Mt 24:34
|
Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia hæc fiant.
|
Mt 24:47
|
Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum.
|
Mt 25:12
|
At ille respondens, ait: Amen dico vobis, nescio vos.
|
Mt 25:40
|
Et respondens rex, dicet illis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.
|
Mt 25:45
|
Tunc respondebit illis, dicens: Amen dico vobis: Quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis.
|
Mt 26:13
|
Amen dico vobis, ubicumque prædicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod hæc fecit in memoriam ejus.
|
Mt 26:21
|
Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est.
|
Mt 26:34
|
Ait illi Jesus: Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis.
|
Mt 26:64
|
Dicit illi Jesus: Tu dixisti. Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cæli.
|
Mc 2:11
|
tibi dico: Surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam.
|
Mc 3:28
|
Amen dico vobis, quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata, et blasphemiæ quibus blasphemaverint:
|
Mc 5:41
|
Et tenens manum puellæ, ait illi: Talitha cumi, quod est interpretatum: Puella (tibi dico), surge.
|
Mc 8:12
|
Et ingemiscens spiritu, ait: Quid generatio ista signum quærit? Amen dico vobis, si dabitur generationi isti signum.
|
Mc 8:39
|
Et dicebat illis: Amen dico vobis, quia sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute.
|
Mc 9:12
|
Sed dico vobis quia et Elias venit (et fecerunt illi quæcumque voluerunt) sicut scriptum est de eo.
|
Mc 9:40
|
Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquæ in nomine meo, quia Christi estis: amen dico vobis, non perdet mercedem suam.
|
Mc 10:15
|
Amen dico vobis: Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud.
|
Mc 10:29
|
Respondens Jesus, ait: Amen dico vobis: Nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me et propter Evangelium,
|
Mc 11:23
|
Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti: Tollere, et mittere in mare, et non hæsitaverit in corde suo, sed crediderit, quia quodcumque dixerit fiat, fiet ei.
|
Mc 11:24
|
Propterea dico vobis, omnia quæcumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis.
|
Mc 11:33
|
Et respondentes dicunt Jesu: Nescimus. Et respondens Jesus ait illis: Neque ego dico vobis in qua potestate hæc faciam.
|
Mc 12:43
|
et convocans discipulos suos, ait illis: Amen dico vobis, quoniam vidua hæc pauper plus omnibus misit, qui miserunt in gazophylacium.
|
Mc 13:30
|
Amen dico vobis, quoniam non transibit generatio hæc, donec omnia ista fiant.
|
Mc 13:37
|
Quod autem vobis dico, omnibus dico: Vigilate.
|
Mc 13:37
|
Quod autem vobis dico, omnibus dico: Vigilate.
|
Mc 14:9
|
Amen dico vobis: Ubicumque prædicatum fuerit Evangelium istud in universo mundo, et quod fecit hæc, narrabitur in memoriam ejus.
|
Mc 14:18
|
Et discumbentibus eis, et manducantibus, ait Jesus: Amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me, qui manducat mecum.
|
Mc 14:25
|
Amen dico vobis, quia jam non bibam de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei.
|
Mc 14:30
|
Et ait illi Jesus: Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus vocem bis dederit, ter me es negaturus.
|
Lc 4:24
|
Ait autem: Amen dico vobis, quia nemo propheta acceptus est in patria sua.
|
Lc 4:25
|
In veritate dico vobis, multæ viduæ erant in diebus Eliæ in Israël, quando clausum est cælum annis tribus et mensibus sex, cum facta esset fames magna in omni terra:
|
Lc 5:24
|
Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, (ait paralytico) tibi dico, surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam.
|
Lc 6:27
|
Sed vobis dico, qui auditis: diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos.
|
Lc 6:46
|
Quid autem vocatis me Domine, Domine: et non facitis quæ dico?
|
Lc 7:8
|
Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites: et dico huic, Vade, et vadit: et alii, Veni, et venit: et servo meo, Fac hoc, et facit.
|
Lc 7:9
|
Quo audito Jesus miratus est: et conversus sequentibus se turbis, dixit: Amen dico vobis, nec in Israël tantam fidem inveni.
|
Lc 7:14
|
Et accessit, et tetigit loculum. (Hi autem qui portabant, steterunt.) Et ait: Adolescens, tibi dico, surge.
|
Lc 7:26
|
Sed quid existis videre? prophetam? Utique dico vobis, et plus quam prophetam:
|
Lc 7:47
|
Propter quod dico tibi: remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit.
|
Lc 11:8
|
Et si ille perseveraverit pulsans: dico vobis, etsi non dabit illi surgens eo quod amicus ejus sit, propter improbitatem tamen ejus surget, et dabit illi quotquot habet necessarios.
|
Lc 11:9
|
Et ego dico vobis: Petite, et dabitur vobis; quærite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis.
|
Lc 11:51
|
a sanguine Abel, usque ad sanguinem Zachariæ, qui periit inter altare et ædem. Ita dico vobis, requiretur ab hac generatione.
|
Lc 12:5
|
Ostendam autem vobis quem timeatis: timete eum qui, postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam: ita dico vobis, hunc timete.
|
Lc 12:22
|
Dixitque ad discipulos suos: Ideo dico vobis, nolite solliciti esse animæ vestræ quid manducetis, neque corpori quid induamini.
|
Lc 12:27
|
Considerate lilia quomodo crescunt: non laborant, neque nent: dico autem vobis, nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis.
|
Lc 12:37
|
Beati servi illi quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes: amen dico vobis, quod præcinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis.
|
Lc 12:44
|
Vere dico vobis, quoniam supra omnia quæ possidet, constituet illum.
|
Lc 12:51
|
Putatis quia pacem veni dare in terram? non, dico vobis, sed separationem:
|
Lc 13:3
|
Non, dico vobis: sed nisi pœnitentiam habueritis, omnes similiter peribitis.
|
Lc 13:5
|
Non, dico vobis: sed si pœnitentiam non egeritis, omnes similiter peribitis.
|