Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

cælum

Act 10:16 Hoc autem factum est per ter: et statim receptum est vas in cælum.
Act 11:10 Hoc autem factum est per ter: et recepta sunt omnia rursum in cælum.
Act 14:14 et dicentes: Viri, quid hæc facitis? et nos mortales sumus, similes vobis homines, annuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum, qui fecit cælum, et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt:
Rom 10:6 Quæ autem ex fide est justitia, sic dicit: Ne dixeris in corde tuo: Qui ascendet in cælum? id est, Christum deducere:
II Cor 12:2 Scio hominem in Christo ante annos quatuordecim, sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio, Deus scit, raptum hujusmodi usque ad tertium cælum.
Heb 9:24 Non enim in manufacta Sancta Jesus introivit exemplaria verorum: sed in ipsum cælum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis:
Heb 12:26 Cujus vox movit terram tunc: nunc autem repromittit, dicens: Adhuc semel, et ego movebo non solum terram, sed et cælum.
Iac 5:12 Ante omnia autem, fratres mei, nolite jurare, neque per cælum, neque per terram, neque aliud quodcumque juramentum. Sit autem sermo vester: Est, est: Non, non: ut non sub judicio decidatis.
Iac 5:18 Et rursum oravit: et cælum dedit pluviam, et terra dedit fructum suum.
I Petr 3:22 Qui est in dextera Dei, deglutiens mortem ut vitæ æternæ hæredes efficeremur: profectus in cælum subjectis sibi angelis, et potestatibus, et virtutibus.
Apoc 6:14 et cælum recessit sicut liber involutus: et omnis mons, et insulæ de locis suis motæ sunt:
Apoc 10:5 Et angelus, quem vidi stantem super mare et super terram, levavit manum suam ad cælum:
Apoc 10:6 et juravit per viventem in sæcula sæculorum, qui creavit cælum, et ea quæ in eo sunt: et terram, et ea quæ in ea sunt: et mare, et ea quæ in eo sunt: Quia tempus non erit amplius:
Apoc 11:6 Hi habent potestatem claudendi cælum, ne pluat diebus prophetiæ ipsorum: et potestatem habent super aquas convertendi eas in sanguinem, et percutere terram omni plaga quotiescumque voluerint.
Apoc 11:12 Et audierunt vocem magnam de cælo, dicentem eis: Ascendite huc. Et ascenderunt in cælum in nube: et viderunt illos inimici eorum.
Apoc 14:7 dicens magna voce: Timete Dominum, et date illi honorem, quia venit hora judicii ejus: et adorate eum, qui fecit cælum, et terram, mare, et fontes aquarum.
Apoc 18:5 Quoniam pervenerunt peccata ejus usque ad cælum, et recordatus est Dominus iniquitatum ejus.
Apoc 18:20 Exsulta super eam cælum, et sancti apostoli, et prophetæ: quoniam judicavit Deus judicium vestrum de illa.
Apoc 19:11 Et vidi cælum apertum, et ecce equus albus, et qui sedebat super eum, vocabatur Fidelis, et Verax, et cum justitia judicat et pugnat.
Apoc 20:11 Et vidi thronum magnum candidum, et sedentem super eum, a cujus conspectu fugit terra, et cælum, et locus non est inventus eis.
Apoc 21:1 Et vidi cælum novum et terram novam. Primum enim cælum, et prima terra abiit, et mare jam non est.
Apoc 21:1 Et vidi cælum novum et terram novam. Primum enim cælum, et prima terra abiit, et mare jam non est.