Io 6:6
|
Hoc autem dicebat tentans eum: ipse enim sciebat quid esset facturus.
|
Io 6:66
|
Et dicebat: Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo.
|
Io 8:23
|
Et dicebat eis: Vos de deorsum estis, ego de supernis sum. Vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo.
|
Io 8:27
|
Et non cognoverunt quia Patrem ejus dicebat Deum.
|
Io 9:9
|
Alii autem: Nequaquam, sed similis est ei. Ille vero dicebat: Quia ego sum.
|
Io 12:29
|
Turba ergo, quæ stabat, et audierat, dicebat tonitruum esse factum. Alii dicebant: Angelus ei locutus est.
|
Io 12:33
|
(Hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus.)
|
Act 4:32
|
Multitudinis autem credentium erat cor unum, et anima una: nec quisquam eorum quæ possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia.
|
Act 11:16
|
Recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat: Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto.
|
Act 13:25
|
Cum impleret autem Joannes cursum suum, dicebat: Quem me arbitramini esse, non sum ego, sed ecce venit post me, cujus non sum dignus calceamenta pedum solvere.
|
Act 28:17
|
Post tertium autem diem convocavit primos Judæorum. Cumque convenissent, dicebat eis: Ego, viri fratres, nihil adversus plebem faciens, aut morem paternum, vinctus ab Jerosolymis traditus sum in manus Romanorum,
|