Ps 32:6
|
Verbo Domini cæli firmati sunt; et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.
|
Ps 49:6
|
Et annuntiabunt cæli justitiam ejus, quoniam Deus judex est.
|
Ps 49:11
|
Cognovi omnia volatilia cæli; et pulchritudo agri mecum est.
|
Ps 67:9
|
terra mota est, etenim cæli distillaverunt, a facie Dei Sinai, a facie Dei Israël.
|
Ps 67:34
|
Qui ascendit super cælum cæli, ad orientem: ecce dabit voci suæ vocem virtutis.
|
Ps 68:35
|
Laudent illum cæli et terra; mare, et omnia reptilia in eis.
|
Ps 77:23
|
Et mandavit nubibus desuper, et januas cæli aperuit.
|
Ps 77:24
|
Et pluit illis manna ad manducandum, et panem cæli dedit eis.
|
Ps 78:2
|
Posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus cæli, carnes sanctorum tuorum bestiis terræ.
|
Ps 88:6
|
Confitebuntur cæli mirabilia tua, Domine; etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum.
|
Ps 88:12
|
Tui sunt cæli, et tua est terra; orbem terræ, et plenitudinem ejus tu fundasti;
|
Ps 88:30
|
Et ponam in sæculum sæculi semen ejus, et thronum ejus sicut dies cæli.
|
Ps 90:1
|
Laus cantici David. Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei cæli commorabitur.
|
Ps 95:11
|
Lætentur cæli, et exsultet terra: commoveatur mare et plenitudo ejus;
|
Ps 96:6
|
Annuntiaverunt cæli justitiam ejus; et viderunt omnes populi gloriam ejus.
|
Ps 101:26
|
Initio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt cæli.
|
Ps 102:11
|
Quoniam secundum altitudinem cæli a terra, corroboravit misericordiam suam super timentes se;
|
Ps 103:12
|
Super ea volucres cæli habitabunt; de medio petrarum dabunt voces.
|
Ps 104:40
|
Petierunt, et venit coturnix, et pane cæli saturavit eos.
|
Ps 113:24
|
Cælum cæli Domino; terram autem dedit filiis hominum.
|
Ps 135:26
|
Confitemini Deo cæli, quoniam in æternum misericordia ejus. Confitemini Domino dominorum, quoniam in æternum misericordia ejus.
|
Ps 148:4
|
Laudate eum, cæli cælorum; et aquæ omnes quæ super cælos sunt,
|
Eccles 10:20
|
In cogitatione tua regi ne detrahas, et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti: quia et aves cæli portabunt vocem tuam, et qui habet pennas annuntiabit sententiam.
|
Eccli 1:2
|
Arenam maris, et pluviæ guttas, et dies sæculi, quis dinumeravit? altitudinem cæli, et latitudinem terræ, et profundum abyssi, quis dimensus est?
|
Eccli 16:18
|
Ecce cælum et cæli cælorum, abyssus, et universa terra, et quæ in eis sunt, in conspectu illius commovebuntur.
|
Eccli 17:31
|
Virtutem altitudinis cæli ipse conspicit: et omnes homines terra et cinis.
|
Eccli 24:8
|
Gyrum cæli circuivi sola, et profundum abyssi penetravi: in fluctibus maris ambulavi.
|
Eccli 43:1
|
Altitudinis firmamentum pulchritudo ejus est, species cæli in visione gloriæ.
|
Eccli 43:9
|
Vas castrorum in excelsis, in firmamento cæli resplendens gloriose.
|
Eccli 43:10
|
Species cæli gloria stellarum: mundum illuminans in excelsis Dominus.
|
Eccli 45:19
|
Factum est illi in testamentum æternum, et semini ejus, sicut dies cæli, fungi sacerdotio, et habere laudem, et glorificare populum suum in nomine ejus.
|
Isa 1:2
|
Audite, cæli, et auribus percipe, terra, quoniam Dominus locutus est. Filios enutrivi, et exaltavi; ipsi autem spreverunt me.
|
Isa 13:5
|
venientibus de terra procul, a summitate cæli; Dominus, et vasa furoris ejus, ut disperdat omnem terram.
|
Isa 13:10
|
Quoniam stellæ cæli, et splendor earum, non expandent lumen suum; obtenebratus est sol in ortu suo, et luna non splendebit in lumine suo.
|
Isa 24:21
|
Et erit: in die illa visitabit Dominus super militiam cæli in excelso, et super reges terræ qui sunt super terram;
|
Isa 34:4
|
Et tabescet omnis militia cælorum, et complicabuntur sicut liber cæli: et omnis militia eorum defluet, sicut defluit folium de vinea et de ficu.
|
Isa 44:23
|
Laudate, cæli, quoniam misericordiam fecit Dominus; jubilate, extrema terræ; resonate, montes, laudationem, saltus et omne lignum ejus, quoniam redemit Dominus Jacob, et Israël gloriabitur.
|
Isa 45:8
|
Rorate, cæli, desuper, et nubes pluant justum; aperiatur terra, et germinet Salvatorem, et justitia oriatur simul: ego Dominus creavi eum.
|
Isa 47:13
|
Defecisti in multitudine consiliorum tuorum. Stent, et salvent te augures cæli, qui contemplabantur sidera, et supputabant menses, ut ex eis annuntiarent ventura tibi.
|
Isa 49:13
|
Laudate, cæli, et exsulta, terra; jubilate, montes, laudem, quia consolatus est Dominus populum suum, et pauperum suorum miserebitur.
|
Isa 51:6
|
Levate in cælum oculos vestros, et videte sub terra deorsum; quia cæli sicut fumus liquescent, et terra sicut vestimentum atteretur, et habitatores ejus sicut hæc interibunt, salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea non deficiet.
|
Isa 55:9
|
Quia sicut exaltantur cæli a terra, sic exaltatæ sunt viæ meæ a viis vestris, et cogitationes meæ a cogitationibus vestris.
|
Isa 66:22
|
Quia sicut cæli novi, et terra nova, quæ ego facio stare coram me, dicit Dominus, sic stabit semen vestrum et nomen vestrum.
|
Ier 2:12
|
Obstupescite, cæli, super hoc: et portæ ejus, desolamini vehementer, dicit Dominus.
|
Ier 4:25
|
Intuitus sum, et non erat homo: et omne volatile cæli recessit.
|
Ier 4:28
|
Lugebit terra, et mœrebunt cæli desuper, eo quod locutus sum. Cogitavi, et non pœnituit me, nec aversus sum ab eo.
|
Ier 7:18
|
Filii colligunt ligna, et patres succendunt ignem, et mulieres conspergunt adipem, ut faciant placentas reginæ cæli, et libent diis alienis, et me ad iracundiam provocent.
|
Ier 7:33
|
Et erit morticinum populi hujus in cibos volucribus cæli, et bestiis terræ, et non erit qui abigat.
|
Ier 8:2
|
et expandent ea ad solem, et lunam, et omnem militiam cæli, quæ dilexerunt, et quibus servierunt, et post quæ ambulaverunt, et quæ quæsierunt, et adoraverunt. Non colligentur, et non sepelientur: in sterquilinium super faciem terræ erunt.
|
Ier 9:10
|
Super montes assumam fletum ac lamentum, et super speciosa deserti planctum, quoniam incensa sunt, eo quod non sit vir pertransiens, et non audierunt vocem possidentis: a volucre cæli usque ad pecora transmigraverunt et recesserunt.
|