Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

dicere

Lc 7:24 Et cum discessissent nuntii Joannis, cœpit de Joanne dicere ad turbas: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam?
Lc 7:40 Et respondens Jesus, dixit ad illum: Simon, habeo tibi aliquid dicere. At ille ait: Magister, dic.
Lc 7:49 Et cœperunt qui simul accumbebant, dicere intra se: Quis est hic qui etiam peccata dimittit?
Lc 11:29 Turbis autem concurrentibus cœpit dicere: Generatio hæc, generatio nequam est: signum quærit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ.
Lc 11:38 Pharisæus autem cœpit intra se reputans dicere, quare non baptizatus esset ante prandium.
Lc 12:1 Multis autem turbis circumstantibus, ita ut se invicem conculcarent, cœpit dicere ad discipulos suos: Attendite a fermento pharisæorum, quod est hypocrisis.
Lc 12:12 Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora quid oporteat vos dicere.
Lc 13:26 tunc incipietis dicere: Manducavimus coram te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti.
Lc 14:17 Et misit servum suum hora cœnæ dicere invitatis ut venirent, quia jam parata sunt omnia.
Lc 20:9 Cœpit autem dicere ad plebem parabolam hanc: Homo plantavit vineam, et locavit eam colonis: et ipse peregre fuit multis temporibus.
Lc 23:30 Tunc incipient dicere montibus: Cadite super nos; et collibus: Operite nos.
Io 16:12 Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo.
Act 2:29 Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam defunctus est, et sepultus: et sepulchrum ejus est apud nos usque in hodiernum diem.
Act 10:28 dixitque ad illos: Vos scitis quomodo abominatum sit viro Judæo conjungi, aut accedere ad alienigenam: sed mihi ostendit Deus neminem communem aut immundum dicere hominem.
Act 17:18 Quidam autem epicurei et stoici philosophi disserebant cum eo, et quidam dicebant: Quid vult seminiverbius hic dicere? Alii vero: Novorum dæmoniorum videtur annuntiator esse: quia Jesum et resurrectionem annuntiabat eis.
Act 17:21 (Athenienses autem omnes, et advenæ hospites, ad nihil aliud vacabant nisi aut dicere, aut audire aliquid novi.)
Act 24:10 Respondit autem Paulus (annuente sibi præside dicere): Ex multis annis te esse judicem genti huic sciens, bono animo pro me satisfaciam.
Rom 3:8 et non (sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere) faciamus mala ut veniant bona: quorum damnatio justa est.
I Cor 12:3 Ideo notum vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu. Et nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu Sancto.
I Cor 12:21 Non potest autem oculus dicere manui: Opera tua non indigeo: aut iterum caput pedibus: Non estis mihi necessarii.
Eph 5:12 Quæ enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere.
Tit 2:8 verbum sanum, irreprehensibile: ut is qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis.
Apoc 14:3 Et cantabant quasi canticum novum ante sedem, et ante quatuor animalia, et seniores: et nemo poterat dicere canticum, nisi illa centum quadraginta quatuor millia, qui empti sunt de terra.