Gen 2:23
|
Dixitque Adam: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea: hæc vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est.
|
Gen 6:3
|
Dixitque Deus: Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est: eruntque dies illius centum viginti annorum.
|
Gen 6:12
|
Cumque vidisset Deus terram esse corruptam (omnis quippe caro corruperat viam suam super terram),
|
Gen 7:21
|
Consumptaque est omnis caro quæ movebatur super terram, volucrum, animantium, bestiarum, omniumque reptilium, quæ reptant super terram: universi homines,
|
Gen 9:11
|
Statuam pactum meum vobiscum, et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram.
|
Gen 17:14
|
Masculus, cujus præputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo: quia pactum meum irritum fecit.
|
Gen 29:14
|
respondit: Os meum es, et caro mea. Et postquam impleti sunt dies mensis unius,
|
Gen 37:27
|
melius est ut venundetur Ismaëlitis, et manus nostræ non polluantur: frater enim et caro nostra est. Acquieverunt fratres sermonibus illius.
|
Lev 13:10
|
et videbit eum. Cumque color albus in cute fuerit, et capillorum mutaverit aspectum, ipsa quoque caro viva apparuerit:
|
Lev 13:14
|
Quando vero caro vivens in eo apparuerit,
|
Lev 13:15
|
tunc sacerdotis judicio polluetur, et inter immundos reputabitur: caro enim viva, si lepra aspergitur, immunda est.
|
Lev 18:12
|
Turpitudinem sororis patris tui non discooperies: quia caro est patris tui.
|
Lev 18:13
|
Turpitudinem sororis matris tuæ non revelabis, eo quod caro sit matris tuæ.
|
Lev 18:17
|
Turpitudinem uxoris tuæ et filiæ ejus non revelabis. Filiam filii ejus, et filiam filiæ illius non sumes, ut reveles ignominiam ejus: quia caro illius sunt, et talis coitus incestus est.
|
Deut 5:26
|
Quid est omnis caro, ut audiat vocem Dei viventis, qui de medio ignis loquitur sicut nos audivimus, et possit vivere?
|
Idc 9:2
|
Loquimini ad omnes viros Sichem: Quid vobis est melius, ut dominentur vestri septuaginta viri omnes filii Jerobaal, an ut dominetur unus vir? simulque considerate quod os vestrum et caro vestra sum.
|
II Reg 5:1
|
Et venerunt universæ tribus Israël ad David in Hebron, dicentes: Ecce nos, os tuum et caro tua sumus.
|
II Reg 19:12
|
Fratres mei vos, os meum, et caro mea vos, quare novissimi reducitis regem?
|
II Reg 19:13
|
Et Amasæ dicite: Nonne os meum, et caro mea es? Hæc faciat mihi Deus, et hæc addat, si non magister militiæ fueris coram me omni tempore pro Joab.
|
IV Reg 4:34
|
Et ascendit, et incubuit super puerum: posuitque os suum super os ejus, et oculos suos super oculos ejus, et manus suas super manus ejus: et incurvavit se super eum, et calefacta est caro pueri.
|
IV Reg 5:10
|
misitque ad eum Eliseus nuntium, dicens: Vade, et lavare septies in Jordane, et recipiet sanitatem caro tua, atque mundaberis.
|
IV Reg 5:14
|
Descendit, et lavit in Jordane septies jxta sermonem viri Dei, et restituta est caro ejus, sicut caro pueri parvuli, et mundatus est.
|
IV Reg 5:14
|
Descendit, et lavit in Jordane septies jxta sermonem viri Dei, et restituta est caro ejus, sicut caro pueri parvuli, et mundatus est.
|
I Par 11:1
|
Congregatus est igitur omnis Israël ad David in Hebron, dicens: Os tuum sumus, et caro tua.
|
Iob 6:12
|
Nec fortitudo lapidum fortitudo mea, nec caro mea ænea est.
|
Iob 7:5
|
Induta est caro mea putredine; et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est.
|
Iob 14:22
|
Attamen caro ejus, dum vivet, dolebit, et anima illius super semetipso lugebit.
|
Iob 33:21
|
Tabescet caro ejus, et ossa, quæ tecta fuerant, nudabuntur.
|
Iob 33:25
|
Consumpta est caro ejus a suppliciis: revertatur ad dies adolescentiæ suæ.
|
Iob 34:15
|
Deficiet omnis caro simul, et homo in cinerem revertetur.
|
Ps 15:9
|
Propter hoc lætatum est cor meum, et exsultavit lingua mea; insuper et caro mea requiescet in spe.
|
Ps 27:7
|
Dominus adjutor meus et protector meus; in ipso speravit cor meum, et adjutus sum: et refloruit caro mea, et ex voluntate mea confitebor ei.
|
Ps 55:5
|
In Deo laudabo sermones meos; in Deo speravi; non timebo quid faciat mihi caro.
|
Ps 62:2
|
Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea; quam multipliciter tibi caro mea!
|
Ps 64:3
|
Exaudi orationem meam; ad te omnis caro veniet.
|
Ps 72:26
|
Defecit caro mea et cor meum; Deus cordis mei, et pars mea, Deus in æternum.
|
Ps 77:39
|
Et recordatus est quia caro sunt, spiritus vadens et non rediens.
|
Ps 83:3
|
Concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini; cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum.
|
Ps 108:24
|
Genua mea infirmata sunt a jejunio; et caro mea immutata est propter oleum.
|
Ps 144:21
|
Laudationem Domini loquetur os meum; et benedicat omnis caro nomini sancto ejus in sæculum, et in sæculum sæculi.
|
Sap 7:1
|
Sum quidem et ego mortalis homo, similis omnibus, et ex genere terreni illius qui prior factus est; et in ventre matris figuratus sum caro,
|
Eccli 13:20
|
Omnis caro ad similem sibi conjungetur, et omnis homo simili sui sociabitur.
|
Eccli 14:18
|
Omnis caro sicut fœnum veterascet, et sicut folium fructificans in arbore viridi.
|
Eccli 17:30
|
Quid lucidius sole? et hic deficiet; aut quid nequius quam quod excogitavit caro et sanguis? et hoc arguetur.
|
Eccli 28:5
|
Ipse cum caro sit reservat iram, et propitiationem petit a Deo: quis exorabit pro delictis illius?
|
Eccli 33:21
|
Dum adhuc superes et aspiras, non immutabit te omnis caro.
|
Eccli 44:19
|
Testamenta sæculi posita sunt apud illum, ne deleri possit diluvio omnis caro.
|
Isa 31:3
|
Ægyptus homo, et non deus; et equi eorum caro, et non spiritus; et Dominus inclinabit manum suam, et corruet auxiliator, et cadet cui præstatur auxilium, simulque omnes consumentur.
|
Isa 40:5
|
et revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est.
|
Isa 40:6
|
Vox dicentis: Clama. Et dixi: Quid clamabo? Omnis caro fœnum, et omnis gloria ejus quasi flos agri.
|