Lc 24:39
|
videte manus meas, et pedes, quia ego ipse sum; palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere.
|
Io 6:53
|
Litigabant ergo Judæi ad invicem, dicentes: Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum?
|
Io 6:54
|
Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen dico vobis: nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis.
|
Io 6:55
|
Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam æternam: et ego resuscitabo eum in novissimo die.
|
Io 6:57
|
qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo.
|
Io 8:15
|
Vos secundum carnem judicatis: ego non judico quemquam;
|
Act 2:17
|
Et erit in novissimis diebus, dicit Dominus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem: et prophetabunt filii vestri, et filiæ vestræ, et juvenes vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt.
|
Rom 1:3
|
de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem,
|
Rom 4:1
|
Quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem?
|
Rom 8:1
|
Nihil ergo nunc damnationis est iis qui sunt in Christo Jesu: qui non secundum carnem ambulant.
|
Rom 8:3
|
Nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem: Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato, damnavit peccatum in carne,
|
Rom 8:4
|
et justificatio legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum.
|
Rom 8:5
|
Qui enim secundum carnem sunt, quæ carnis sunt, sapiunt: qui vero secundum spiritum sunt, quæ sunt spiritus, sentiunt.
|
Rom 8:12
|
Ergo fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus.
|
Rom 8:13
|
Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini: si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis.
|
Rom 9:3
|
Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem,
|
Rom 9:5
|
quorum patres, et ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in sæcula. Amen.
|
Rom 11:14
|
si quomodo ad æmulandum provocem carnem meam, et salvos faciam aliquos ex illis.
|
Rom 14:21
|
Bonum est non manducare carnem, et non bibere vinum, neque in quo frater tuus offenditur, aut scandalizatur, aut infirmatur.
|
I Cor 1:26
|
Videte enim vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles:
|
I Cor 8:13
|
Quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in æternum, ne fratrem meum scandalizem.
|
I Cor 10:18
|
Videte Israël secundum carnem: nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris?
|
II Cor 1:17
|
Cum ergo hoc voluissem, numquid levitate usus sum? aut quæ cogito, secundum carnem cogito, ut sit apud me Est et Non?
|
II Cor 5:16
|
Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus.
|
II Cor 5:16
|
Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus.
|
II Cor 10:2
|
Rogo autem vos ne præsens audeam per eam confidentiam, qua existimor audere in quosdam, qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus.
|
II Cor 10:3
|
In carne enim ambulantes, non secundum carnem militamus.
|
II Cor 11:18
|
Quoniam multi gloriantur secundum carnem: et ego gloriabor.
|
Gal 4:23
|
Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est: qui autem de libera, per repromissionem:
|
Gal 4:29
|
Sed quomodo tunc is, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum: ita et nunc.
|
Gal 5:17
|
Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem: hæc enim sibi invicem adversantur, ut non quæcumque vultis, illa faciatis.
|
Gal 5:24
|
Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.
|
Eph 5:29
|
Nemo enim umquam carnem suam odio habuit: sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam:
|
Eph 6:12
|
quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ, in cælestibus.
|
Heb 10:20
|
quam initiavit nobis viam novam, et viventem per velamen, id est, carnem suam,
|
II Petr 2:10
|
Magis autem eos, qui post carnem in concupiscentia immunditiæ ambulant, dominationemque contemnunt, audaces, sibi placentes, sectas non metuunt introducere blasphemantes:
|
II Io 1:7
|
Quoniam multi seductores exierunt in mundum, qui non confitentur Jesum Christum venisse in carnem: hic est seductor, et antichristus.
|
Iudae 1:7
|
Sicut Sodoma, et Gomorrha, et finitimæ civitates simili modo exfornicatæ, et abeuntes post carnem alteram, factæ sunt exemplum, ignis æterni pœnam sustinentes.
|
Iudae 1:8
|
Similiter et hi carnem quidem maculant, dominationem autem spernunt, majestatem autem blasphemant.
|