Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

bellum

Ps 17:40 Et præcinxisti me virtute ad bellum, et supplantasti insurgentes in me subtus me.
Ps 75:4 Ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium, et bellum.
Ps 143:1 Psalmus David. Adversus Goliath. Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad prælium, et digitos meos ad bellum.
Prov 24:6 quia cum dispositione initur bellum, et erit salus ubi multa consilia sunt.
Eccles 9:11 Verti me ad aliud, et vidi sub sole nec velocium esse cursum, nec fortium bellum, nec sapientium panem, nec doctorum divitias, nec artificum gratiam; sed tempus casumque in omnibus.
Isa 42:25 Et effudit super eum indignationem furoris sui, et forte bellum; et combussit eum in circuitu, et non cognovit; et succendit eum, et non intellexit.
Ier 6:4 Sanctificate super eam bellum: consurgite, et ascendamus in meridie: væ nobis, quia declinavit dies, quia longiores factæ sunt umbræ vesperi!
Ier 42:14 dicentes: Nequaquam, sed ad terram Ægypti pergemus, ubi non videbimus bellum, et clangorem tubæ non audiemus, et famem non sustinebimus, et ibi habitabimus:
Ier 46:3 Præparate scutum et clypeum, et procedite ad bellum.
Bar 3:26 Ibi fuerunt gigantes nominati illi, qui ab initio fuerunt, statura magna, scientes bellum.
Dan 7:21 Aspiciebam, et ecce cornu illud faciebat bellum adversus sanctos, et prævalebat eis,
Dan 11:25 Et concitabitur fortitudo ejus, et cor ejus adversum regem austri in exercitu magno: et rex austri provocabitur ad bellum multis auxiliis, et fortibus nimis: et non stabunt, quia inibunt adversus eum consilia.
Osee 2:18 Et percutiam cum eis fœdus in die illa, cum bestia agri, et cum volucre cæli, et cum reptili terræ; et arcum, et gladium, et bellum conteram de terra, et dormire eos faciam fiducialiter.
Ioël 3:9 Clamate hoc in gentibus, sanctificate bellum, suscitate robustos: accedant, ascendant omnes viri bellatores.
Mich 2:8 et e contrario populus meus in adversarium consurrexit. Desuper tunica pallium sustulistis: et eos qui transibant simpliciter convertistis in bellum.
I Mach 1:19 et constituit bellum adversus Ptolemæum regem Ægypti, et veritus est Ptolemæus a facie ejus, et fugit, et ceciderunt vulnerati multi.
I Mach 2:38 Et intulerunt illis bellum sabbatis: et mortui sunt ipsi, et uxores eorum, et filii eorum, et pecora eorum usque ad mille animas hominum.
I Mach 2:66 Et Judas Machabæus, fortis viribus a juventute sua, sit vobis princeps militiæ, et ipse aget bellum populi.
I Mach 4:17 Dixitque ad populum: Non concupiscatis spolia: quia bellum contra nos est,
I Mach 5:19 et præcepit illis, dicens: Præestote populo huic: et nolite bellum committere adversum gentes, donec revertamur.
I Mach 5:31 Et vidit Judas quia cœpit bellum, et clamor belli ascendit ad cælum sicut tuba, et clamor magnus de civitate:
I Mach 8:24 Quod si institerit bellum Romanis prius, aut omnibus sociis eorum in omni dominatione eorum,
I Mach 8:27 Similiter autem et si genti Judæorum prius acciderit bellum, adjuvabunt Romani ex animo, prout eis tempus permiserit:
I Mach 9:7 Et vidit Judas quod defluxit exercitus suus, et bellum perurgebat eum, et confractus est corde, quia non habebat tempus congregandi eos, et dissolutus est.
I Mach 9:30 Nunc itaque, te hodie elegimus esse pro eo nobis in principem, et ducem ad bellandum bellum nostrum.
I Mach 9:45 ecce enim bellum ex adverso, aqua vero Jordanis hinc et inde, et ripæ, et paludes, et saltus: et non est locus divertendi.
I Mach 9:46 Nunc ergo, clamate in cælum, ut liberemini de manu inimicorum vestrorum. Et commissum est bellum.
I Mach 11:15 Et audivit Alexander, et venit ad eum in bellum: et produxit Ptolemæus rex exercitum, et occurrit ei in manu valida, et fugavit eum.
I Mach 12:44 Et dixit Jonathæ: Ut quid vexasti universum populum, cum bellum nobis non sit?
II Mach 2:14 Similiter autem et Judas ea quæ deciderant per bellum quod nobis acciderat, congregavit omnia, et sunt apud nos.
II Mach 15:1 Nicanor autem, ut comperit Judam esse in locis Samariæ, cogitavit cum omni impetu die sabbati committere bellum.
Lc 14:31 Aut quis rex iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem millibus occurrere ei, qui cum viginti millibus venit ad se?
I Cor 14:8 Etenim si incertam vocem det tuba, quis parabit se ad bellum?
Apoc 9:9 et habebant loricas sicut loricas ferreas, et vox alarum earum sicut vox curruum equorum multorum currentium in bellum:
Apoc 11:7 Et cum finierint testimonium suum, bestia, quæ ascendit de abysso, faciet adversum eos bellum, et vincet illos, et occidet eos.
Apoc 13:7 Et est datum illi bellum facere cum sanctis, et vincere eos. Et data est illi potestas in omnem tribum, et populum, et linguam, et gentem,