Prov 20:14
|
Malum est, malum est, dicit omnis emptor; et cum recesserit, tunc gloriabitur.
|
Prov 26:19
|
ita vir fraudulenter nocet amico suo, et cum fuerit deprehensus dicit: Ludens feci.
|
Prov 28:24
|
Qui subtrahit aliquid a patre suo et a matre, et dicit hoc non esse peccatum, particeps homicidæ est.
|
Prov 30:15
|
Sanguisugæ duæ sunt filiæ, dicentes: Affer, affer. Tria sunt insaturabilia, et quartum quod numquam dicit: Sufficit.
|
Prov 30:16
|
Infernus, et os vulvæ, et terra quæ non satiatur aqua: ignis vero numquam dicit: Sufficit.
|
Prov 30:20
|
Talis est et via mulieris adulteræ, quæ comedit, et tergens os suum dicit: Non sum operata malum.
|
Eccli 11:19
|
In eo quod dicit: Inveni requiem mihi, et nunc manducabo de bonis meis solus:
|
Eccli 20:22
|
Ex ore fatui reprobabitur parabola: non enim dicit illam in tempore suo.
|
Eccli 22:9
|
Cum dormiente loquitur qui enarrat stulto sapientiam: et in fine narrationis dicit: Quis est hic?
|
Eccli 39:17
|
In voce dicit: Obaudite me, divini fructus, et quasi rosa plantata super rivos aquarum fructificate.
|
Isa 1:11
|
Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum? dicit Dominus. Plenus sum: holocausta arietum, et adipem pinguium, et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum, nolui.
|
Isa 1:18
|
Et venite, et arguite me, dicit Dominus. Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur; et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt.
|
Isa 3:15
|
Quare atteritis populum meum, et facies pauperum commolitis? dicit Dominus exercituum.
|
Isa 5:9
|
In auribus meis sunt hæc, dicit Dominus exercituum; nisi domus multæ desertæ fuerint, grandes et pulchræ, absque habitatore.
|
Isa 7:7
|
Hæc dicit Dominus Deus: Non stabit, et non erit istud;
|
Isa 10:24
|
Propter hoc, hæc dicit Dominus Deus exercituum: Noli timere, populus meus, habitator Sion, ab Assur: in virga percutiet te, et baculum suum levabit super te, in via Ægypti.
|
Isa 14:22
|
Et consurgam super eos, dicit Dominus exercituum; et perdam Babylonis nomen, et reliquias, et germen, et progeniem, dicit Dominus;
|
Isa 14:22
|
Et consurgam super eos, dicit Dominus exercituum; et perdam Babylonis nomen, et reliquias, et germen, et progeniem, dicit Dominus;
|
Isa 14:23
|
et ponam eam in possessionem ericii, et in paludes aquarum, et scopabo eam in scopa terens, dicit Dominus exercituum.
|
Isa 17:3
|
Et cessabit adjutorium ab Ephraim, et regnum a Damasco; et reliquiæ Syriæ sicut gloria filiorum Israël erunt, dicit Dominus exercituum.
|
Isa 17:6
|
Et relinquetur in eo sicut racemus et sicut excussio oleæ duarum vel trium olivarum in summitate rami, sive quatuor aut quinque in cacuminibus ejus fructus ejus, dicit Dominus Deus Israël.
|
Isa 18:4
|
Quia hæc dicit Dominus ad me: Quiescam et considerabo in loco meo, sicut meridiana lux clara est, et sicut nubes roris in die messis.
|
Isa 21:16
|
Quoniam hæc dicit Dominus ad me: Adhuc in uno anno, quasi in anno mercenarii, et auferetur omnis gloria Cedar.
|
Isa 22:14
|
Et revelata est in auribus meis vox Domini exercituum: Si dimittetur iniquitas hæc vobis donec moriamini, dicit Dominus Deus exercituum.
|
Isa 22:15
|
Hæc dicit Dominus Deus exercituum: Vade, ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo, ad Sobnam, præpositum templi, et dices ad eum:
|
Isa 22:25
|
In die illa, dicit Dominus exercituum, auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli, et frangetur, et cadet, et peribit quod pependerat in eo, quia Dominus locutus est.
|
Isa 28:16
|
Idcirco hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem, lapidem probatum, angularem, pretiosum, in fundamento fundatum; qui crediderit, non festinet.
|
Isa 29:22
|
Propter hoc, hæc dicit Dominus ad domum Jacob, qui redemit Abraham: Non modo confundetur Jacob, nec modo vultus ejus erubescet;
|
Isa 30:1
|
Væ filii desertores, dicit Dominus, ut faceretis consilium, et non ex me, et ordiremini telam, et non per spiritum meum, ut adderetis peccatum super peccatum;
|
Isa 30:12
|
Propterea hæc dicit Sanctus Israël: Pro eo quod reprobastis verbum hoc, et sperastis in calumnia et in tumultu, et innixi estis super eo;
|
Isa 30:15
|
Quia hæc dicit Dominus Deus, Sanctus Israël: Si revertamini et quiescatis, salvi eritis; in silentio et in spe erit fortitudo vestra. Et noluistis,
|
Isa 31:4
|
Quia hæc dicit Dominus ad me: Quomodo si rugiat leo et catulus leonis super prædam suam; et cum occurrerit ei multitudo pastorum, a voce eorum non formidabit, et a multitudine eorum non pavebit: sic descendet Dominus exercituum ut prælietur super montem Sion et super collem ejus.
|
Isa 33:10
|
Nunc consurgam, dicit Dominus; nunc exaltabor, nunc sublevabor.
|
Isa 36:4
|
Et dixit ad eos Rabsaces: Dicite Ezechiæ: Hæc dicit rex magnus, rex Assyriorum: Quæ est ista fiducia qua confidis?
|
Isa 36:14
|
Hæc dicit rex: Non seducat vos Ezechias, quia non poterit eruere vos.
|
Isa 36:16
|
Nolite audire Ezechiam; hæc enim dicit rex Assyriorum: Facite mecum benedictionem, et egredimini ad me, et comedite unusquisque vineam suam, et unusquisque ficum suam, et bibite unusquisque aquam cisternæ suæ,
|
Isa 37:3
|
et dixerunt ad eum: Hæc dicit Ezechias: Dies tribulationis, et correptionis, et blasphemiæ, dies hæc; quia venerunt filii usque ad partum, et virtus non est pariendi.
|
Isa 37:6
|
Et dixit ad eos Isaias: Hæc dicetis domino vestro: Hæc dicit Dominus: Ne timeas a facie verborum quæ audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me.
|
Isa 37:21
|
Et misit Isaias, filius Amos, ad Ezechiam, dicens: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Pro quibus rogasti me de Sennacherib, rege Assyriorum,
|
Isa 37:33
|
Propterea hæc dicit Dominus de rege Assyriorum: Non intrabit civitatem hanc, et non jaciet ibi sagittam, et non occupabit eam clypeus, et non mittet in circuitu ejus aggerem.
|
Isa 37:34
|
In via qua venit, per eam revertetur, et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus.
|
Isa 38:1
|
In diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem; et introivit ad eum Isaias, filius Amos, propheta, et dixit ei: Hæc dicit Dominus: Dispone domui tuæ, quia morieris tu, et non vives.
|
Isa 38:5
|
Vade, et dic Ezechiæ: Hæc dicit Dominus Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, et vidi lacrimas tuas; ecce ego adjiciam super dies tuos quindecim annos,
|
Isa 39:6
|
Ecce dies venient, et auferentur omnia quæ in domo tua sunt, et quæ thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc, in Babylonem; non relinquetur quidquam, dicit Dominus.
|
Isa 40:1
|
Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Deus vester.
|
Isa 40:25
|
Et cui assimilastis me, et adæquastis, dicit Sanctus?
|
Isa 41:14
|
Noli timere, vermis Jacob, qui mortui estis ex Israël; ego auxiliatus sum tibi, dicit Dominus, et redemptor tuus Sanctus Israël.
|
Isa 41:21
|
Prope facite judicium vestrum, dicit Dominus; afferte, si quid forte habetis, dicit rex Jacob.
|
Isa 41:21
|
Prope facite judicium vestrum, dicit Dominus; afferte, si quid forte habetis, dicit rex Jacob.
|
Isa 42:5
|
Hæc dicit Dominus Deus, creans cælos, et extendens eos; formans terram, et quæ germinant ex ea, dans flatum populo qui est super eam, et spiritum calcantibus eam.
|