Ex 38:31
|
et bases atrii tam in circuitu quam in ingressu ejus, et paxilli tabernaculi atque atrii per gyrum.
|
Lev 25:44
|
Servus et ancilla sint vobis de nationibus quæ in circuitu vestro sunt:
|
Num 34:12
|
et tendent usque ad Jordanem, et ad ultimum salsissimo claudentur mari. Hanc habebitis terram per fines suos in circuitu.
|
Deut 6:14
|
Non ibitis post deos alienos cunctarum gentium, quæ in circuitu vestro sunt:
|
Deut 13:7
|
cunctarum in circuitu gentium, quæ juxta vel procul sunt, ab initio usque ad finem terræ,
|
Ios 6:16
|
Cumque septimo circuitu clangerent buccinis sacerdotes, dixit Josue ad omnem Israël: Vociferamini: tradidit enim vobis Dominus civitatem:
|
Ios 18:20
|
qui est terminus illius ab oriente. Hæc est possessio filiorum Benjamin per terminos suos in circuitu, et familias suas.
|
Idc 2:12
|
Ac dimiserunt Dominum Deum patrum suorum, qui eduxerat eos de terra Ægypti: et secuti sunt deos alienos, deosque populorum, qui habitabant in circuitu eorum, et adoraverunt eos: et ad iracundiam concitaverunt Dominum,
|
I Reg 10:1
|
Tulit autem Samuel lenticulam olei, et effudit super caput ejus, et deosculatus est eum, et ait: Ecce, unxit te Dominus super hæreditatem suam in principem, et liberabis populum suum de manibus inimicorum ejus, qui in circuitu ejus sunt. Et hoc tibi signum, quia unxit te Deus in principem.
|
I Reg 26:7
|
Venerunt ergo David et Abisai ad populum nocte, et invenerunt Saul jacentem et dormientem in tentorio, et hastam fixam in terra ad caput ejus: Abner autem et populum dormientes in circuitu ejus.
|
II Reg 22:12
|
Posuit tenebras in circuitu suo latibulum, cribrans aquas de nubibus cælorum.
|
III Reg 4:24
|
Ipse enim obtinebat omnem regionem quæ erat trans flumen, a Taphsa usque ad Gazan, et cunctos reges illarum regionum: et habebat pacem ex omni parte in circuitu.
|
III Reg 6:5
|
Et ædificavit super parietem templi tabulata per gyrum, in parietibus domus per circuitum templi et oraculi, et fecit latera in circuitu.
|
III Reg 7:20
|
Et rursum alia capitella in summitate columnarum desuper juxta mensuram columnæ contra retiacula: malogranatorum autem ducenti ordines erant in circuitu capitelli secundi.
|
III Reg 7:23
|
Fecit quoque mare fusile decem cubitorum a labio usque ad labium, rotundum in circuitu: quinque cubitorum altitudo ejus, et resticula triginta cubitorum cingebat illud per circuitum.
|
III Reg 18:32
|
Et ædificavit de lapidibus altare in nomine Domini: fecitque aquæductum, quasi per duas aratiunculas in circuitu altaris,
|
IV Reg 6:15
|
Consurgens autem diluculo minister viri Dei, egressus, vidit exercitum in circuitu civitatis, et equos et currus: nuntiavitque ei, dicens: Heu heu heu, domine mi, quid faciemus?
|
IV Reg 6:17
|
Cumque orasset Eliseus, ait: Domine, aperi oculos hujus, ut videat. Et aperuit Dominus oculos pueri, et vidit: et ecce mons plenus equorum, et curruum igneorum, in circuitu Elisei.
|
IV Reg 23:5
|
Et delevit aruspices, quos posuerant reges Juda ad sacrificandum in excelsis per civitates Juda, et in circuitu Jerusalem: et eos, qui adolebant incensum Baal, et soli, et lunæ, et duodecim signis, et omni militiæ cæli.
|
IV Reg 25:1
|
Factum est autem anno nono regni ejus, mense decimo, decima die mensis, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus ejus in Jerusalem, et circumdederunt eam: et exstruxerunt in circuitu ejus munitiones.
|
IV Reg 25:4
|
Et interrupta est civitas: et omnes viri bellatores nocte fugerunt per viam portæ, quæ est inter duplicem murum ad hortum regis. Porro Chaldæi obsidebant in circuitu civitatem. Fugit itaque Sedecias per viam, quæ ducit ad campestria solitudinis.
|
IV Reg 25:10
|
Et muros Jerusalem in circuitu destruxit omnis exercitus Chaldæorum, qui erat cum principe militum.
|
I Par 11:8
|
Ædificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum, Joab autem reliqua urbis exstruxit.
|
I Esd 1:6
|
Universique qui erant in circuitu, adjuverunt manus eorum in vasis argenteis et aureis, in substantia et jumentis in supellectili, exceptis his quæ sponte obtulerant.
|
II Esd 5:17
|
Judæi quoque et magistratus centum quinquaginta viri, et qui veniebant ad nos de gentibus, quæ in circuitu nostro sunt, in mensa mea erant.
|
II Esd 6:16
|
Factum est ergo cum audissent omnes inimici nostri, ut timerent universæ gentes, quæ erant in circuitu nostro, et conciderent intra semetipsos, et scirent quod a Deo factum esset opus hoc.
|
II Esd 12:29
|
et de domo Galgal, et de regionibus Geba et Azmaveth: quoniam villas ædificaverunt sibi cantores in circuitu Jerusalem.
|
Iob 10:8
|
Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me totum in circuitu; et sic repente præcipitas me?
|
Iob 29:5
|
quando erat Omnipotens mecum, et in circuitu meo pueri mei:
|
Ps 11:9
|
In circuitu impii ambulant: secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum.
|
Ps 17:12
|
Et posuit tenebras latibulum suum; in circuitu ejus tabernaculum ejus, tenebrosa aqua in nubibus aëris.
|
Ps 30:14
|
quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu. In eo dum convenirent simul adversum me, accipere animam meam consiliati sunt.
|
Ps 33:8
|
Immittet angelus Domini in circuitu timentium eum, et eripiet eos.
|
Ps 43:14
|
Posuisti nos opprobrium vicinis nostris, subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro.
|
Ps 49:3
|
Deus manifeste veniet; Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu ejus exardescet; et in circuitu ejus tempestas valida.
|
Ps 75:12
|
Vovete et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu ejus affertis munera terribili,
|
Ps 78:3
|
Effuderunt sanguinem eorum tamquam aquam in circuitu Jerusalem, et non erat qui sepeliret.
|
Ps 78:4
|
Facti sumus opprobrium vicinis nostris, subsannatio et illusio his qui in circuitu nostro sunt.
|
Ps 88:8
|
Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum, magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt.
|
Ps 88:9
|
Domine Deus virtutum, quis similis tibi? potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo.
|
Ps 96:2
|
Nubes et caligo in circuitu ejus; justitia et judicium correctio sedis ejus.
|
Ps 96:3
|
Ignis ante ipsum præcedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus.
|
Ps 124:2
|
in Jerusalem. Montes in circuitu ejus; et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in sæculum.
|
Ps 124:2
|
in Jerusalem. Montes in circuitu ejus; et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in sæculum.
|
Ps 127:3
|
Uxor tua sicut vitis abundans, in lateribus domus tuæ; filii tui sicut novellæ olivarum in circuitu mensæ tuæ.
|
Eccles 1:6
|
gyrat per meridiem, et flectitur ad aquilonem. Lustrans universa in circuitu pergit spiritus, et in circulos suos revertitur.
|
Eccli 43:13
|
Gyravit cælum in circuitu gloriæ suæ: manus Excelsi aperuerunt illum.
|
Isa 29:3
|
Et circumdabo quasi sphæram in circuitu tuo, et jaciam contra te aggerem, et munimenta ponam in obsidionem tuam.
|
Isa 37:33
|
Propterea hæc dicit Dominus de rege Assyriorum: Non intrabit civitatem hanc, et non jaciet ibi sagittam, et non occupabit eam clypeus, et non mittet in circuitu ejus aggerem.
|
Isa 42:25
|
Et effudit super eum indignationem furoris sui, et forte bellum; et combussit eum in circuitu, et non cognovit; et succendit eum, et non intellexit.
|