I Mach 3:56
|
Et dixit his, qui ædificabant domos, et sponsabant uxores, et plantabant vineas, et formidolosis, ut redirent unusquisque in domum suam secundum legem.
|
I Mach 12:45
|
et nunc remitte eos in domos suas: elige autem tibi viros paucos, qui tecum sint, et veni mecum Ptolemaidam, et tradam eam tibi, et reliqua præsidia, et exercitum, et universos præpositos negotii: et conversus abibo: propterea enim veni.
|
II Mach 5:12
|
Jussit autem militibus interficere, nec parcere occursantibus, et per domos ascendentes trucidare.
|
Mt 23:14
|
Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia comeditis domos viduarum, orationes longas orantes! propter hoc amplius accipietis judicium.
|
Mc 10:30
|
qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc: domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus, et in sæculo futuro vitam æternam.
|
Mc 12:40
|
qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixæ orationis: hi accipient prolixius judicium.
|
Lc 16:4
|
Scio quid faciam, ut, cum amotus fuero a villicatione, recipiant me in domos suas.
|
Lc 20:47
|
qui devorant domos viduarum, simulantes longam orationem: hi accipient damnationem majorem.
|
Act 2:46
|
Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo, et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione, et simplicitate cordis,
|
Act 5:42
|
Omni autem die non cessabant in templo, et circa domos docentes, et evangelizantes Christum Jesum.
|
Act 8:3
|
Saulus autem devastabat ecclesiam per domos intrans, et trahens viros ac mulieres tradebat in custodiam.
|
Act 20:20
|
quomodo nihil subtraxerim utilium, quominus annuntiarem vobis, et docerem vos publice, et per domos,
|
I Cor 11:22
|
Numquid domos non habetis ad manducandum, et bibendum? aut ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos qui non habent? Quid dicam vobis? laudo vos? in hoc non laudo.
|
I Tim 5:13
|
simul autem et otiosæ discunt circuire domos: non solum otiosæ, sed et verbosæ, et curiosæ, loquentes quæ non oportet.
|
II Tim 3:6
|
ex his enim sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quæ ducuntur variis desideriis:
|
Tit 1:11
|
quos oportet redargui: qui universas domos subvertunt, docentes quæ non oportet, turpis lucri gratia.
|