Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

aurum

I Esd 8:33 Die autem quarta appensum est argentum, et aurum, et vasa in domo Dei nostri per manum Meremoth filii Uriæ sacerdotis, et cum eo Eleazar filius Phinees, cumque eis Jozabed filius Josue, et Noadaia filius Bennoi Levitæ,
Iob 3:15 aut cum principibus qui possident aurum, et replent domos suas argento;
Iob 23:10 Ipse vero scit viam meam, et probavit me quasi aurum quod per ignem transit.
Iob 28:6 Locus sapphiri lapides ejus, et glebæ illius aurum.
Iob 28:15 Non dabitur aurum obrizum pro ea, nec appendetur argentum in commutatione ejus.
Iob 28:17 Non adæquabitur ei aurum vel vitrum, nec commutabuntur pro ea vasa auri.
Iob 31:24 Si putavi aurum robur meum, et obrizo dixi: Fiducia mea:
Iob 37:22 Ab aquilone aurum venit, et ad Deum formidolosa laudatio.
Iob 41:21 Sub ipso erunt radii solis, et sternet sibi aurum quasi lutum.
Ps 18:11 Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum; et dulciora super mel et favum.
Ps 113:12 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.
Ps 118:127 Ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion.
Ps 134:15 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.
Prov 8:10 Accipite disciplinam meam, et non pecuniam; doctrinam magis quam aurum eligite:
Prov 17:3 Sicut igne probatur argentum et aurum camino, ita corda probat Dominus.
Prov 20:15 Est aurum et multitudo gemmarum, et vas pretiosum labia scientiæ.
Prov 22:1 Melius est nomen bonum quam divitiæ multæ; super argentum et aurum gratia bona.
Prov 27:21 Quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum, sic probatur homo ore laudantis. Cor iniqui inquirit mala, cor autem rectum inquirit scientiam.
Eccles 2:8 coacervavi mihi argentum et aurum, et substantias regum ac provinciarum; feci mihi cantores et cantatrices, et delicias filiorum hominum, scyphos, et urceos in ministerio ad vina fundenda;
Cant 5:11 Caput ejus aurum optimum; comæ ejus sicut elatæ palmarum, nigræ quasi corvus.
Sap 3:6 Tamquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit illos, et in tempore erit respectus illorum.
Sap 7:9 Nec comparavi illi lapidem pretiosum, quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua, et tamquam lutum æstimabitur argentum in conspectu illius.
Sap 13:10 Infelices autem sunt, et inter mortuos spes illorum est, qui appellaverunt deos opera manuum hominum, aurum et argentum, artis inventionem et similitudines animalium, aut lapidem inutilem opus manus antiquæ.
Eccli 2:5 quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in camino humiliationis.
Eccli 7:21 Noli discedere a muliere sensata et bona, quam sortitus es in timore Domini: gratia enim verecundiæ illius super aurum.
Eccli 8:3 multos enim perdidit aurum et argentum, et usque ad cor regum extendit et convertit.
Eccli 14:3 Viro cupido et tenaci sine ratione est substantia: et homini livido ad quid aurum?
Eccli 29:14 Pone thesaurum tuum in præceptis Altissimi, et proderit tibi magis quam aurum.
Eccli 31:5 Qui aurum diligit non justificabitur, et qui insequitur consumptionem replebitur ex ea.
Eccli 31:7 Lignum offensionis est aurum sacrificantium: væ illis qui sectantur illud! et omnis imprudens deperiet in illo.
Eccli 31:8 Beatus dives qui inventus est sine macula, et qui post aurum non abiit, nec speravit in pecunia et thesauris.
Eccli 47:20 Collegisti quasi auricalcum aurum, et ut plumbum complesti argentum:
Eccli 51:36 Assumite disciplinam in multo numero argenti, et copiosum aurum possidete in ea.
Isa 13:17 Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quærant, nec aurum velint;
Isa 46:6 Qui confertis aurum de sacculo, et argentum statera ponderatis, conducentes aurificem ut faciat deum, et procidunt, et adorant.
Isa 60:6 Inundatio camelorum operiet te, dromedarii Madian et Epha; omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes, et laudem Domino annuntiantes.
Isa 60:9 Me enim insulæ exspectant, et naves maris in principio, ut adducam filios tuos de longe; argentum eorum, et aurum eorum cum eis, nomini Domini Dei tui, et Sancto Israël, quia glorificavit te.
Isa 60:17 Pro ære afferam aurum, et pro ferro afferam argentum, et pro lignis æs, et pro lapidibus ferrum, et ponam visitationem tuam pacem, et præpositos tuos justitiam.
Ier 10:9 Argentum involutum de Tharsis affertur, et aurum de Ophaz: opus artificis et manus ærarii, hyacinthus et purpura indumentum eorum; opus artificum universa hæc.
Lam 4:1 ALEPH. Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus! dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum!
Bar 3:18 qui argentum thesaurizant, et aurum, in quo confidunt homines, et non est finis acquisitionis eorum? qui argentum fabricant, et solliciti sunt, nec est inventio operum illorum?
Bar 3:30 Quis transfretavit mare, et invenit illam, et attulit illam super aurum electum?
Bar 6:9 Coronas certe aureas habent super capita sua dii illorum: unde subtrahunt sacerdotes ab eis aurum et argentum, et erogant illud in semetipsos.
Bar 6:57 aurum et argentum, et vestimentum quo operti sunt, auferent illis, et abibunt, nec sibi auxilium ferent.
Ezech 7:19 Argentum eorum foras projicietur, et aurum eorum in sterquilinium erit: argentum eorum et aurum eorum non valebit liberare eos in die furoris Domini: animam suam non saturabunt, et ventres eorum non implebuntur, quia scandalum iniquitatis eorum factum est.
Ezech 7:19 Argentum eorum foras projicietur, et aurum eorum in sterquilinium erit: argentum eorum et aurum eorum non valebit liberare eos in die furoris Domini: animam suam non saturabunt, et ventres eorum non implebuntur, quia scandalum iniquitatis eorum factum est.
Ezech 28:4 in sapientia et prudentia tua fecisti tibi fortitudinem, et acquisisti aurum et argentum in thesauris tuis:
Ezech 28:13 in deliciis paradisi Dei fuisti: omnis lapis pretiosus operimentum tuum: sardius, topazius, et jaspis, chrysolithus, et onyx, et beryllus, sapphirus, et carbunculus, et smaragdus, aurum, opus decoris tui: et foramina tua, in die qua conditus es, præparata sunt.
Ezech 38:13 Saba, et Dedan, et negotiatores Tharsis, et omnes leones ejus, dicent tibi: Numquid ad sumenda spolia tu venis? ecce ad diripiendam prædam congregasti multitudinem tuam, ut tollas argentum et aurum, et auferas supellectilem atque substantiam, et diripias manubias infinitas.
Dan 2:35 Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, æs, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam æstivæ areæ, quæ rapta sunt vento, nullusque locus inventus est eis: lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram.