Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

bona

Iob 21:16 Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua, consilium impiorum longe sit a me.
Iob 30:26 Expectabam bona, et venerunt mihi mala: præstolabar lucem, et eruperunt tenebræ.
Ps 4:6 Sacrificate sacrificium justitiæ, et sperate in Domino. Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona?
Ps 12:6 ego autem in misericordia tua speravi. Exsultabit cor meum in salutari tuo. Cantabo Domino qui bona tribuit mihi; et psallam nomini Domini altissimi.
Ps 26:13 Credo videre bona Domini in terra viventium.
Ps 50:20 Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut ædificentur muri Jerusalem.
Ps 121:9 Propter domum Domini Dei nostri, quæsivi bona tibi.
Ps 127:5 Benedicat tibi Dominus ex Sion, et videas bona Jerusalem omnibus diebus vitæ tuæ;
Prov 2:20 Ut ambules in via bona, et cales justorum custodias:
Prov 11:27 Bene consurgit diluculo qui quærit bona; qui autem investigator malorum est opprimetur ab eis.
Prov 13:15 Doctrina bona dabit gratiam; in itinere contemptorum vorago.
Prov 13:21 Peccatores persequitur malum, et justis retribuentur bona.
Prov 14:22 Errant qui operantur malum; misericordia et veritas præparant bona.
Prov 15:30 Lux oculorum lætificat animam; fama bona impinguat ossa.
Prov 16:20 Eruditus in verbo reperiet bona, et qui sperat in Domino beatus est.
Prov 19:8 qui autem possessor est mentis diligit animam suam, et custos prudentiæ inveniet bona.
Prov 20:23 Abominatio est apud Dominum pondus et pondus; statera dolosa non est bona.
Prov 22:1 Melius est nomen bonum quam divitiæ multæ; super argentum et aurum gratia bona.
Prov 28:10 Qui decipit justos in via mala, in interitu suo corruet, et simplices possidebunt bona ejus.
Prov 31:18 Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus; non extinguetur in nocte lucerna ejus.
Eccles 2:24 Nonne melius est comedere et bibere, et ostendere animæ suæ bona de laboribus suis? et hoc de manu Dei est.
Eccles 3:11 Cuncta fecit bona in tempore suo, et mundum tradidit disputationi eorum, ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem.
Eccles 7:15 In die bona fruere bonis, et malam diem præcave; sicut enim hanc, sic et illam fecit Deus, ut non inveniat homo contra eum justas querimonias.
Eccles 9:18 Melior est sapientia quam arma bellica; et qui in uno peccaverit, multa bona perdet.
Sap 4:12 Fascinatio enim nugacitatis obscurat bona, et inconstantia concupiscentiæ transvertit sensum sine malitia.
Sap 7:11 Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa, et innumerabilis honestas per manus illius;
Sap 8:18 et in amicitia illius delectatio bona, et in operibus manuum illius honestas sine defectione, et in certamine loquelæ illius sapientia, et præclaritas in communicatione sermonum ipsius, circuibam quærens, ut mihi illam assumerem.
Sap 10:8 Sapientiam enim prætereuntes, non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona, sed et insipientiæ suæ reliquerunt hominibus memoriam, ut in his quæ peccaverunt nec latere potuissent.
Sap 13:1 Vani autem sunt omnes homines in quibus non subest scientia Dei; et de his quæ videntur bona, non potuerunt intelligere eum qui est, neque operibus attendentes agnoverunt quis esset artifex;
Sap 13:7 Etenim cum in operibus illius conversentur inquirunt, et persuasum habent quoniam bona sunt quæ videntur.
Sap 15:19 Sed nec aspectu aliquis ex his animalibus bona potest conspicere; effugerunt autem Dei laudem et benedictionem ejus.
Sap 18:9 Absconse enim sacrificabant justi pueri bonorum, et justitiæ legem in concordia disposuerunt; similiter et bona et mala recepturos justos, patrum jam decantantes laudes.
Eccli 3:31 Cor sapientis intelligitur in sapientia, et auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam.
Eccli 7:14 Noli velle mentiri omne mendacium: assiduitas enim illius non est bona.
Eccli 7:21 Noli discedere a muliere sensata et bona, quam sortitus es in timore Domini: gratia enim verecundiæ illius super aurum.
Eccli 11:25 Ne dicas: Quid est mihi opus? et quæ erunt mihi ex hoc bona?
Eccli 13:7 Si necessarius illi fueris, supplantabit te, et subridens spem dabit, narrans tibi bona, et dicet: Quid opus est tibi?
Eccli 13:31 Cor hominis immutat faciem illius, sive in bona, sive in mala.
Eccli 14:25 qui requiescit juxta domum illius, et in parietibus illius figens palum, statuet casulam suam ad manus illius, et requiescent in casula illius bona per ævum.
Eccli 15:1 Qui timet Deum faciet bona, et qui continens est justitiæ apprehendet illam:
Eccli 17:6 Creavit illis scientiam spiritus, sensu implevit cor illorum, et mala et bona ostendit illis.
Eccli 26:3 Pars bona mulier bona, in parte timentium Deum dabitur viro pro factis bonis:
Eccli 26:3 Pars bona mulier bona, in parte timentium Deum dabitur viro pro factis bonis:
Eccli 31:11 Ideo stabilita sunt bona illius in Domino, et eleemosynas illius enarrabit omnis ecclesia sanctorum.
Eccli 32:9 Audi tacens, et pro reverentia accedet tibi bona gratia.
Eccli 32:14 Ante grandinem præibit coruscatio: et ante verecundiam præibit gratia, et pro reverentia accedet tibi bona gratia.
Eccli 39:5 In terram alienigenarum gentium pertransiet: bona enim et mala in hominibus tentabit.
Eccli 39:21 Opera Domini universa bona valde.
Eccli 39:30 Bona bonis creata sunt ab initio: sic nequissimis bona et mala.
Eccli 39:32 Hæc omnia sanctis in bona, sic et impiis et peccatoribus in mala convertentur.