in cunctis idolis suis.
|
Ezech 14:11
|
ut non erret ultra domus Israël a me, neque polluatur in universis prævaricationibus suis: sed sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum, ait Dominus exercituum.
|
Ezech 18:6
|
in montibus non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israël: et uxorem proximi sui non violaverit, et ad mulierem menstruatam non accesserit:
|
Ezech 18:15
|
super montes non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israël, et uxorem proximi sui non violaverit:
|
Ezech 18:25
|
Et dixistis: Non est æqua via Domini! Audite ergo, domus Israël: numquid via mea non est æqua? et non magis viæ vestræ pravæ sunt?
|
Ezech 18:29
|
Et dicunt filii Israël: Non est æqua via Domini! Numquid viæ meæ non sunt æquæ, domus Israël, et non magis viæ vestræ pravæ?
|
Ezech 18:30
|
Idcirco unumquemque juxta vias suas judicabo, domus Israël, ait Dominus Deus. Convertimini, et agite pœnitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et non erit vobis in ruinam iniquitas.
|
Ezech 18:31
|
Projicite a vobis omnes prævaricationes vestras in quibus prævaricati estis, et facite vobis cor novum, et spiritum novum: et quare moriemini, domus Israël?
|
Ezech 20:5
|
Et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: In die qua elegi Israël, et levavi manum meam pro stirpe domus Jacob, et apparui eis in terra Ægypti, et levavi manum meam pro eis, dicens: Ego Dominus Deus vester:
|
Ezech 20:13
|
Et irritaverunt me domus Israël in deserto: in præceptis meis non ambulaverunt, et judicia mea projecerunt, quæ faciens homo vivet in eis; et sabbata mea violaverunt vehementer. Dixi ergo ut effunderem furorem meum super eos in deserto, et consumerem eos:
|
Ezech 20:31
|
et in oblatione donorum vestrorum, cum traducitis filios vestros per ignem, vos polluimini in omnibus idolis vestris usque hodie: et ego respondebo vobis, domus Israël? vivo ego, dicit Dominus Deus, quia non respondebo vobis.
|
Ezech 20:39
|
Et vos, domus Israël, hæc dicit Dominus Deus: Singuli post idola vestra ambulate, et servite eis. Quod si et in hoc non audieritis me, et nomen meum sanctum pollueritis ultra in muneribus vestris, et in idolis vestris:
|
Ezech 20:40
|
in monte sancto meo, in monte excelso Israël, ait Dominus Deus, ibi serviet mihi omnis domus Israël: omnes, inquam, in terra in qua placebunt mihi, et ibi quæram primitias vestras, et initium decimarum vestrarum, in omnibus sanctificationibus vestris.
|
Ezech 20:44
|
Et scietis quia ego Dominus, cum benefecero vobis propter nomen meum, et non secundum vias vestras malas, neque secundum scelera vestra pessima, domus Israël, ait Dominus Deus.
|
Ezech 22:18
|
Fili hominis, versa est mihi domus Israël in scoriam: omnes isti æs, et stannum, et ferrum, et plumbum in medio fornacis: scoria argenti facti sunt.
|
Ezech 23:39
|
Cumque immolarent filios suos idolis suis, et ingrederentur sanctuarium meum in die illa ut polluerent illud, etiam hæc fecerunt in medio domus meæ.
|
Ezech 25:8
|
Hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod dixerunt Moab et Seir: Ecce sicut omnes gentes, domus Juda:
|
Ezech 33:11
|
Dic ad eos: Vivo ego, dicit Dominus Deus, nolo mortem impii, sed ut convertatur impius a via sua, et vivat. Convertimini, convertimini a viis vestris pessimis: et quare moriemini, domus Israël?
|
Ezech 33:20
|
Et dicitis: Non est recta via Domini. Unumquemque juxta vias suas judicabo de vobis, domus Israël.
|
Ezech 34:30
|
Et scient quia ego Dominus Deus eorum cum eis, et ipsi populus meus domus Israël, ait Dominus Deus.
|
Ezech 35:15
|
sicuti gavisus es super hæreditatem domus Israël, eo quod fuerit dissipata, sic faciam tibi: dissipatus eris, mons Seir, et Idumæa omnis: et scient quia ego Dominus.
|
Ezech 36:17
|
Fili hominis, domus Israël habitaverunt in humo sua, et polluerunt eam in viis suis et in studiis suis: juxta immunditiam menstruatæ facta est via eorum coram me.
|
Ezech 36:21
|
Et peperci nomini sancto meo, quod polluerat domus Israël in gentibus ad quas ingressi sunt.
|
Ezech 36:22
|
Idcirco dices domui Israël: Hæc dicit Dominus Deus: Non propter vos ego faciam, domus Israël, sed propter nomen sanctum meum, quod polluistis in gentibus ad quas intrastis.
|
Ezech 36:32
|
Non propter vos ego faciam, ait Dominus Deus: notum sit vobis: confundimini, et erubescite super viis vestris, domus Israël.
|
Ezech 36:37
|
Hæc dicit Dominus Deus: Adhuc in hoc invenient me domus Israël, ut faciam eis: multiplicabo eos sicut gregem hominum,
|
Ezech 37:11
|
Et dixit ad me: Fili hominis, ossa hæc universa, domus Israël est. Ipsi dicunt: Aruerunt ossa nostra, et periit spes nostra, et abscissi sumus.
|
Ezech 38:6
|
Gomer et universa agmina ejus, domus Thogorma, latera aquilonis, et totum robur ejus, populique multi tecum.
|
Ezech 39:12
|
Et sepelient eos domus Israël, ut mundent terram septem mensibus.
|
Ezech 39:22
|
Et scient domus Israël quia ego Dominus Deus eorum, a die illa et deinceps.
|
Ezech 39:23
|
Et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus Israël, eo quod dereliquerint me, et absconderim faciem meam ab eos, et tradiderim eos in manus hostium, et ceciderint in gladio universi.
|
Ezech 39:25
|
Propterea hæc dicit Dominus Deus: Nunc reducam captivitatem Jacob, et miserebor omnis domus Israël, et assumam zelum pro nomine sancto meo.
|
Ezech 40:5
|
Et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique: et in manu viri calamus mensuræ sex cubitorum et palmo: et mensus est latitudinem ædificii calamo uno, altitudinem quoque calamo uno.
|
Ezech 41:5
|
Et mensus est parietem domus sex cubitorum: et latitudinem lateris quatuor cubitorum undique per circuitum domus.
|
Ezech 41:5
|
Et mensus est parietem domus sex cubitorum: et latitudinem lateris quatuor cubitorum undique per circuitum domus.
|
Ezech 41:6
|
Latera autem, latus ad latus, bis triginta tria: et erant eminentia, quæ ingrederentur per parietem domus, in lateribus per circuitum, ut continerent, et non attingerent parietem templi.
|
Ezech 41:9
|
et latitudinem per parietem lateris forinsecus quinque cubitorum: et erat interior domus in lateribus domus.
|
Ezech 41:9
|
et latitudinem per parietem lateris forinsecus quinque cubitorum: et erat interior domus in lateribus domus.
|
Ezech 41:10
|
Et inter gazophylacia latitudinem viginti cubitorum in circuitu domus undique,
|
Ezech 41:13
|
Et mensus est domus longitudinem, centum cubitorum: et quod separatum erat ædificium, et parietes ejus, longitudinis centum cubitorum.
|
Ezech 41:14
|
Latitudo autem ante faciem domus, et ejus quod erat separatum contra orientem, centum cubitorum.
|
Ezech 41:26
|
Super quæ fenestræ obliquæ, et similitudo palmarum hinc atque inde in humerulis vestibuli, secundum latera domus, latitudinemque parietum.
|
Ezech 42:15
|
Cumque complesset mensuras domus interioris, eduxit me per viam portæ quæ respiciebat ad viam orientalem: et mensus est eam undique per circuitum.
|
Ezech 43:5
|
Et elevavit me spiritus, et introduxit me in atrium interius: et ecce repleta erat gloria Domini domus.
|
Ezech 43:7
|
dixit ad me: Fili hominis, locus solii mei, et locus vestigiorum pedum meorum, ubi habito in medio filiorum Israël in æternum: et non polluent ultra domus Israël nomen sanctum meum, ipsi et reges eorum, in fornicationibus suis, et in ruinis regum suorum, et in excelsis.
|
Ezech 43:11
|
et erubescant ex omnibus quæ fecerunt. Figuram domus, et fabricæ ejus, exitus et introitus, et omnem descriptionem ejus, et universa præcepta ejus, cunctumque ordinem ejus, et omnes leges ejus ostende eis, et scribes in oculis eorum, ut custodiant omnes descriptiones ejus, et præcepta illius, et faciant ea.
|
Ezech 43:12
|
Ista est lex domus in summitate montis: omnis finis ejus in circuitu, Sanctum sanctorum est. Hæc est ergo lex domus.
|
Ezech 43:12
|
Ista est lex domus in summitate montis: omnis finis ejus in circuitu, Sanctum sanctorum est. Hæc est ergo lex domus.
|