Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

diligit

Idc 5:9 Cor meum diligit principes Israël: qui propria voluntate obtulistis vos discrimini, benedicite Domino.
Ruth 4:15 Et habeas qui consoletur animam tuam, et enutriat senectutem: de nuru enim tua natus est, quæ te diligit: et multo tibi melior est, quam si septem haberes filios.
II Par 9:8 Sit Dominus Deus tuus benedictus, qui voluit te ordinare super thronum suum, regem Domini Dei tui. Quia diligit Deus Israël, et vult servare eum in æternum, idcirco posuit te super eum regem ut facias judicia atque justitiam.
Ps 10:6 Dominus interrogat justum et impium; qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam.
Ps 33:13 Quis est homo qui vult vitam, diligit dies videre bonos?
Ps 83:12 Quia misericordiam et veritatem diligit Deus, gratiam et gloriam dabit Dominus.
Ps 86:2 diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob.
Ps 98:4 et honor regis judicium diligit. Tu parasti directiones; judicium et justitiam in Jacob tu fecisti.
Ps 145:8 Dominus illuminat cæcos. Dominus erigit elisos; Dominus diligit justos.
Prov 3:12 quem enim diligit Dominus corripit, et quasi pater in filio complacet sibi.
Prov 12:1 Qui diligit disciplinam diligit scientiam; qui autem odit increpationes insipiens est.
Prov 12:1 Qui diligit disciplinam diligit scientiam; qui autem odit increpationes insipiens est.
Prov 13:24 Qui parcit virgæ odit filium suum; qui autem diligit illum instanter erudit.
Prov 14:21 Qui despicit proximum suum peccat; qui autem miseretur pauperis beatus erit. Qui credit in Domino misericordiam diligit.
Prov 17:17 Omni tempore diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur.
Prov 17:19 Qui meditatur discordias diligit rixas, et qui exaltat ostium quærit ruinam.
Prov 19:8 qui autem possessor est mentis diligit animam suam, et custos prudentiæ inveniet bona.
Prov 21:17 Qui diligit epulas in egestate erit; qui amat vinum et pinguia non ditabitur.
Prov 22:11 Qui diligit cordis munditiam, propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem.
Cant 1:6 Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.
Cant 3:1 In lectulo meo, per noctes, quæsivi quem diligit anima mea: quæsivi illum, et non inveni.
Cant 3:2 Surgam, et circuibo civitatem: per vicos et plateas quæram quem diligit anima mea: quæsivi illum, et non inveni.
Cant 3:3 Invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem: Num quem diligit anima mea vidistis?
Cant 3:4 Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea: tenui eum, nec dimittam, donec introducam illum in domum matris meæ, et in cubiculum genetricis meæ.
Sap 7:28 Neminem enim diligit Deus, nisi eum qui cum sapientia inhabitat.
Sap 8:7 Et si justitiam quis diligit, labores hujus magnas habent virtutes: sobrietatem enim et prudentiam docet, et justitiam, et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus.
Sap 15:5 cujus aspectus insensato dat concupiscentiam, et diligit mortuæ imaginis effigiem sine anima.
Eccli 3:4 Qui diligit Deum exorabit pro peccatis, et continebit se ab illis, et in oratione dierum exaudietur.
Eccli 4:13 Et qui illam diligit, diligit vitam, et qui vigilaverint ad illam complectentur placorem ejus.
Eccli 4:13 Et qui illam diligit, diligit vitam, et qui vigilaverint ad illam complectentur placorem ejus.
Eccli 4:15 Qui serviunt ei obsequentes erunt sancto: et eos qui diligunt illam, diligit Deus.
Eccli 13:19 Omne animal diligit simile sibi, sic et omnis homo proximum sibi.
Eccli 30:1 Qui diligit filium suum assiduat illi flagella, ut lætetur in novissimo suo, et non palpet proximorum ostia.
Eccli 31:5 Qui aurum diligit non justificabitur, et qui insequitur consumptionem replebitur ex ea.
Eccli 47:24 Deus autem non derelinquet misericordiam suam: et non corrumpet, nec delebit opera sua, neque perdet a stirpe nepotes electi sui, et semen ejus qui diligit Dominum non corrumpet.
Osee 3:1 Et dixit Dominus ad me: Adhuc vade, et dilige mulierem dilectam amico et adulteram, sicut diligit Dominus filios Israël, et ipsi respiciunt ad deos alienos, et diligunt vinacia uvarum.
Lc 7:5 diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse ædificavit nobis.
Lc 7:42 Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit?
Lc 7:47 Propter quod dico tibi: remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit.
Io 3:35 Pater diligit Filium et omnia dedit in manu ejus.
Io 5:20 Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quæ ipse facit: et majora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini.
Io 10:17 Propterea me diligit Pater: quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam.
Io 14:21 Qui habet mandata mea, et servat ea: ille est qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo: et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum.
Io 14:21 Qui habet mandata mea, et servat ea: ille est qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo: et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum.
Io 14:23 Respondit Jesus, et dixit ei: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus;
Io 14:24 qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermonem, quem audistis, non est meus: sed ejus qui misit me, Patris.
Rom 13:8 Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem implevit.
I Cor 8:3 Si quis autem diligit Deum, hic cognitus est ab eo.
II Cor 9:7 Unusquisque, prout destinavit in corde suo, non ex tristitia, aut ex necessitate: hilarem enim datorem diligit Deus.
Eph 5:28 Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit.