Gen 47:31
|
Et ille: Jura ergo, inquit, mihi. Quo jurante, adoravit Israël Deum, conversus ad lectuli caput.
|
I Reg 15:27
|
Et conversus est Samuel ut abiret: ille autem apprehendit summitatem pallii ejus, quæ et scissa est.
|
II Reg 1:7
|
et conversus post tergum suum, vidensque me vocavit. Cui cum respondissem: Adsum:
|
IV Reg 23:16
|
Et conversus Josias, vidit ibi sepulchra, quæ erant in monte: misitque et tulit ossa de sepulchris, et combussit ea super altare, et polluit illud juxta verbum Domini, quod locutus est vir Dei, qui prædixerat verba hæc.
|
II Par 7:14
|
conversus autem populus meus, super quos invocatum est nomen meum, deprecatus me fuerit, et exquisierit faciem meam, et egerit pœnitentiam a viis suis pessimis: et ego exaudiam de cælo, et propitius ero peccatis eorum, et sanabo terram eorum.
|
II Par 33:3
|
et conversus instauravit excelsa, quæ demolitus fuerat Ezechias pater ejus: construxitque aras Baalim, et fecit lucos, et adoravit omnem militiam cæli, et coluit eam.
|
Esth 10:6
|
Parvus fons, qui crevit in fluvium, et in lucem, solemque conversus est, et in aquas plurimas redundavit: Esther est quam rex accepit uxorem, et voluit esse reginam.
|
Iob 42:10
|
Dominus quoque conversus est ad pœnitentiam Job, cum oraret ille pro amicis suis: et addidit Dominus omnia quæcumque fuerant Job, duplicia.
|
Ps 31:4
|
Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua; conversus sum in ærumna mea, dum configitur spina.
|
Ps 70:20
|
Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas! et conversus vivificasti me, et de abyssis terræ iterum reduxisti me.
|
Ps 70:21
|
Multiplicasti magnificentiam tuam; et conversus consolatus es me.
|
Ps 84:7
|
Deus, tu conversus vivificabis nos, et plebs tua lætabitur in te.
|
Ps 113:3
|
Mare vidit, et fugit; Jordanis conversus est retrorsum.
|
Ps 113:5
|
Quid est tibi, mare, quod fugisti? et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum?
|
Sap 16:7
|
Qui enim conversus est, non per hoc quod videbat sanabatur, sed per te omnium salvatorem.
|
Eccli 12:12
|
Non statuas illum penes te, nec sedeat ad dexteram tuam, ne forte conversus in locum tuum, inquirat cathedram tuam, et in novissimo agnosces verba mea, et in sermonibus meis stimuleris.
|
Isa 12:1
|
Et dices in die illa: Confitebor tibi, Domine, quoniam iratus es mihi; conversus est furor tuus, et consolatus es me.
|
Isa 63:10
|
Ipsi autem ad iracundiam provocaverunt, et afflixerunt spiritum Sancti ejus; et conversus est eis in inimicum, et ipse debellavit eos.
|
Ezech 3:19
|
Si autem tu annuntiaveris impio, et ille non fuerit conversus ab impietate sua, et a via sua impia, ipse quidem in iniquitate sua morietur: tu autem animam tuam liberasti.
|
Ezech 3:20
|
Sed et si conversus justus a justitia sua fuerit, et fecerit iniquitatem, ponam offendiculum coram eo: ipse morietur quia non annuntiasti ei: in peccato suo morietur, et non erunt in memoria justitiæ ejus quas fecit, sanguinem vero ejus de manu tua requiram.
|
Ezech 8:6
|
Et dixit ad me: Fili hominis, putasne, vides tu quid isti faciunt, abominationes magnas quas domus Israël facit hic, ut procul recedam a sanctuario meo? et adhuc conversus videbis abominationes majores.
|
Ezech 8:13
|
Et dixit ad me: Adhuc conversus videbis abominationes majores, quas isti faciunt.
|
Ezech 8:15
|
Et dixit ad me: Certe vidisti, fili hominis: adhuc conversus videbis abominationes majores his.
|
Ezech 33:9
|
Si autem annuntiante te ad impium ut a viis suis convertatur, non fuerit conversus a via sua, ipse in iniquitate sua morietur, porro tu animam tuam liberasti.
|
Ezech 33:12
|
Tu itaque, fili hominis, dic ad filios populi tui: Justitia justi non liberabit eum, in quacumque die peccaverit: et impietas impii non nocebit ei, in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua: et justus non poterit vivere in justitia sua, in quacumque die peccaverit.
|
Dan 13:47
|
Et conversus omnis populus ad eum, dixit: Quis est iste sermo, quem tu locutus es?
|
Zach 5:1
|
Et conversus sum, et levavi oculos meos, et vidi, et ecce volumen volans.
|
Zach 6:1
|
Et conversus sum, et levavi oculos meos, et vidi: et ecce quatuor quadrigæ egredientes de medio duorum montium: et montes, montes ærei.
|
Zach 8:15
|
et non sum misertus: sic conversus cogitavi, in diebus istis, ut benefaciam domui Juda et Jerusalem. Nolite timere.
|
I Mach 2:63
|
hodie extollitur, et cras non invenietur: quia conversus est in terram suam, et cogitatio ejus periit.
|
I Mach 9:72
|
Et reddidit ei captivitatem, quam prius erat prædatus de terra Juda: et conversus abiit in terram suam, et non apposuit amplius venire in fines ejus.
|
I Mach 12:45
|
et nunc remitte eos in domos suas: elige autem tibi viros paucos, qui tecum sint, et veni mecum Ptolemaidam, et tradam eam tibi, et reliqua præsidia, et exercitum, et universos præpositos negotii: et conversus abibo: propterea enim veni.
|
I Mach 16:8
|
Et exclamaverunt sacris tubis, et in fugam conversus est Cendebæus et castra ejus: et ceciderunt ex eis multi vulnerati: residui autem in munitionem fugerunt.
|
II Mach 10:19
|
Machabæus ad eorum expugnationem relicto Simone, et Josepho, itemque Zachæo, eisque qui cum ipsis erant satis multis, ipse ad eas quæ amplius perurgebant pugnas conversus est.
|
Mt 9:22
|
At Jesus conversus, et videns eam, dixit: Confide, filia, fides tua te salvam fecit. Et salva facta est mulier ex illa hora.
|
Mt 16:23
|
Qui conversus, dixit Petro: Vade post me Satana, scandalum es mihi: quia non sapis ea quæ Dei sunt, sed ea quæ hominum.
|
Mc 5:30
|
Et statim Jesus in semetipso cognoscens virtutem quæ exierat de illo, conversus ad turbam, aiebat: Quis tetigit vestimenta mea?
|
Mc 8:33
|
Qui conversus, et videns discipulos suos, comminatus est Petro, dicens: Vade retro me Satana, quoniam non sapis quæ Dei sunt, sed quæ sunt hominum.
|
Lc 7:9
|
Quo audito Jesus miratus est: et conversus sequentibus se turbis, dixit: Amen dico vobis, nec in Israël tantam fidem inveni.
|
Lc 7:44
|
Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti: hæc autem lacrimis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
|
Lc 9:55
|
Et conversus increpavit illos, dicens: Nescitis cujus spiritus estis.
|
Lc 10:23
|
Et conversus ad discipulos suos, dixit: Beati oculi qui vident quæ vos videtis.
|
Lc 14:25
|
Ibant autem turbæ multæ cum eo: et conversus dixit ad illos:
|
Lc 17:4
|
Et si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te, dicens: Pœnitet me, dimitte illi.
|
Lc 22:32
|
ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua: et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos.
|
Lc 22:61
|
Et conversus Dominus respexit Petrum, et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixerat: Quia priusquam gallus cantet, ter me negabis.
|
Act 9:40
|
Ejectis autem omnibus foras, Petrus ponens genua oravit: et conversus ad corpus, dixit: Tabitha, surge. At illa aperuit oculos suos: et viso Petro, resedit.
|
Act 11:21
|
Et erat manus Domini cum eis: multusque numerus credentium conversus est ad Dominum.
|
Act 16:18
|
Hoc autem faciebat multis diebus. Dolens autem Paulus, et conversus, spiritui dixit: Præcipio tibi in nomine Jesu Christi exire ab ea. Et exiit eadem hora.
|
II Cor 3:16
|
Cum autem conversus fuerit ad Dominum, auferetur velamen.
|