Mt 15:36
|
Et accipiens septem panes, et pisces, et gratias agens, fregit, et dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo.
|
Mt 26:67
|
Tunc exspuerunt in faciem ejus, et colaphis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem ejus dederunt,
|
Mt 27:10
|
et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus.
|
Mt 27:34
|
Et dederunt ei vinum bibere cum felle mistum. Et cum gustasset, noluit bibere.
|
Mt 28:12
|
Et congregati cum senioribus consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus,
|
Act 1:26
|
Et dederunt sortes eis, et cecidit sors super Mathiam, et annumeratus est cum undecim Apostolis.
|
II Cor 8:5
|
Et non sicut speravimus, sed semetipsos dederunt primum Domino, deinde nobis per voluntatem Dei,
|
Gal 2:9
|
et cum cognovissent gratiam, quæ data est mihi, Jacobus, et Cephas, et Joannes, qui videbantur columnæ esse, dextras dederunt mihi, et Barnabæ societatis: ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem:
|
Apoc 11:13
|
Et in illa hora factus est terræmotus magnus, et decima pars civitatis cecidit: et occisa sunt in terræmotu nomina hominum septem millia: et reliqui in timorem sunt missi, et dederunt gloriam Deo cæli.
|
Apoc 20:13
|
et dedit mare mortuos, qui in eo erant: et mors et infernus dederunt mortuos suos, qui in ipsis erant: et judicatum est de singulis secundum opera ipsorum.
|