Esth 6:6
|
Cumque esset ingressus, ait illi: Quid debet fieri viro, quem rex honorare desiderat? Cogitans autem in corde suo Aman, et reputans quod nullum alium rex, nisi se, vellet honorare,
|
Iob 8:10
|
Et ipsi docebunt te, loquentur tibi, et de corde suo proferent eloquia.
|
Iob 9:4
|
Sapiens corde est, et fortis robore: quis restitit ei, et pacem habuit?
|
Iob 10:13
|
Licet hæc celes in corde tuo, tamen scio quia universorum memineris.
|
Iob 22:22
|
Suscipe ex ore illius legem, et pone sermones ejus in corde tuo.
|
Iob 33:3
|
Simplici corde meo sermones mei, et sententiam puram labia mea loquentur.
|
Ps 4:3
|
Filii hominum, usquequo gravi corde? Ut quid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium?
|
Ps 4:7
|
Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine: dedisti lætitiam in corde meo.
|
Ps 7:11
|
Justum adjutorium meum a Domino, qui salvos facit rectos corde.
|
Ps 9:2
|
Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo; narrabo omnia mirabilia tua.
|
Ps 9:27
|
Dixit enim in corde suo: Non movebor a generatione in generationem, sine malo.
|
Ps 9:32
|
Dixit enim in corde suo: Oblitus est Deus; avertit faciem suam, ne videat in finem.
|
Ps 9:34
|
Propter quid irritavit impius Deum? dixit enim in corde suo: Non requiret.
|
Ps 10:3
|
Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum; paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde;
|
Ps 11:3
|
Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum; labia dolosa, in corde et corde locuti sunt.
|
Ps 11:3
|
Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum; labia dolosa, in corde et corde locuti sunt.
|
Ps 12:2
|
Quamdiu ponam consilia in anima mea, dolorem in corde meo per diem?
|
Ps 13:1
|
In finem. Psalmus David. Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
|
Ps 14:3
|
qui loquitur veritatem in corde suo; qui non egit dolum in lingua sua; nec fecit proximo suo malum, et opprobrium non accepit adversus proximos suos.
|
Ps 23:4
|
Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec juravit in dolo proximo suo.
|
Ps 30:13
|
Oblivioni datus sum, tamquam mortuus a corde. Factus sum tamquam vas perditum;
|
Ps 31:11
|
Lætamini in Domino, et exsultate, justi; et gloriamini, omnes recti corde.
|
Ps 33:19
|
Juxta est Dominus iis qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu salvabit.
|
Ps 35:11
|
Prætende misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam his qui recto sunt corde.
|
Ps 36:14
|
Gladium evaginaverunt peccatores, intenderunt arcum suum, ut dejiciant pauperem et inopem, ut trucident rectos corde.
|
Ps 36:31
|
Lex Dei ejus in corde ipsius, et non supplantabuntur gressus ejus.
|
Ps 39:11
|
Justitiam tuam non abscondi in corde meo; veritatem tuam et salutare tuum dixi; non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam a concilio multo.
|
Ps 52:1
|
In finem, pro Maëleth intelligentiæ. David. Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus.
|
Ps 57:3
|
Etenim in corde iniquitates operamini; in terra injustitias manus vestræ concinnant.
|
Ps 61:5
|
Verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere; cucurri in siti; ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant.
|
Ps 63:11
|
Lætabitur justus in Domino, et sperabit in eo; et laudabuntur omnes recti corde.
|
Ps 65:18
|
Iniquitatem si aspexi in corde meo, non exaudiet Dominus.
|
Ps 72:1
|
Psalmus Asaph. Quam bonus Israël Deus, his qui recto sunt corde!
|
Ps 73:8
|
Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul: quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra.
|
Ps 75:6
|
turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.
|
Ps 76:7
|
Et meditatus sum nocte cum corde meo, et exercitabar, et scopebam spiritum meum.
|
Ps 83:6
|
Beatus vir cujus est auxilium abs te, ascensiones in corde suo disposuit,
|
Ps 85:12
|
Confitebor tibi, Domine Deus meus, in toto corde meo, et glorificabo nomen tuum in æternum;
|
Ps 89:12
|
et præ timore tuo iram tuam dinumerare? Dexteram tuam sic notam fac, et eruditos corde in sapientia.
|
Ps 93:15
|
Quoadusque justitia convertatur in judicium, et qui juxta illam omnes qui recto sunt corde.
|
Ps 93:19
|
Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuæ lætificaverunt animam meam.
|
Ps 94:10
|
Quadraginta annis offensus fui generationi illi; et dixi: Semper hi errant corde.
|
Ps 96:11
|
Lux orta est justo, et rectis corde lætitia.
|
Ps 100:5
|
Detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar, superbo oculo, et insatiabili corde, cum hoc non edebam.
|
Ps 108:17
|
et persecutus est hominem inopem et mendicum, et compunctum corde mortificare.
|
Ps 110:1
|
Alleluja. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, in consilio justorum, et congregatione.
|
Ps 118:2
|
Beati qui scrutantur testimonia ejus, in toto corde exquirunt eum.
|
Ps 118:10
|
In toto corde meo exquisivi te; ne repellas me a mandatis tuis.
|
Ps 118:11
|
In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi.
|
Ps 118:34
|
Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam, et custodiam illam in toto corde meo.
|