III Reg 19:7
|
Reversusque est angelus Domini secundo, et tetigit eum, dixitque illi: Surge, comede: grandis enim tibi restat via.
|
III Reg 19:9
|
Cumque venisset illuc, mansit in spelunca: et ecce sermo Domini ad eum, dixitque illi: Quid hic agis Elia?
|
III Reg 21:5
|
Ingressa est autem ad eum Jezabel uxor sua, dixitque ei: Quid est hoc, unde anima tua contristata est? et quare non comedis panem?
|
IV Reg 10:13
|
invenit fratres Ochoziæ regis Juda, dixitque ad eos: Quinam estis vos? Qui responderunt: Fratres Ochoziæ sumus, et descendimus ad salutandos filios regis, et filios reginæ.
|
IV Reg 10:16
|
dixitque ad eum: Veni mecum, et vide zelum meum pro Domino. Et impositum in curru suo
|
IV Reg 20:1
|
In diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem: et venit ad eum Isaias filius Amos, propheta, dixitque ei: Hæc dicit Dominus Deus: Præcipe domui tuæ: morieris enim tu, et non vives.
|
IV Reg 20:14
|
Venit autem Isaias propheta ad regem Ezechiam: dixitque ei: Quid dixerunt viri isti? aut unde venerunt ad te? Cui ait Ezechias: De terra longinqua venerunt ad me, de Babylone.
|
I Par 11:6
|
dixitque: Omnis qui percusserit Jebusæum in primis, erit princeps, et dux. Ascendit igitur primus Joab filius Sarviæ, et factus est princeps.
|
I Par 28:6
|
dixitque mihi: Salomon filius tuus ædificavit domum meam, et atria mea: ipsum enim elegi mihi in filium, et ego ero ei in patrem.
|
II Par 12:5
|
Semeias autem propheta ingressus est ad Roboam, et principes Juda, qui congregati fuerant in Jerusalem, fugientes Sesac, dixitque ad eos: Hæc dicit Dominus: Vos reliquistis me, et ego reliqui vos in manu Sesac.
|
II Par 23:3
|
Iniit ergo omnis multitudo pactum in domo Dei cum rege, dixitque ad eos Jojada: Ecce filius regis regnabit, sicut locutus est Dominus super filios David.
|
II Par 29:21
|
obtuleruntque simul tauros septem, et arietes septem, agnos septem, et hircos septem pro peccato, pro regno, pro sanctuario, pro Juda: dixitque sacerdotibus filiis Aaron, ut offerrent super altare Domini.
|
I Esd 5:15
|
dixitque ei: Hæc vasa tolle, et vade, et pone ea in templo, quod est in Jerusalem, et domus Dei ædificetur in loco suo.
|
I Esd 10:12
|
Et respondit universa multitudo, dixitque voce magna: Juxta verbum tuum ad nos, sic fiat.
|
Tob 4:2
|
dixitque ei: Audi, fili mi, verba oris mei, et ea in corde tuo, quasi fundamentum construe.
|
Tob 8:4
|
Tunc hortatus est virginem Tobias, dixitque ei: Sara, exsurge, et deprecemur Deum hodie, et cras, et secundum cras: quia his tribus noctibus Deo jungimur: tertia autem transacta nocte, in nostro erimus conjugio.
|
Tob 9:1
|
Tunc vocavit Tobias angelum ad se, quem quidem hominem existimabat, dixitque ei: Azaria frater, peto ut auscultes verba mea:
|
Tob 12:1
|
Tunc vocavit ad se Tobias filium suum, dixitque ei: Quid possumus dare viro isti sancto, qui venit tecum?
|
Tob 14:5
|
In hora autem mortis suæ vocavit ad se Tobiam filium suum, et septem juvenes filios ejus nepotes suos, dixitque eis:
|
Iudith 2:3
|
dixitque cogitationem suam in eo esse, ut omnem terram suo subjugaret imperio.
|
Esth 3:11
|
dixitque ad eum: Argentum, quod tu polliceris, tuum sit; de populo age quod tibi placet.
|
Dan 8:19
|
dixitque mihi: Ego ostendam tibi quæ futura sunt in novissimo maledictionis: quoniam habet tempus finem suum.
|
Dan 9:22
|
Et docuit me, et locutus est mihi, dixitque: Daniel, nunc egressus sum ut docerem te, et intelligeres.
|
Mt 17:7
|
Et accessit Jesus, et tetigit eos: dixitque eis: Surgite, et nolite timere.
|
Act 5:35
|
dixitque ad illos: Viri Israëlitæ, attendite vobis super hominibus istis quid acturi sitis.
|
Act 10:28
|
dixitque ad illos: Vos scitis quomodo abominatum sit viro Judæo conjungi, aut accedere ad alienigenam: sed mihi ostendit Deus neminem communem aut immundum dicere hominem.
|
Act 12:17
|
Annuens autem eis manu ut tacerent, narravit quomodo Dominus eduxisset eum de carcere, dixitque: Nuntiate Jacobo et fratribus hæc. Et egressus abiit in alium locum.
|
Act 19:2
|
dixitque ad eos: Si Spiritum Sanctum accepistis credentes? At illi dixerunt ad eum: Sed neque si Spiritus Sanctus est, audivimus.
|