II Cor 4:16
|
Propter quod non deficimus: sed licet is, qui foris est, noster homo corrumpatur, tamen is, qui intus est, renovatur de die in diem.
|
Eph 4:30
|
Et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei: in quo signati estis in diem redemptionis.
|
Phil 1:6
|
Confidens hoc ipsum, quia qui cœpit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu:
|
Phil 1:10
|
ut probetis potiora, ut sitis sinceri, et sine offensa in diem Christi,
|
II Tim 1:12
|
Ob quam causam etiam hæc patior, sed non confundor. Scio enim cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem.
|
Heb 3:8
|
nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto,
|
Heb 4:7
|
iterum terminat diem quemdam, Hodie, in David dicendo, post tantum temporis, sicut supra dictum est: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra.
|
Heb 10:25
|
non deserentes collectionem nostram, sicut consuetudinis est quibusdam, sed consolantes, et tanto magis quanto videritis appropinquantem diem.
|
II Petr 2:8
|
aspectu enim, et auditu justus erat: habitans apud eos, qui de die in diem animam justam iniquis operibus cruciabant.
|
II Petr 2:9
|
Novit Dominus pios de tentatione eripere: iniquos vero in diem judicii reservare cruciandos.
|
II Petr 3:7
|
Cæli autem, qui nunc sunt, et terra eodem verbo repositi sunt, igni reservati in diem judicii, et perditionis impiorum hominum.
|
II Petr 3:18
|
crescite vero in gratia, et in cognitione Domini nostri, et Salvatoris Jesu Christi. Ipsi gloria et nunc, et in diem æternitatis. Amen.
|
Apoc 9:15
|
Et soluti sunt quatuor angeli, qui parati erant in horam, et diem, et mensem, et annum, ut occiderent tertiam partem hominum.
|
Apoc 16:14
|
Sunt enim spiritus dæmoniorum facientes signa, et procedunt ad reges totius terræ congregare illos in prælium ad diem magnum omnipotentis Dei.
|
Apoc 21:25
|
Et portæ ejus non claudentur per diem: nox enim non erit illic.
|