Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

disciplinam

Lev 26:23 Quod si nec sic volueritis recipere disciplinam, sed ambulaveritis ex adverso mihi:
Deut 11:2 Cognoscite hodie quæ ignorant filii vestri, qui non viderunt disciplinam Domini Dei vestri, magnalia ejus et robustam manum, extentumque brachium,
Iob 34:35 Job autem stulte locutus est, et verba illius non sonant disciplinam.
Ps 2:12 Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis de via justa.
Ps 49:17 Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos retrorsum.
Ps 118:66 Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me, quia mandatis tuis credidi.
Prov 1:2 ad sciendam sapientiam et disciplinam;
Prov 1:8 Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ:
Prov 1:29 eo quod exosam habuerint disciplinam, et timorem Domini non susceperint,
Prov 3:4 et invenies gratiam, et disciplinam bonam, coram Deo et hominibus.
Prov 4:1 Audite, filii, disciplinam patris, et attendite ut sciatis prudentiam.
Prov 4:13 Tene disciplinam, ne dimittas eam; custodi illam, quia ipsa est vita tua.
Prov 5:2 ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent. Ne attendas fallaciæ mulieris;
Prov 5:12 Cur detestatus sum disciplinam, et increpationibus non acquievit cor meum,
Prov 5:23 Ipse morietur, quia non habuit disciplinam, et in multitudine stultitiæ suæ decipietur.
Prov 8:10 Accipite disciplinam meam, et non pecuniam; doctrinam magis quam aurum eligite:
Prov 8:33 Audite disciplinam, et estote sapientes, et nolite abjicere eam.
Prov 10:17 Via vitæ custodienti disciplinam; qui autem increpationes relinquit, errat.
Prov 12:1 Qui diligit disciplinam diligit scientiam; qui autem odit increpationes insipiens est.
Prov 13:18 Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam, qui autem acquiescit arguenti glorificabitur.
Prov 15:5 Stultus irridet disciplinam patris sui; qui autem custodit increpationes astutior fiet. In abundanti justitia virtus maxima est, cogitationes autem impiorum eradicabuntur.
Prov 15:32 Qui abjicit disciplinam despicit animam suam; qui autem acquiescit increpationibus possessor est cordis.
Prov 19:20 Audi consilium, et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in novissimis tuis.
Prov 19:25 Pestilente flagellato stultus sapientior erit; si autem corripueris sapientem, intelliget disciplinam.
Prov 23:13 Noli subtrahere a puero disciplinam; si enim percusseris eum virga, non morietur.
Prov 24:32 Quod cum vidissem, posui in corde meo, et exemplo didici disciplinam.
Sap 3:11 Sapientiam enim et disciplinam qui abjicit infelix est; et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum.
Sap 6:12 Concupiscite ergo sermones meos; diligite illos, et habebitis disciplinam.
Sap 6:27 Ergo accipite disciplinam per sermones meos, et proderit vobis.
Sap 11:10 Cum enim tentati sunt, et quidem cum misericordia disciplinam accipientes, scierunt quemadmodum cum ira judicati impii tormenta paterentur.
Sap 12:22 Cum ergo das nobis disciplinam, inimicos nostros multipliciter flagellas, ut bonitatem tuam cogitemus judicantes, et cum de nobis judicatur, speremus misericordiam tuam.
Eccli 10:33 Pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum: et est homo qui honorificatur propter substantiam suam.
Eccli 16:24 Audi me, fili, et disce disciplinam sensus, et in verbis meis attende in corde tuo:
Eccli 16:25 et dicam in æquitate disciplinam, et scrutabor enarrare sapientiam: et in verbis meis attende in corde tuo, et dico in æquitate spiritus virtutes quas posuit Deus in opera sua ab initio, et in veritate enuntio scientiam ejus.
Eccli 17:9 Addidit illis disciplinam, et legem vitæ hæreditavit illos.
Eccli 24:37 qui mittit disciplinam sicut lucem, et assistens quasi Gehon in die vindemiæ.
Eccli 33:4 Qui interrogationem manifestat parabit verbum, et sic deprecatus exaudietur: et conservabit disciplinam, et tunc respondebit.
Eccli 33:18 Respicite quoniam non mihi soli laboravi, sed omnibus exquirentibus disciplinam.
Eccli 38:38 Super sellam judicis non sedebunt, et testamentum judicii non intelligent, neque palam facient disciplinam et judicium, et in parabolis non invenientur:
Eccli 39:10 et ipse diriget consilium ejus, et disciplinam, et in absconditis suis consiliabitur.
Eccli 39:11 Ipse palam faciet disciplinam doctrinæ suæ, et in lege testamenti Domini gloriabitur.
Eccli 51:34 et collum vestrum subjicite jugo: et suscipiat anima vestra disciplinam: in proximo est enim invenire eam.
Eccli 51:36 Assumite disciplinam in multo numero argenti, et copiosum aurum possidete in ea.
Ier 2:30 Frustra percussi filios vestros, disciplinam non receperunt: devoravit gladius vester prophetas vestros: quasi leo vastator
Ier 5:3 Domine, oculi tui respiciunt fidem: percussisti eos, et non doluerunt: attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam: induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti.
Ier 7:28 Et dices ad eos: Hæc est gens quæ non audivit vocem Domini Dei sui, nec recepit disciplinam; periit fides, et ablata est de ore eorum.
Ier 17:23 Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam: sed induraverunt cervicem suam, ne audirent me, et ne acciperent disciplinam.
Ier 32:33 Et verterunt ad me terga, et non facies, cum docerem eos diluculo et erudirem, et nollent audire, ut acciperent disciplinam.
Ier 35:13 Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Vade, et dic viris Juda et habitatoribus Jerusalem: Numquid non recipietis disciplinam, ut obediatis verbis meis? dicit Dominus.
Dan 1:17 Pueris autem his dedit Deus scientiam et disciplinam, in omni libro et sapientia: Danieli autem intelligentiam omnium visionum et somniorum.