Ps 30:15
|
Ego autem in te speravi, Domine; dixi: Deus meus es tu;
|
Ps 30:23
|
Ego autem dixi in excessu mentis meæ: Projectus sum a facie oculorum tuorum: ideo exaudisti vocem orationis meæ, dum clamarem ad te.
|
Ps 37:17
|
Quia dixi: Nequando supergaudeant mihi inimici mei; et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt.
|
Ps 39:8
|
tunc dixi: Ecce venio. In capite libri scriptum est de me,
|
Ps 39:11
|
Justitiam tuam non abscondi in corde meo; veritatem tuam et salutare tuum dixi; non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam a concilio multo.
|
Ps 40:5
|
Ego dixi: Domine, miserere mei; sana animam meam, quia peccavi tibi.
|
Ps 54:7
|
Et dixi: Quis dabit mihi pennas sicut columbæ, et volabo, et requiescam?
|
Ps 72:13
|
Et dixi: Ergo sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas;
|
Ps 76:11
|
Et dixi: Nunc cœpi; hæc mutatio dexteræ Excelsi.
|
Ps 81:6
|
Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes.
|
Ps 94:10
|
Quadraginta annis offensus fui generationi illi; et dixi: Semper hi errant corde.
|
Ps 115:11
|
Ego dixi in excessu meo: Omnis homo mendax.
|
Ps 118:57
|
HETH. Portio mea, Domine, dixi, custodire legem tuam.
|
Ps 118:164
|
Septies in die laudem dixi tibi, super judicia justitiæ tuæ.
|
Ps 138:11
|
Et dixi: Forsitan tenebræ conculcabunt me; et nox illuminatio mea in deliciis meis.
|
Ps 141:6
|
Clamavi ad te, Domine; dixi: Tu es spes mea, portio mea in terra viventium.
|
Eccles 2:2
|
Risum reputavi errorem, et gaudio dixi: Quid frustra deciperis?
|
Eccles 2:15
|
Et dixi in corde meo: Si unus et stulti et meus occasus erit, quid mihi prodest quod majorem sapientiæ dedi operam? Locutusque cum mente mea, animadverti quod hoc quoque esset vanitas.
|
Eccles 3:17
|
et dixi in corde meo: Justum et impium judicabit Deus, et tempus omnis rei tunc erit.
|
Sap 8:21
|
Et ut scivi quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det; et hoc ipsum erat sapientiæ, scire cujus esset hoc donum: adii Dominum, et deprecatus sum illum, et dixi ex totis præcordiis meis:
|
Isa 6:5
|
Et dixi: Væ mihi, quia tacui, quia vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito, et regem Dominum exercituum vidi oculis meis.
|
Isa 6:8
|
Et audivi vocem Domini dicentis: Quem mittam? et quis ibit nobis? Et dixi: Ecce ego, mitte me.
|
Isa 6:11
|
Et dixi: Usquequo, Domine? Et dixit: Donec desolentur civitates absque habitatore, et domus sine homine, et terra relinquetur deserta.
|
Isa 22:4
|
Propterea dixi: Recedite a me: amare flebo; nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiæ populi mei;
|
Isa 24:16
|
A finibus terræ laudes audivimus, gloriam Justi. Et dixi: Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Væ mihi! prævaricantes prævaricati sunt, et prævaricatione transgressorum prævaricati sunt.
|
Isa 38:10
|
Ego dixi in dimidio dierum meorum: Vadam ad portas inferi; quæsivi residuum annorum meorum.
|
Isa 40:6
|
Vox dicentis: Clama. Et dixi: Quid clamabo? Omnis caro fœnum, et omnis gloria ejus quasi flos agri.
|
Isa 41:9
|
in quo apprehendi te ab extremis terræ, et a longinquis ejus vocavi te, et dixi tibi: Servus meus es tu, elegi te, et non abjeci te.
|
Isa 45:19
|
Non in abscondito locutus sum, in loco terræ tenebroso; non dixi semini Jacob frustra: Quærite me; ego Dominus loquens justitiam, annuntians recta.
|
Isa 49:4
|
Et ego dixi: In vacuum laboravi, sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi, ergo judicium meum cum Domino, et opus meum cum Deo meo.
|
Ier 1:6
|
Et dixi: A, a, a, Domine Deus, ecce nescio loqui, quia puer ego sum.
|
Ier 1:11
|
Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Quid tu vides, Jeremia? Et dixi: Virgam vigilantem ego video.
|
Ier 1:13
|
Et factum est verbum Domini secundo ad me, dicens: Quid tu vides? Et dixi: Ollam succensam ego video, et faciem ejus a facie aquilonis.
|
Ier 3:7
|
Et dixi, cum fecisset hæc omnia: Ad me revertere: et non est reversa. Et vidit prævaricatrix soror ejus, Juda,
|
Ier 3:19
|
Ego autem dixi: Quomodo ponam te in filios, et tribuam tibi terram desiderabilem, hæreditatem præclaram exercituum gentium? Et dixi: Patrem vocabis me, et post me ingredi non cessabis.
|
Ier 3:19
|
Ego autem dixi: Quomodo ponam te in filios, et tribuam tibi terram desiderabilem, hæreditatem præclaram exercituum gentium? Et dixi: Patrem vocabis me, et post me ingredi non cessabis.
|
Ier 4:10
|
Et dixi: Heu! heu! heu! Domine Deus, ergone decepisti populum istum et Jerusalem, dicens: Pax erit vobis: et ecce pervenit gladius usque ad animam?
|
Ier 5:4
|
Ego autem dixi: Forsitan pauperes sunt et stulti, ignorantes viam Domini, judicium Dei sui.
|
Ier 10:19
|
Væ mihi super contritione mea, pessima plaga mea: ego autem dixi: Plane hæc infirmitas mea est, et portabo illam.
|
Ier 11:5
|
ut suscitem juramentum quod juravi patribus vestris, daturum me eis terram fluentem lacte et melle, sicut est dies hæc. Et respondi, et dixi: Amen, Domine.
|
Ier 11:7
|
quia contestans contestatus sum patres vestros, in die qua eduxi eos de terra Ægypti, usque ad diem hanc: mane consurgens contestatus sum, et dixi: Audite vocem meam.
|
Ier 14:13
|
Et dixi: A, a, a, Domine Deus: prophetæ dicunt eis: Non videbitis gladium, et fames non erit in vobis: sed pacem veram dabit vobis in loco isto.
|
Ier 20:9
|
Et dixi: Non recordabor ejus, neque loquar ultra in nomine illius: et factus est in corde meo quasi ignis exæstuans, claususque in ossibus meis, et defeci, ferre non sustinens.
|
Ier 24:3
|
Et dixit Dominus ad me: Quid tu vides, Jeremia? Et dixi: Ficus, ficus bonas, bonas valde: et malas, malas valde, quæ comedi non possunt eo quod sint malæ.
|
Ier 35:5
|
et posui coram filiis domus Rechabitarum scyphos plenos vino, et calices, et dixi ad eos: Bibite vinum.
|
Lam 3:18
|
VAU. Et dixi: Periit finis meus, et spes mea a Domino.
|
Lam 3:54
|
SADE. Inundaverunt aquæ super caput meum; dixi: Perii.
|
Ezech 4:13
|
Et dixit Dominus: Sic comedent filii Israël panem suum pollutum inter gentes ad quas ejiciam eos. Et dixi:
|
Ezech 11:13
|
Et factum est cum prophetarem, Pheltias, filius Banaiæ, mortuus est: et cecidi in faciem meam clamans voce magna, et dixi: Heu! heu! heu! Domine Deus, consummationem tu facis reliquiarum Israël?
|
Ezech 16:6
|
Transiens autem per te, vidi te conculcari in sanguine tuo, et dixi tibi cum esses in sanguine tuo: Vive, dixi, inquam, tibi; in sanguine tuo vive.
|