Idc 5:23
|
Maledicite terræ Meroz, dixit angelus Domini: maledicite habitatoribus ejus, quia non venerunt ad auxilium Domini, in adjutorium fortissimorum ejus.
|
Idc 6:7
|
Et clamavit ad Dominum postulans auxilium contra Madianitas.
|
Idc 11:5
|
Quibus acriter instantibus perrexerunt majores natu de Galaad, ut tollerent in auxilium sui Jephte de terra Tob:
|
Idc 12:2
|
Quibus ille respondit: Disceptatio erat mihi et populo meo contra filios Ammon vehemens: vocavique vos, ut præberetis mihi auxilium, et facere noluistis.
|
Idc 20:14
|
sed ex cunctis urbibus, quæ sortis suæ erant, convenerunt in Gabaa, ut illis ferrent auxilium, et contra universum populum Israël dimicarent.
|
II Reg 10:19
|
Videntes autem universi reges, qui erant in præsidio Adarezer, se victos esse ab Israël, expaverunt et fugerunt quinquaginta et octo millia coram Israël. Et fecerunt pacem cum Israël: et servierunt eis, timueruntque Syri auxilium præbere ultra filiis Ammon.
|
III Reg 20:16
|
Et egressi sunt meridie. Benadad autem bibebat temulentus in umbraculo suo, et reges triginta duo cum eo, qui ad auxilium ejus venerant.
|
IV Reg 15:19
|
Veniebat Phul rex Assyriorum in terram, et dabat Manahem Phul mille talenta argenti, ut esset ei in auxilium, et firmaret regnum ejus.
|
I Par 5:20
|
præbuerunt eis auxilium. Traditique sunt in manus eorum Agarei, et universi, qui fuerant cum eis, quia Deum invocaverunt cum præliarentur: et exaudivit eos, eo quod credidissent in eum.
|
I Par 12:21
|
Hi præbuerunt auxilium David adversus latrunculos: omnes enim erant viri fortissimi, et facti sunt principes in exercitu.
|
I Par 12:33
|
Porro de Zabulon qui egrediebantur ad prælium, et stabant in acie instructi armis bellicis, quinquaginta millia venerunt in auxilium, non in corde duplici.
|
I Par 18:5
|
Supervenit autem et Syrus Damascenus, ut auxilium præberet Adarezer regi Soba: sed et hujus percussit David viginti duo millia virorum.
|
I Par 19:9
|
egressique filii Ammon, direxerunt aciem juxta portam civitatis: reges autem, qui ad auxilium ejus venerant, separatim in agro steterunt.
|
I Par 19:19
|
Videntes autem servi Adarezer se ab Israël esse superatos, transfugerunt ad David, et servierunt ei: noluitque ultra Syria auxilium præbere filiis Ammon.
|
II Par 19:2
|
Cui occurrit Jehu filius Henani videns, et ait ad eum: Impio præbes auxilium, et his qui oderunt Dominum amicitia jungeris, et idcirco iram quidem Domini merebaris:
|
II Par 20:17
|
Non eritis vos qui dimicabitis, sed tantummodo confidenter state, et videbitis auxilium Domini super vos, o Juda, et Jerusalem: nolite timere, nec paveatis: cras egrediemini contra eos, et Dominus erit vobiscum.
|
II Par 28:16
|
Tempore illo misit rex Achaz ad regem Assyriorum, postulans auxilium.
|
I Esd 8:22
|
Erubui enim petere a rege auxilium et equites, qui defenderent nos ab inimico in via: quia dixeramus regi: Manus Dei nostri est super omnes, qui quærunt eum in bonitates: et imperium ejus et fortitudo ejus, et furor super omnes, qui derelinquunt eum.
|
Iudith 6:21
|
Postea vero convocatus est omnis populus, et per totam noctem intra ecclesiam oraverunt, petentes auxilium a Deo Israël.
|
Esth 14:14
|
Nos autem libera manu tua, et adjuva me, nullum aliud auxilium habentem, nisi te, Domine, qui habes omnium scientiam,
|
Iob 6:13
|
Ecce non est auxilium mihi in me; et necessarii quoque mei recesserunt a me.
|
Iob 30:13
|
Dissipaverunt itinera mea: insidiati sunt mihi, et prævaluerunt, et non fuit qui ferret auxilium.
|
Ps 19:3
|
Mittat tibi auxilium de sancto, et de Sion tueatur te.
|
Ps 21:20
|
Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me; ad defensionem meam conspice.
|
Ps 48:15
|
Sicut oves in inferno positi sunt: mors depascet eos. Et dominabuntur eorum justi in matutino; et auxilium eorum veterascet in inferno a gloria eorum.
|
Ps 59:13
|
Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis.
|
Ps 70:12
|
Deus, ne elongeris a me; Deus meus, in auxilium meum respice.
|
Ps 83:6
|
Beatus vir cujus est auxilium abs te, ascensiones in corde suo disposuit,
|
Ps 107:13
|
Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis.
|
Ps 120:1
|
Canticum graduum. Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi.
|
Isa 10:3
|
Quid facietis in die visitationis, et calamitatis de longe venientis? ad cujus confugietis auxilium? et ubi derelinquetis gloriam vestram,
|
Isa 20:6
|
Et dicet habitator insulæ hujus in die illa: Ecce hæc erat spes nostra, ad quos confugimus in auxilium, ut liberarent nos a facie regis Assyriorum: et quomodo effugere poterimus nos?
|
Isa 30:2
|
qui ambulatis ut descendatis in Ægyptum, et os meum non interrogastis, sperantes auxilium in fortitudine Pharaonis, et habentes fiduciam in umbra Ægypti!
|
Isa 30:5
|
Omnes confusi sunt super populo qui eis prodesse non potuit: non fuerunt in auxilium et in aliquam utilitatem, sed in confusionem et in opprobrium.
|
Isa 31:1
|
Væ qui descendunt in Ægyptum ad auxilium, in equis sperantes, et habentes fiduciam super quadrigis, quia multæ sunt; et super equitibus, quia prævalidi nimis; et non sunt confisi super Sanctum Israël, et Dominum non requisierunt!
|
Isa 31:2
|
Ipse autem sapiens adduxit malum, et verba sua non abstulit; et consurget contra domum pessimorum, et contra auxilium operantium iniquitatem.
|
Isa 31:3
|
Ægyptus homo, et non deus; et equi eorum caro, et non spiritus; et Dominus inclinabit manum suam, et corruet auxiliator, et cadet cui præstatur auxilium, simulque omnes consumentur.
|
Ier 37:6
|
Hæc dicit Dominus Deus Israël: Sic dicetis regi Juda, qui misit vos ad me interrogandum: Ecce exercitus Pharaonis, qui egressus est vobis in auxilium, revertetur in terram suam in Ægyptum:
|
Lam 4:17
|
AIN. Cum adhuc subsisteremus, defecerunt oculi nostri ad auxilium nostrum vanum; cum respiceremus attenti ad gentem quæ salvare non poterat.
|
Bar 6:57
|
aurum et argentum, et vestimentum quo operti sunt, auferent illis, et abibunt, nec sibi auxilium ferent.
|
Osee 13:9
|
Perditio tua, Israël: tantummodo in me auxilium tuum.
|
Nah 3:11
|
Et tu ergo inebriaberis, et eris despecta: et tu quæres auxilium ab inimico.
|
I Mach 5:39
|
et Arabas conduxerunt in auxilium sibi, et castra posuerunt trans torrentem, parati ad te venire in prælium. Et abiit Judas obviam illis.
|
I Mach 7:20
|
Et commisit regionem Alcimo, et reliquit cum eo auxilium in adjutorium ipsi. Et abiit Bacchides ad regem:
|
I Mach 8:25
|
auxilium feret gens Judæorum, prout tempus dictaverit, corde pleno:
|
I Mach 10:47
|
Et complacuit eis in Alexandrum, quia ipse fuerat eis princeps sermonum pacis, et ipsi auxilium ferebant omnibus diebus.
|
I Mach 11:43
|
Nunc ergo recte feceris, si miseris in auxilium mihi viros: quia discessit omnis exercitus meus.
|
I Mach 11:47
|
Et vocavit rex Judæos in auxilium, et convenerunt omnes simul ad eum, et dispersi sunt omnes per civitatem:
|
I Mach 11:60
|
Et exiit Jonathas, et perambulabat trans flumen civitates: et congregatus est ad eum omnis exercitus Syriæ in auxilium, et venit Ascalonem, et occurrerunt ei honorifice de civitate.
|
I Mach 12:15
|
habuimus enim de cælo auxilium, et liberati sumus nos, et humiliati sunt inimici nostri.
|