Act 11:24
|
quia erat vir bonus, et plenus Spiritu Sancto, et fide. Et apposita est multa turba Domino.
|
II Cor 2:15
|
quia Christi bonus odor sumus Deo in iis qui salvi fiunt, et in his qui pereunt:
|
Eph 4:29
|
Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat: sed si quis bonus ad ædificationem fidei ut det gratiam audientibus.
|
I Tim 4:6
|
Hæc proponens fratribus, bonus eris minister Christi Jesu enutritus verbis fidei, et bonæ doctrinæ, quam assecutus es.
|
II Tim 2:3
|
Labora sicut bonus miles Christi Jesu.
|
Iac 3:17
|
Quæ autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonus consentiens, plena misericordia et fructibus bonis, non judicans, sine simulatione.
|