Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

deserto

Ezech 20:36 Sicut judicio contendi adversum patres vestros in deserto terræ Ægypti, sic judicabo vos, dicit Dominus Deus.
Ezech 23:42 et vox multitudinis exsultantis erat in ea: et in viris, qui de multitudine hominum adducebantur, et veniebant de deserto, posuerunt armillas in manibus eorum, et coronas speciosas in capitibus eorum.
Ezech 34:25 Et faciam cum eis pactum pacis, et cessare faciam bestias pessimas de terra: et qui habitant in deserto, securi dormient in saltibus.
Osee 9:10 Quasi uvas in deserto inveni Israël, quasi prima poma ficulneæ in cacumine ejus vidi patres eorum: ipsi autem intraverunt ad Beelphegor, et abalienati sunt in confusionem, et facti sunt abominabiles sicut ea quæ dilexerunt.
Osee 13:5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.
Osee 13:15 Quia ipse inter fratres dividet: adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus: et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.
Amos 2:10 Ego sum qui ascendere vos feci de terra Ægypti, et duxi vos in deserto quadraginta annis, ut possideretis terram Amorrhæi.
Amos 5:25 Numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis, domus Israël?
I Mach 2:31 Et renuntiatum est viris regis, et exercitui qui erat in Jerusalem civitate David, quoniam discessissent viri quidam, qui dissipaverunt mandatum regis, in loca occulta in deserto, et abiissent post illos multi.
I Mach 9:62 et secessit Jonathas, et Simon, et qui cum eo erant, in Bethbessen, quæ est in deserto: et exstruxit diruta ejus, et firmaverunt eam.
Mt 3:1 In diebus autem illis venit Joannes Baptista prædicans in deserto Judææ,
Mt 3:3 Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini; rectas facite semitas ejus.
Mt 15:33 Et dicunt ei discipuli: Unde ergo nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam?
Mt 24:26 Si ergo dixerint vobis: Ecce in deserto est, nolite exire; Ecce in penetralibus, nolite credere.
Mc 1:3 Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus.
Mc 1:4 Fuit Joannes in deserto baptizans, et prædicans baptismum pœnitentiæ in remissionem peccatorum.
Mc 1:13 Et erat in deserto quadraginta diebus, et quadraginta noctibus: et tentabatur a Satana: eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi.
Lc 3:2 sub principibus sacerdotum Anna et Caipha: factum est verbum Domini super Joannem, Zachariæ filium, in deserto.
Lc 3:4 sicut scriptum est in libro sermonum Isaiæ prophetæ: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini; rectas facite semitas ejus:
Lc 9:12 Dies autem cœperat declinare, et accedentes duodecim dixerunt illi: Dimitte turbas, ut euntes in castella villasque quæ circa sunt, divertant, et inveniant escas: quia hic in loco deserto sumus.
Lc 15:4 Quis ex vobis homo, qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quæ perierat, donec inveniat eam?
Io 1:23 Ait: Ego vox clamantis in deserto: Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta.
Io 3:14 Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis:
Io 6:31 Patres nostri manducaverunt manna in deserto, sicut scriptum est: Panem de cælo dedit eis manducare.
Io 6:49 Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt.
Act 7:30 Et expletis annis quadraginta, apparuit illi in deserto montis Sina angelus in igne flammæ rubi.
Act 7:36 Hic eduxit illos faciens prodigia, et signa in terra Ægypti, et in rubro mari, et in deserto annis quadraginta.
Act 7:42 Convertit autem Deus, et tradidit eos servire militiæ cæli, sicut scriptum est in libro prophetarum: Numquid victimas et hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto, domus Israël?
Act 7:44 Tabernaculum testimonii fui cum patribus nostris in deserto, sicut disposuit illis Deus, loquens ad Moysen, ut faceret illud secundum formam quam viderat.
Act 13:18 et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto.
I Cor 10:5 sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo: nam prostrati sunt in deserto.
Heb 3:8 nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto,
Heb 3:17 Quibus autem infensus est quadraginta annis? nonne illis qui peccaverunt, quorum cadavera prostrata sunt in deserto?