Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

cor

Ps 44:2 Eructavit cor meum verbum bonum; dico ego opera mea regi. Lingua mea calamus scribæ velociter scribentis.
Ps 45:3 Propterea non timebimus dum turbabitur terra, et transferentur montes in cor maris.
Ps 50:19 Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies.
Ps 54:22 divisi sunt ab ira vultus ejus; et appropinquavit cor illius. Molliti sunt sermones ejus super oleum; et ipsi sunt jacula.
Ps 56:8 Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; cantabo, et psalmum dicam.
Ps 56:8 Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; cantabo, et psalmum dicam.
Ps 60:3 A finibus terræ ad te clamavi, dum anxiaretur cor meum; in petra exaltasti me. Deduxisti me,
Ps 61:11 Nolite sperare in iniquitate, et rapinas nolite concupiscere; divitiæ si affluant, nolite cor apponere.
Ps 63:7 Scrutati sunt iniquitates; defecerunt scrutantes scrutinio. Accedet homo ad cor altum;
Ps 68:21 in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me. Improperium exspectavit cor meum et miseriam; et sustinui qui simul contristaretur, et non fuit; et qui consolaretur, et non inveni.
Ps 72:13 Et dixi: Ergo sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas;
Ps 72:21 Quia inflammatum est cor meum, et renes mei commutati sunt;
Ps 72:26 Defecit caro mea et cor meum; Deus cordis mei, et pars mea, Deus in æternum.
Ps 77:8 ne fiant, sicut patres eorum, generatio prava et exasperans; generatio quæ non direxit cor suum, et non est creditus cum Deo spiritus ejus.
Ps 77:37 cor autem eorum non erat rectum cum eo, nec fideles habiti sunt in testamento ejus.
Ps 83:3 Concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini; cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum.
Ps 84:9 Audiam quid loquatur in me Dominus Deus, quoniam loquetur pacem in plebem suam, et super sanctos suos, et in eos qui convertuntur ad cor.
Ps 85:11 Deduc me, Domine, in via tua, et ingrediar in veritate tua; lætetur cor meum, ut timeat nomen tuum.
Ps 100:4 cor pravum; declinantem a me malignum non cognoscebam.
Ps 101:5 Percussus sum ut fœnum, et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum.
Ps 103:15 Et vinum lætificet cor hominis; ut exhilaret faciem in oleo, et panis cor hominis confirmet.
Ps 103:15 Et vinum lætificet cor hominis; ut exhilaret faciem in oleo, et panis cor hominis confirmet.
Ps 104:3 Laudamini in nomine sancto ejus; lætetur cor quærentium Dominum.
Ps 104:25 Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus, et dolum facerent in servos ejus.
Ps 106:12 Et humiliatum est in laboribus cor eorum; infirmati sunt, nec fuit qui adjuvaret.
Ps 107:2 Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; cantabo, et psallam in gloria mea.
Ps 107:2 Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; cantabo, et psallam in gloria mea.
Ps 108:22 Libera me, quia egenus et pauper ego sum, et cor meum conturbatum est intra me.
Ps 111:7 In memoria æterna erit justus; ab auditione mala non timebit. Paratum cor ejus sperare in Domino,
Ps 111:8 confirmatum est cor ejus; non commovebitur donec despiciat inimicos suos.
Ps 118:32 Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum.
Ps 118:36 Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam.
Ps 118:70 Coagulatum est sicut lac cor eorum; ego vero legem tuam meditatus sum.
Ps 118:80 Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis, ut non confundar.
Ps 118:112 Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas, in æternum, propter retributionem.
Ps 118:161 SIN. Principes persecuti sunt me gratis, et a verbis tuis formidavit cor meum.
Ps 130:1 Canticum graduum David. Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me.
Ps 138:23 Proba me, Deus, et scito cor meum; interroga me, et cognosce semitas meas.
Ps 140:4 Non declines cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis; cum hominibus operantibus iniquitatem; et non communicabo cum electis eorum.
Ps 142:4 Et anxiatus est super me spiritus meus; in me turbatum est cor meum.
Prov 2:2 ut audiat sapientiam auris tua, inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam.
Prov 2:3 Si enim sapientiam invocaveris, et inclinaveris cor tuum prudentiæ;
Prov 2:10 Si intraverit sapientia cor tuum, et scientia animæ tuæ placuerit,
Prov 3:1 Fili mi, ne obliviscaris legis meæ, et præcepta mea cor tuum custodiat;
Prov 4:4 Et docebat me, atque dicebat: Suscipiat verba mea cor tuum; custodi præcepta mea, et vives.
Prov 4:23 Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit.
Prov 5:12 Cur detestatus sum disciplinam, et increpationibus non acquievit cor meum,
Prov 6:18 cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum in malum,
Prov 6:25 Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum, nec capiaris nutibus illius:
Prov 10:20 Argentum electum lingua justi; cor autem impiorum pro nihilo.