Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

dabit

Iob 2:4 Cui respondens Satan, ait: Pellem pro pelle, et cuncta quæ habet homo dabit pro anima sua;
Ps 1:3 Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: et folium ejus non defluet; et omnia quæcumque faciet prosperabuntur.
Ps 13:7 Quis dabit ex Sion salutare Israël? Cum averterit Dominus captivitatem plebis suæ, exsultabit Jacob, et lætabitur Israël.
Ps 24:8 Dulcis et rectus Dominus; propter hoc legem dabit delinquentibus in via.
Ps 28:11 Dominus virtutem populo suo dabit; Dominus benedicet populo suo in pace.
Ps 36:4 Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui.
Ps 48:8 Frater non redimit, redimet homo: non dabit Deo placationem suam,
Ps 52:7 Quis dabit ex Sion salutare Israël? Cum converterit Deus captivitatem plebis suæ, exsultabit Jacob, et lætabitur Israël.
Ps 54:7 Et dixi: Quis dabit mihi pennas sicut columbæ, et volabo, et requiescam?
Ps 54:23 Jacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet; non dabit in æternum fluctuationem justo.
Ps 67:12 Dominus dabit verbum evangelizantibus, virtute multa.
Ps 67:34 Qui ascendit super cælum cæli, ad orientem: ecce dabit voci suæ vocem virtutis.
Ps 67:36 Mirabilis Deus in sanctis suis; Deus Israël ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suæ. Benedictus Deus!
Ps 83:8 Etenim benedictionem dabit legislator; ibunt de virtute in virtutem, videbitur Deus deorum in Sion.
Ps 83:12 Quia misericordiam et veritatem diligit Deus, gratiam et gloriam dabit Dominus.
Ps 84:13 Etenim Dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum.
Ps 84:13 Etenim Dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum.
Prov 3:34 Ipse deludet illusores, et mansuetis dabit gratiam.
Prov 10:10 Qui annuit oculo dabit dolorem; et stultus labiis verberabitur.
Prov 13:15 Doctrina bona dabit gratiam; in itinere contemptorum vorago.
Prov 22:16 Qui calumniatur pauperem ut augeat divitias suas, dabit ipse ditiori, et egebit.
Prov 29:17 Erudi filium tuum, et refrigerabit te, et dabit delicias animæ tuæ.
Eccli 1:12 Timor Domini delectabit cor, et dabit lætitiam, et gaudium, et longitudinem dierum.
Eccli 1:18 religiositas custodiet et justificabit cor; jucunditatem atque gaudium dabit.
Eccli 6:37 Cogitatum tuum habe in præceptis Dei, et in mandatis illius maxime assiduus esto: et ipse dabit tibi cor, et concupiscentia sapientiæ dabitur tibi.
Eccli 13:7 Si necessarius illi fueris, supplantabit te, et subridens spem dabit, narrans tibi bona, et dicet: Quid opus est tibi?
Eccli 15:10 quoniam a Deo profecta est sapientia. Sapientiæ enim Dei astabit laus, et in ore fideli abundabit, et Dominator dabit eam illi.
Eccli 18:28 Omnis astutus agnoscit sapientiam, et invenienti eam dabit confessionem.
Eccli 20:15 Exigua dabit, et multa improperabit: et apertio oris illius inflammatio est.
Eccli 22:33 Quis dabit ori meo custodiam, et super labia mea signaculum certum, ut non cadam ab ipsis, et lingua mea perdat me?
Eccli 27:26 In conspectu oculorum tuorum condulcabit os suum, et super sermones tuos admirabitur: novissime autem pervertet os suum, et in verbis tuis dabit scandalum.
Eccli 36:22 Cor pravum dabit tristitiam, et homo peritus resistet illi.
Eccli 38:27 Cor suum dabit ad versandos sulcos, et vigilia ejus in sagina vaccarum.
Eccli 38:28 Sic omnis faber et architectus, qui noctem tamquam diem transigit: qui sculpit signacula sculptilia, et assiduitas ejus variat picturam: cor suum dabit in similitudinem picturæ, et vigilia sua perficiet opus.
Eccli 38:31 Cor suum dabit in consummationem operum, et vigilia sua ornabit in perfectionem.
Eccli 38:34 Cor suum dabit ut consummet linitionem, et vigilia sua mundabit fornacem.
Eccli 51:38 Operamini opus vestrum ante tempus, et dabit vobis mercedem vestram in tempore suo.
Isa 7:14 Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum: ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel.
Isa 27:4 Indignatio non est mihi. Quis dabit me spinam et veprem in prælio? gradiar super eam, succendam eam pariter.
Isa 28:19 Quandocumque pertransierit, tollet vos, quoniam in mane diluculo pertransibit in die et in nocte; et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui.
Isa 30:20 Et dabit vobis Dominus panem arctum, et aquam brevem; et non faciet avolare a te ultra doctorem tuum; et erunt oculi tui videntes præceptorem tuum.
Isa 41:2 Quis suscitavit ab oriente Justum, vocavit eum ut sequeretur se? Dabit in conspectu ejus gentes, et reges obtinebit; dabit quasi pulverem gladio ejus, sicut stipulam vento raptam arcui ejus.
Isa 53:9 Et dabit impios pro sepultura, et divitem pro morte sua, eo quod iniquitatem non fecerit, neque dolus fuerit in ore ejus.
Isa 58:11 Et requiem tibi dabit Dominus semper, et implebit splendoribus animam tuam, et ossa tua liberabit; et eris quasi hortus irriguus, et sicut fons aquarum cujus non deficient aquæ.
Ier 9:1 Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrimarum, et plorabo die ac nocte interfectos filiæ populi mei?
Ier 9:2 Quis dabit me in solitudine diversorium viatorum, et derelinquam populum meum et recedam ab eis? Quia omnes adulterati sunt, cœtus prævaricatorum.
Ier 14:13 Et dixi: A, a, a, Domine Deus: prophetæ dicunt eis: Non videbitis gladium, et fames non erit in vobis: sed pacem veram dabit vobis in loco isto.
Ier 25:30 Et tu prophetabis ad eos omnia verba hæc, et dices ad illos: Dominus de excelso rugiet, et de habitaculo sancto suo dabit vocem suam: rugiens rugiet super decorem suum: celeuma quasi calcantium concinetur adversus omnes habitatores terræ.
Ier 48:36 Propterea cor meum ad Moab quasi tibiæ resonabit, et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum: quia plus fecit quam potuit, idcirco perierunt.
Ezech 32:7 Et operiam, cum extinctus fueris, cælum, et nigrescere faciam stellas ejus: solem nube tegam, et luna non dabit lumen suum.