Iob 1:6
|
Quadam autem die, cum venissent filii Dei ut assisterent coram Domino, affuit inter eos etiam Satan.
|
Iob 1:13
|
Cum autem quadam die filii et filiæ ejus comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti,
|
Iob 2:1
|
Factum est autem, cum quadam die venissent filii Dei, et starent coram Domino, venisset quoque Satan inter eos, et staret in conspectu ejus,
|
Iob 18:20
|
In die ejus stupebunt novissimi, et primos invadet horror.
|
Iob 19:25
|
Scio enim quod redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum:
|
Iob 20:28
|
Apertum erit germen domus illius: detrahetur in die furoris Dei.
|
Iob 24:16
|
Perfodit in tenebris domos, sicut in die condixerant sibi, et ignoraverunt lucem.
|
Ps 1:2
|
sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte.
|
Ps 17:1
|
In finem. Puero Domini David, qui locutus est Domino verba cantici hujus, in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum ejus, et de manu Saul, et dixit:
|
Ps 17:19
|
prævenerunt me in die afflictionis meæ; et factus est Dominus protector meus.
|
Ps 19:2
|
Exaudiat te Dominus in die tribulationis; protegat te nomen Dei Jacob.
|
Ps 19:10
|
Domine, salvum fac regem, et exaudi nos in die qua invocaverimus te.
|
Ps 24:5
|
Dirige me in veritate tua, et doce me, quia tu es Deus salvator meus, et te sustinui tota die.
|
Ps 26:5
|
Quoniam abscondit me in tabernaculo suo; in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui.
|
Ps 31:3
|
Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die.
|
Ps 31:4
|
Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua; conversus sum in ærumna mea, dum configitur spina.
|
Ps 34:28
|
Et lingua mea meditabitur justitiam tuam, tota die laudem tuam.
|
Ps 36:26
|
Tota die miseretur et commodat; et semen illius in benedictione erit.
|
Ps 37:7
|
Miser factus sum et curvatus sum usque in finem; tota die contristatus ingrediebar.
|
Ps 37:13
|
Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates, et dolos tota die meditabantur.
|
Ps 40:2
|
Beatus qui intelligit super egenum et pauperem: in die mala liberabit eum Dominus.
|
Ps 41:4
|
Fuerunt mihi lacrimæ meæ panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus?
|
Ps 41:9
|
In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum ejus; apud me oratio Deo vitæ meæ.
|
Ps 43:9
|
In Deo laudabimur tota die; et in nomine tuo confitebimur in sæculum.
|
Ps 43:16
|
Tota die verecundia mea contra me est, et confusio faciei meæ cooperuit me:
|
Ps 43:22
|
nonne Deus requiret ista? ipse enim novit abscondita cordis. Quoniam propter te mortificamur tota die; æstimati sumus sicut oves occisionis.
|
Ps 48:6
|
Cur timebo in die mala? Iniquitas calcanei mei circumdabit me.
|
Ps 49:15
|
Et invoca me in die tribulationis; eruam te, et honorificabis me.
|
Ps 51:4
|
Tota die injustitiam cogitavit lingua tua; sicut novacula acuta fecisti dolum.
|
Ps 55:2
|
Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo; tota die impugnans, tribulavit me.
|
Ps 55:3
|
Conculcaverunt me inimici mei tota die; quoniam multi bellantes adversum me.
|
Ps 55:6
|
Tota die verba mea execrabantur; adversum me omnes cogitationes eorum in malum.
|
Ps 55:10
|
tunc convertentur inimici mei retrorsum: in quacumque die invocavero te, ecce cognovi quoniam Deus meus es.
|
Ps 58:17
|
Ego autem cantabo fortitudinem tuam, et exsultabo mane misericordiam tuam; quia factus es susceptor meus, et refugium meum in die tribulationis meæ.
|
Ps 60:9
|
Sic psalmum dicam nomini tuo in sæculum sæculi, ut reddam vota mea de die in diem.
|
Ps 67:20
|
Benedictus Dominus die quotidie: prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum.
|
Ps 70:8
|
Repleatur os meum laude, ut cantem gloriam tuam, tota die magnitudinem tuam.
|
Ps 70:15
|
Os meum annuntiabit justitiam tuam, tota die salutare tuum. Quoniam non cognovi litteraturam,
|
Ps 70:24
|
Sed et lingua mea tota die meditabitur justitiam tuam, cum confusi et reveriti fuerint qui quærunt mala mihi.
|
Ps 71:15
|
Et vivet, et dabitur ei de auro Arabiæ; et adorabunt de ipso semper, tota die benedicent ei.
|
Ps 72:14
|
et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis.
|
Ps 73:22
|
Exsurge, Deus, judica causam tuam; memor esto improperiorum tuorum, eorum quæ ab insipiente sunt tota die.
|
Ps 76:3
|
In die tribulationis meæ Deum exquisivi; manibus meis nocte contra eum, et non sum deceptus. Renuit consolari anima mea;
|
Ps 77:9
|
Filii Ephrem, intendentes et mittentes arcum, conversi sunt in die belli.
|
Ps 77:42
|
Non sunt recordati manus ejus, die qua redemit eos de manu tribulantis;
|
Ps 80:4
|
Buccinate in neomenia tuba, in insigni die solemnitatis vestræ;
|
Ps 85:3
|
Miserere mei, Domine, quoniam ad te clamavi tota die;
|
Ps 85:7
|
In die tribulationis meæ clamavi ad te, quia exaudisti me.
|
Ps 87:2
|
Domine, Deus salutis meæ, in die clamavi et nocte coram te.
|
Ps 87:10
|
oculi mei languerunt præ inopia. Clamavi ad te, Domine, tota die; expandi ad te manus meas.
|