Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

domum

Iudith 10:2 Vocavitque abram suam, et descendens in domum suam, abstulit a se cilicium, et exuit se vestimentis viduitatis suæ,
Iudith 16:25 Post dies autem illos, unusquisque rediit in domum suam: et Judith magna facta est in Bethulia, et præclarior erat universæ terræ Israël.
Esth 2:3 et mittantur qui considerent per universas provincias puellas speciosas et virgines: et adducant eas ad civitatem Susan, et tradant eas in domum feminarum sub manu Egei eunuchi, qui est præpositus et custos mulierum regiarum: et accipiant mundum muliebrem, et cetera ad usus necessaria.
Esth 5:10 et dissimulata ira, reversus in domum suam, convocavit ad se amicos suos, et Zares uxorem suam:
Esth 6:12 Reversusque est Mardochæus ad januam palatii: et Aman festinavit ire in domum suam, lugens et operto capite:
Esth 8:1 Die illo dedit rex Assuerus Esther reginæ domum Aman adversarii Judæorum, et Mardochæus ingressus est ante faciem regis. Confessa est enim ei Esther quod esset patruus suus.
Esth 8:2 Tulitque rex annulum, quem ab Aman recipi jusserat, et tradidit Mardochæo. Esther autem constituit Mardochæum super domum suam.
Iob 1:10 Nonne tu vallasti eum, ac domum ejus, universamque substantiam per circuitum, operibus manuum ejus benedixisti, et possessio ejus crevit in terra?
Iob 7:10 Nec revertetur ultra in domum suam, neque cognoscet eum amplius locus ejus.
Iob 8:15 Innitetur super domum suam, et non stabit; fulciet eam, et non consurget.
Iob 20:19 Quoniam confringens nudavit pauperes: domum rapuit, et non ædificavit eam.
Iob 27:18 Ædificavit sicut tinea domum suam, et sicut custos fecit umbraculum.
Iob 39:6 cui dedi in solitudine domum, et tabernacula ejus in terra salsuginis.
Ps 5:8 Ego autem in multitudine misericordiæ tuæ introibo in domum tuam; adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo.
Ps 30:3 Inclina ad me aurem tuam; accelera ut eruas me. Esto mihi in Deum protectorem, et in domum refugii, ut salvum me facias:
Ps 44:11 Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam; et obliviscere populum tuum, et domum patris tui.
Ps 51:2 cum venit Doëg Idumæus, et nuntiavit Sauli: Venit David in domum Achimelech.
Ps 58:1 In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem, quando misit Saul, et custodivit domum ejus, ut eum interficeret.
Ps 65:13 Introibo in domum tuam in holocaustis; reddam tibi vota mea
Ps 83:4 Etenim passer invenit sibi domum, et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos. Altaria tua, Domine virtutum, rex meus, et Deus meus.
Ps 92:5 Testimonia tua credibilia facta sunt nimis; domum tuam decet sanctitudo, Domine, in longitudinem dierum.
Ps 121:1 Canticum graduum. Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi: In domum Domini ibimus.
Ps 121:5 Quia illic sederunt sedes in judicio, sedes super domum David.
Ps 121:9 Propter domum Domini Dei nostri, quæsivi bona tibi.
Ps 126:1 Canticum graduum Salomonis. Nisi Dominus ædificaverit domum, in vanum laboraverunt qui ædificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam.
Prov 7:20 sacculum pecuniæ secum tulit; in die plenæ lunæ reversurus est in domum suam.
Prov 9:1 Sapientia ædificavit sibi domum: excidit columnas septem.
Prov 11:29 Qui conturbat domum suam possidebit ventos, et qui stultus est serviet sapienti.
Prov 14:1 Sapiens mulier ædificat domum suam; insipiens exstructam quoque manibus destruet.
Prov 15:27 Conturbat domum suam qui sectatur avaritiam; qui autem odit munera vivet. Per misericordiam et fidem purgantur peccata, per timorem autem Domini declinat omnis a malo.
Prov 17:16 Quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit? Qui altum facit domum suam quærit ruinam, et qui evitat discere incidet in mala.
Prov 24:27 Præpara foris opus tuum, et diligenter exerce agrum tuum, ut postea ædifices domum tuam.
Prov 27:10 Amicum tuum, et amicum patris tui ne dimiseris, et domum fratris tui ne ingrediaris in die afflictionis tuæ. Melior est vicinus juxta, quam frater procul.
Eccles 4:17 Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei, et appropinqua ut audias. Multo enim melior est obedientia quam stultorum victimæ, qui nesciunt quid faciunt mali.
Eccles 7:3 Melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii; in illa enim finis cunctorum admonetur hominum, et vivens cogitat quid futurum sit.
Eccles 7:3 Melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii; in illa enim finis cunctorum admonetur hominum, et vivens cogitat quid futurum sit.
Eccles 12:5 excelsa quoque timebunt, et formidabunt in via. Florebit amygdalus, impinguabitur locusta, et dissipabitur capparis, quoniam ibit homo in domum æternitatis suæ, et circuibunt in platea plangentes.
Cant 3:4 Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea: tenui eum, nec dimittam, donec introducam illum in domum matris meæ, et in cubiculum genetricis meæ.
Cant 8:2 Apprehendam te, et ducam in domum matris meæ: ibi me docebis, et dabo tibi poculum ex vino condito, et mustum malorum granatorum meorum.
Sap 8:16 Intrans in domum meam, conquiescam cum illa: non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec tædium convictus illius, sed lætitiam et gaudium.
Eccli 1:21 Omnem domum illius implebit a generationibus, et receptacula a thesauris illius.
Eccli 11:31 Non omnem hominem inducas in domum tuam: multæ enim sunt insidiæ dolosi.
Eccli 14:25 qui requiescit juxta domum illius, et in parietibus illius figens palum, statuet casulam suam ad manus illius, et requiescent in casula illius bona per ævum.
Eccli 21:9 Qui ædificat domum suam impendiis alienis, quasi qui colligat lapides suos in hieme.
Eccli 21:25 Pes fatui facilis in domum proximi: et homo peritus confundetur a persona potentis.
Eccli 21:26 Stultus a fenestra respiciet in domum: vir autem eruditus foris stabit.
Eccli 29:31 Vita nequam hospitandi de domo in domum: et ubi hospitabitur non fiducialiter aget, nec aperiet os.
Eccli 32:15 Et hora surgendi non te trices: præcurre autem prior in domum tuam, et illic avocare, et illic lude,
Eccli 47:15 Salomon imperavit in diebus pacis, cui subjecit Deus omnes hostes, ut conderet domum in nomine suo, et pararet sanctitatem in sempiternum. Quemadmodum eruditus es in juventute tua,
Eccli 49:14 sic et Jesum filium Josedec, qui in diebus suis ædificaverunt domum, et exaltaverunt templum sanctum Domino, paratum in gloriam sempiternam.