Dan 4:2
|
somnium vidi, quod perterruit me: et cogitationes meæ in strato meo, et visiones capitis mei conturbaverunt me.
|
Dan 4:16
|
Tunc Daniel, cujus nomen Baltassar, cœpit intra semetipsum tacitus cogitare quasi una hora: et cogitationes ejus conturbabant eum. Respondens autem rex, ait: Baltassar, somnium et interpretatio ejus non conturbent te. Respondit Baltassar, et dixit: Domine mi, somnium his, qui te oderunt, et interpretatio ejus hostibus tuis sit.
|
Dan 5:6
|
Tunc facies regis commutata est, et cogitationes ejus conturbabant eum: et compages renum ejus solvebantur, et genua ejus ad se invicem collidebantur.
|
Dan 5:10
|
Regina autem pro re, quæ acciderat regi et optimatibus ejus, domum convivii ingressa est: et proloquens ait: Rex, in æternum vive! non te conturbent cogitationes tuæ, neque facies tua immutetur.
|
Dan 11:24
|
Et abundantes, et uberes urbes ingredietur: et faciet quæ non fecerunt patres ejus, et patres patrum ejus: rapinas, et prædam, et divitias eorum dissipabit, et contra firmissimas cogitationes inibit: et hoc usque ad tempus.
|
Osee 4:9
|
Et erit sicut populus, sic sacerdos; et visitabo super eum vias ejus, et cogitationes ejus reddam ei.
|
Osee 5:4
|
Non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad Deum suum, quia spiritus fornicationum in medio eorum, et Dominum non cognoverunt.
|
Mich 2:7
|
Dicit domus Jacob: Numquid abbreviatus est spiritus Domini, aut tales sunt cogitationes ejus? nonne verba mea bona sunt cum eo qui recte graditur?
|
Mich 4:12
|
Ipsi autem non cognoverunt cogitationes Domini, et non intellexerunt consilium ejus, quia congregavit eos quasi fœnum areæ.
|
Soph 3:7
|
Dixi: Attamen timebis me, suscipies disciplinam; et non peribit habitaculum ejus, propter omnia in quibus visitavi eam: verumtamen diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes suas.
|
Mt 9:4
|
Et cum vidisset Jesus cogitationes eorum, dixit: Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris?
|
Mt 12:25
|
Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum divisum contra se desolabitur: et omnis civitas vel domus divisa contra se, non stabit.
|
Mt 15:19
|
de corde enim exeunt cogitationes malæ, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiæ:
|
Mc 7:21
|
Ab intus enim de corde hominum malæ cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia,
|
Lc 2:35
|
et tuam ipsius animam pertransibit gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes.
|
Lc 5:22
|
Ut cognovit autem Jesus cogitationes eorum, respondens, dixit ad illos: Quid cogitatis in cordibus vestris?
|
Lc 6:8
|
Ipse vero sciebat cogitationes eorum: et ait homini qui habebat manum aridam: Surge, et sta in medium. Et surgens stetit.
|
Lc 9:47
|
At Jesus videns cogitationes cordis illorum, apprehendit puerum, et statuit illum secus se,
|
Lc 11:17
|
Ipse autem ut vidit cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.
|
Lc 24:38
|
Et dixit eis: Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra?
|
I Cor 3:20
|
Et iterum: Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanæ sunt.
|
II Cor 2:11
|
ut non circumveniamur a Satana: non enim ignoramus cogitationes ejus.
|