Act 15:9
|
et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda eorum.
|
Rom 8:27
|
Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus: quia secundum Deum postulat pro sanctis.
|
Rom 16:18
|
Hujuscemodi enim Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri: et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium.
|
Gal 4:6
|
Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem: Abba, Pater.
|
Eph 6:22
|
quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis quæ circa nos sunt, et consoletur corda vestra.
|
Phil 4:7
|
Et pax Dei, quæ exuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras in Christo Jesu.
|
Col 2:2
|
ut consolentur corda ipsorum, instructi in caritate, et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei Patris et Christi Jesu:
|
Col 4:8
|
quem misi ad vos ad hoc ipsum, ut cognoscat quæ circa vos sunt, et consoletur corda vestra,
|
I Thess 2:4
|
sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis Evangelium: ita loquimur non quasi hominibus placentes, sed Deo, qui probat corda nostra.
|
I Thess 3:13
|
ad confirmanda corda vestra sine querela in sanctitate, ante Deum et Patrem nostrum, in adventu Domini nostri Jesu Christi cum omnibus sanctis ejus. Amen.
|
II Thess 2:16
|
exhortetur corda vestra, et confirmet in omni opere et sermone bono.
|
II Thess 3:5
|
Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei, et patientia Christi.
|
Heb 3:8
|
nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto,
|
Heb 3:15
|
Dum dicitur: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, quemadmodum in illa exacerbatione.
|
Heb 4:7
|
iterum terminat diem quemdam, Hodie, in David dicendo, post tantum temporis, sicut supra dictum est: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra.
|
Heb 10:22
|
accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda,
|
Iac 4:8
|
Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores: et purificate corda, duplices animo.
|
Iac 5:5
|
Epulati estis super terram, et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis.
|
Iac 5:8
|
Patientes igitur estote et vos, et confirmate corda vestra: quoniam adventus Domini appropinquavit.
|
I Io 3:19
|
in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus: et in conspectu ejus suadebimus corda nostra.
|
Apoc 2:23
|
Et filios ejus interficiam in morte, et scient omnes ecclesiæ, quia ego sum scrutans renes, et corda: et dabo unicuique vestrum secundum opera sua. Vobis autem dico,
|
Apoc 17:17
|
Deus enim dedit in corda eorum ut faciant quod placitum est illi: ut dent regnum suum bestiæ donec consummentur verba Dei.
|