Lev 26:23
|
Quod si nec sic volueritis recipere disciplinam, sed ambulaveritis ex adverso mihi:
|
Deut 11:2
|
Cognoscite hodie quæ ignorant filii vestri, qui non viderunt disciplinam Domini Dei vestri, magnalia ejus et robustam manum, extentumque brachium,
|
Iob 34:35
|
Job autem stulte locutus est, et verba illius non sonant disciplinam.
|
Ps 2:12
|
Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis de via justa.
|
Ps 49:17
|
Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos retrorsum.
|
Ps 118:66
|
Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me, quia mandatis tuis credidi.
|
Prov 1:2
|
ad sciendam sapientiam et disciplinam;
|
Prov 1:8
|
Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ:
|
Prov 1:29
|
eo quod exosam habuerint disciplinam, et timorem Domini non susceperint,
|
Prov 3:4
|
et invenies gratiam, et disciplinam bonam, coram Deo et hominibus.
|
Prov 4:1
|
Audite, filii, disciplinam patris, et attendite ut sciatis prudentiam.
|
Prov 4:13
|
Tene disciplinam, ne dimittas eam; custodi illam, quia ipsa est vita tua.
|
Prov 5:2
|
ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent. Ne attendas fallaciæ mulieris;
|
Prov 5:12
|
Cur detestatus sum disciplinam, et increpationibus non acquievit cor meum,
|
Prov 5:23
|
Ipse morietur, quia non habuit disciplinam, et in multitudine stultitiæ suæ decipietur.
|
Prov 8:10
|
Accipite disciplinam meam, et non pecuniam; doctrinam magis quam aurum eligite:
|
Prov 8:33
|
Audite disciplinam, et estote sapientes, et nolite abjicere eam.
|
Prov 10:17
|
Via vitæ custodienti disciplinam; qui autem increpationes relinquit, errat.
|
Prov 12:1
|
Qui diligit disciplinam diligit scientiam; qui autem odit increpationes insipiens est.
|
Prov 13:18
|
Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam, qui autem acquiescit arguenti glorificabitur.
|
Prov 15:5
|
Stultus irridet disciplinam patris sui; qui autem custodit increpationes astutior fiet. In abundanti justitia virtus maxima est, cogitationes autem impiorum eradicabuntur.
|
Prov 15:32
|
Qui abjicit disciplinam despicit animam suam; qui autem acquiescit increpationibus possessor est cordis.
|
Prov 19:20
|
Audi consilium, et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in novissimis tuis.
|
Prov 19:25
|
Pestilente flagellato stultus sapientior erit; si autem corripueris sapientem, intelliget disciplinam.
|
Prov 23:13
|
Noli subtrahere a puero disciplinam; si enim percusseris eum virga, non morietur.
|
Prov 24:32
|
Quod cum vidissem, posui in corde meo, et exemplo didici disciplinam.
|
Sap 3:11
|
Sapientiam enim et disciplinam qui abjicit infelix est; et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum.
|
Sap 6:12
|
Concupiscite ergo sermones meos; diligite illos, et habebitis disciplinam.
|
Sap 6:27
|
Ergo accipite disciplinam per sermones meos, et proderit vobis.
|
Sap 11:10
|
Cum enim tentati sunt, et quidem cum misericordia disciplinam accipientes, scierunt quemadmodum cum ira judicati impii tormenta paterentur.
|
Sap 12:22
|
Cum ergo das nobis disciplinam, inimicos nostros multipliciter flagellas, ut bonitatem tuam cogitemus judicantes, et cum de nobis judicatur, speremus misericordiam tuam.
|
Eccli 10:33
|
Pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum: et est homo qui honorificatur propter substantiam suam.
|
Eccli 16:24
|
Audi me, fili, et disce disciplinam sensus, et in verbis meis attende in corde tuo:
|
Eccli 16:25
|
et dicam in æquitate disciplinam, et scrutabor enarrare sapientiam: et in verbis meis attende in corde tuo, et dico in æquitate spiritus virtutes quas posuit Deus in opera sua ab initio, et in veritate enuntio scientiam ejus.
|
Eccli 17:9
|
Addidit illis disciplinam, et legem vitæ hæreditavit illos.
|
Eccli 24:37
|
qui mittit disciplinam sicut lucem, et assistens quasi Gehon in die vindemiæ.
|
Eccli 33:4
|
Qui interrogationem manifestat parabit verbum, et sic deprecatus exaudietur: et conservabit disciplinam, et tunc respondebit.
|
Eccli 33:18
|
Respicite quoniam non mihi soli laboravi, sed omnibus exquirentibus disciplinam.
|
Eccli 38:38
|
Super sellam judicis non sedebunt, et testamentum judicii non intelligent, neque palam facient disciplinam et judicium, et in parabolis non invenientur:
|
Eccli 39:10
|
et ipse diriget consilium ejus, et disciplinam, et in absconditis suis consiliabitur.
|
Eccli 39:11
|
Ipse palam faciet disciplinam doctrinæ suæ, et in lege testamenti Domini gloriabitur.
|
Eccli 51:34
|
et collum vestrum subjicite jugo: et suscipiat anima vestra disciplinam: in proximo est enim invenire eam.
|
Eccli 51:36
|
Assumite disciplinam in multo numero argenti, et copiosum aurum possidete in ea.
|
Ier 2:30
|
Frustra percussi filios vestros, disciplinam non receperunt: devoravit gladius vester prophetas vestros: quasi leo vastator
|
Ier 5:3
|
Domine, oculi tui respiciunt fidem: percussisti eos, et non doluerunt: attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam: induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti.
|
Ier 7:28
|
Et dices ad eos: Hæc est gens quæ non audivit vocem Domini Dei sui, nec recepit disciplinam; periit fides, et ablata est de ore eorum.
|
Ier 17:23
|
Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam: sed induraverunt cervicem suam, ne audirent me, et ne acciperent disciplinam.
|
Ier 32:33
|
Et verterunt ad me terga, et non facies, cum docerem eos diluculo et erudirem, et nollent audire, ut acciperent disciplinam.
|
Ier 35:13
|
Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Vade, et dic viris Juda et habitatoribus Jerusalem: Numquid non recipietis disciplinam, ut obediatis verbis meis? dicit Dominus.
|
Dan 1:17
|
Pueris autem his dedit Deus scientiam et disciplinam, in omni libro et sapientia: Danieli autem intelligentiam omnium visionum et somniorum.
|