Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

corpus

Eph 4:4 Unum corpus, et unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestræ.
Eph 4:16 ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in ædificationem sui in caritate.
Phil 3:21 qui reformabit corpus humilitatis nostræ, configuratum corpori claritatis suæ, secundum operationem, qua etiam possit subjicere sibi omnia.
Col 2:17 quæ sunt umbra futurorum: corpus autem Christi.
Col 2:19 et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus, et conjunctiones subministratum, et constructum crescit in augmentum Dei.
I Thess 5:23 Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia: ut integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur.
Heb 10:5 Ideo ingrediens mundum dicit: Hostiam et oblationem noluisti: corpus autem aptasti mihi:
Heb 10:22 accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda,
Iac 2:26 Sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est.
Iac 3:2 In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir: potest etiam freno circumducere totum corpus.
Iac 3:3 Si autem equis frena in ora mittimus ad consentiendum nobis, et omne corpus illorum circumferimus.
Iac 3:6 Et lingua ignis est, universitas iniquitatis. Lingua constituitur in membris nostris, quæ maculat totum corpus, et inflammat rotam nativitatis nostræ inflammata a gehenna.