Iob 12:13
|
Apud ipsum est sapientia et fortitudo; ipse habet consilium et intelligentiam.
|
Iob 15:8
|
numquid consilium Dei audisti, et inferior te erit ejus sapientia?
|
Iob 18:7
|
Arctabuntur gressus virtutis ejus, et præcipitabit eum consilium suum.
|
Iob 21:16
|
Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua, consilium impiorum longe sit a me.
|
Iob 26:3
|
Cui dedisti consilium? forsitan illi qui non habet sapientiam, et prudentiam tuam ostendisti plurimam.
|
Iob 29:21
|
Qui me audiebant, expectabant sententiam, et intenti tacebant ad consilium meum.
|
Iob 42:3
|
Quis est iste qui celat consilium absque scientia? ideo insipienter locutus sum, et quæ ultra modum excederent scientiam meam.
|
Ps 13:6
|
Quoniam Dominus in generatione justa est, consilium inopis confudistis, quoniam Dominus spes ejus est.
|
Ps 19:5
|
Tribuat tibi secundum cor tuum, et omne consilium tuum confirmet.
|
Ps 70:10
|
Quia dixerunt inimici mei mihi: et qui custodiebant animam meam consilium fecerunt in unum;
|
Ps 82:4
|
Super populum tuum malignaverunt consilium, et cogitaverunt adversus sanctos tuos.
|
Ps 105:13
|
Cito fecerunt, obliti sunt operum ejus; et non sustinuerunt consilium ejus.
|
Ps 106:11
|
Quia exacerbaverunt eloquia Dei, et consilium Altissimi irritaverunt.
|
Ps 118:24
|
Nam et testimonia tua meditatio mea est; et consilium meum justificationes tuæ.
|
Prov 1:25
|
despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis.
|
Prov 2:11
|
consilium custodiet te, et prudentia servabit te;
|
Prov 3:21
|
Fili mi, ne effluant hæc ab oculis tuis. Custodi legem atque consilium,
|
Prov 8:14
|
Meum est consilium et æquitas; mea est prudentia, mea est fortitudo.
|
Prov 15:22
|
Dissipantur cogitationes ubi non est consilium; ubi vero sunt plures consiliarii, confirmantur.
|
Prov 19:20
|
Audi consilium, et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in novissimis tuis.
|
Prov 20:5
|
Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri; sed homo sapiens exhauriet illud.
|
Prov 21:30
|
Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum.
|
Eccles 12:11
|
Verba sapientium sicut stimuli, et quasi clavi in altum defixi, quæ per magistrorum consilium data sunt a pastore uno.
|
Sap 9:13
|
Quis enim hominum poterit scire consilium Dei? Aut quis poterit cogitare quid velit Deus?
|
Eccli 6:24
|
Audi, fili, et accipe consilium intellectus, et ne abjicias consilium meum.
|
Eccli 6:24
|
Audi, fili, et accipe consilium intellectus, et ne abjicias consilium meum.
|
Eccli 8:20
|
Cum fatuis consilium non habeas: non enim poterunt diligere nisi quæ eis placent.
|
Eccli 8:21
|
Coram extraneo ne facias consilium: nescis enim quid pariet.
|
Eccli 17:5
|
Creavit ex ipso adjutorium simile sibi: consilium, et linguam, et oculos, et aures, et cor dedit illis excogitandi, et disciplina intellectus replevit illos.
|
Eccli 21:16
|
Scientia sapientis tamquam inundatio abundabit, et consilium illius sicut fons vitæ permanet.
|
Eccli 24:39
|
A mari enim abundavit cogitatio ejus, et consilium illius ab abysso magna.
|
Eccli 25:6
|
Quam speciosum canitiei judicium, et presbyteris cognoscere consilium!
|
Eccli 25:7
|
Quam speciosa veteranis sapientia, et gloriosus intellectus et consilium!
|
Eccli 27:30
|
Facienti nequissimum consilium, super ipsum devolvetur, et non agnoscet unde adveniat illi.
|
Eccli 37:7
|
Noli consiliari cum eo qui tibi insidiatur, et a zelantibus te absconde consilium.
|
Eccli 37:8
|
Omnis consiliarius prodit consilium, sed est consiliarius in semetipso.
|
Eccli 37:20
|
Ante omnia opera verbum verax præcedat te, et ante omnem actum consilium stabile.
|
Eccli 39:10
|
et ipse diriget consilium ejus, et disciplinam, et in absconditis suis consiliabitur.
|
Eccli 40:25
|
Aurum et argentum est constitutio pedum: et super utrumque consilium beneplacitum.
|
Isa 5:19
|
qui dicitis: Festinet, et cito veniat opus ejus, ut videamus; et appropiet, et veniat consilium sancti Israël, et sciemus illud!
|
Isa 7:5
|
eo quod consilium inierit contra te Syria in malum, Ephraim, et filius Romeliæ, dicentes:
|
Isa 8:10
|
Inite consilium, et dissipabitur; loquimini verbum, et non fiet: quia nobiscum Deus.
|
Isa 14:26
|
Hoc consilium quod cogitavi super omnem terram; et hæc est manus extenta super universas gentes.
|
Isa 16:3
|
Ini consilium, coge concilium; pone quasi noctem umbram tuam in meridie; absconde fugientes, et vagos ne prodas.
|
Isa 19:3
|
Et dirumpetur spiritus Ægypti in visceribus ejus, et consilium ejus præcipitabo; et interrogabunt simulacra sua, et divinos suos, et pythones, et ariolos.
|
Isa 19:11
|
Stulti principes Taneos, sapientes consiliarii Pharaonis dederunt consilium insipiens. Quomodo dicetis Pharaoni: Filius sapientium ego, filius regum antiquorum?
|
Isa 28:29
|
Et hoc a Domino Deo exercituum exivit, ut mirabile faceret consilium, et magnificaret justitiam.
|
Isa 29:15
|
Væ qui profundi estis corde, ut a Domino abscondatis consilium; quorum sunt in tenebris opera, et dicunt: Quis videt nos? et quis novit nos?
|
Isa 30:1
|
Væ filii desertores, dicit Dominus, ut faceretis consilium, et non ex me, et ordiremini telam, et non per spiritum meum, ut adderetis peccatum super peccatum;
|
Isa 40:14
|
Cum quo iniit consilium, et instruxit eum, et docuit eum semitam justitiæ, et erudivit eum scientiam, et viam prudentiæ ostendit illi?
|