Gen 1:6
|
Dixit quoque Deus: Fiat firmamentum in medio aquarum: et dividat aquas ab aquis.
|
Gen 9:11
|
Statuam pactum meum vobiscum, et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram.
|
Ex 15:10
|
Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare: submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus.
|
Ex 20:4
|
Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quæ est in cælo desuper, et quæ in terra deorsum, nec eorum quæ sunt in aquis sub terra.
|
Ex 23:25
|
Servietisque Domino Deo vestro, ut benedicam panibus tuis et aquis, et auferam infirmitatem de medio tui.
|
Lev 11:9
|
Hæc sunt quæ gignuntur in aquis, et vesci licitum est: omne quod habet pinnulas et squamas, tam in mari quam in fluminibus et stagnis, comedetis.
|
Lev 11:10
|
Quidquid autem pinnulas et squamas non habet, eorum quæ in aquis moventur et vivunt, abominabile vobis,
|
Lev 11:12
|
Cuncta quæ non habent pinnulas et squamas in aquis, polluta erunt.
|
Lev 14:51
|
tollet lignum cedrinum, et hyssopum, et coccum, et passerem vivum, et tinget omnia in sanguine passeris immolati, atque in aquis viventibus, et asperget domum septies,
|
Lev 14:52
|
purificabitque eam tam in sanguine passeris quam in aquis viventibus, et in passere vivo, lignoque cedrino et hyssopo atque vermiculo.
|
Lev 15:13
|
Si sanatus fuerit qui hujuscemodi sustinet passionem, numerabit septem dies post emundationem sui, et lotis vestibus et toto corpore in aquis viventibus, erit mundus.
|
Num 5:23
|
Scribetque sacerdos in libello ista maledicta, et delebit ea aquis amarissimis, in quas maledicta congessit,
|
Deut 4:18
|
atque reptilium, quæ moventur in terra, sive piscium qui sub terra morantur in aquis:
|
Deut 5:8
|
Non facies tibi sculptile, nec similitudinem omnium, quæ in cælo sunt desuper, et quæ in terra deorsum, et quæ versantur in aquis sub terra.
|
Deut 14:9
|
Hæc comedetis ex omnibus quæ morantur in aquis: quæ habent pinnulas et squamas, comedite:
|
Ios 3:13
|
Et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes qui portant arcam Domini Dei universæ terræ in aquis Jordanis, aquæ quæ inferiores sunt, decurrent atque deficient: quæ autem desuper veniunt, in una mole consistent.
|
Idc 1:15
|
At illa respondit: Da mihi benedictionem, quia terram arentem dedisti mihi: da et irriguam aquis. Dedit ergo ei Caleb irriguum superius, et irriguum inferius.
|
Idc 5:4
|
Domine, cum exires de Seir, et transires per regiones Edom, terra mota est, cælique ac nubes distillaverunt aquis.
|
II Reg 22:17
|
Misit de excelso, et assumpsit me: et extraxit me de aquis multis.
|
IV Reg 3:17
|
Hæc enim dicit Dominus: Non videbitis ventum, neque pluviam: et alveus iste replebitur aquis, et bibetis vos, et familiæ vestræ, et jumenta vestra.
|
IV Reg 3:20
|
Factum est igitur mane, quando sacrificium offerri solet, et ecce, aquæ veniebant per viam Edom, et repleta est terra aquis.
|
IV Reg 5:12
|
Numquid non meliores sunt Abana, et Pharphar, fluvii Damasci, omnibus aquis Israël, ut laver in eis, et munder? Cum ergo vertisset se, et abiret indignans,
|
Iudith 5:13
|
In quo loco dum innumerabilis exercitus Ægyptiorum eos persequeretur, ita aquis coopertus est, ut non remaneret vel unus, qui factum posteris nuntiaret.
|
Iudith 16:18
|
Montes a fundamentis movebuntur cum aquis: petræ, sicut cera, liquescent ante faciem tuam.
|
Iob 5:10
|
qui dat pluviam super faciem terræ, et irrigat aquis universa;
|
Iob 9:30
|
Si lotus fuero quasi aquis nivis, et fulserit velut mundissimæ manus meæ,
|
Iob 24:19
|
Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium, et usque ad inferos peccatum illius.
|
Iob 26:5
|
Ecce gigantes gemunt sub aquis, et qui habitant cum eis.
|
Iob 26:10
|
Terminum circumdedit aquis, usque dum finiantur lux et tenebræ.
|
Ps 17:17
|
Misit de summo, et accepit me; et assumpsit me de aquis multis.
|
Ps 64:10
|
Visitasti terram, et inebriasti eam; multiplicasti locupletare eam. Flumen Dei repletum est aquis; parasti cibum illorum; quoniam ita est præparatio ejus.
|
Ps 73:13
|
Tu confirmasti in virtute tua mare; contribulasti capita draconum in aquis.
|
Ps 76:20
|
In mari via tua, et semitæ tuæ in aquis multis, et vestigia tua non cognoscentur.
|
Ps 103:3
|
qui tegis aquis superiora ejus; qui ponis nubem ascensum tuum, qui ambulas super pennas ventorum;
|
Ps 106:23
|
Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis,
|
Ps 143:7
|
Emitte manum tuam de alto: eripe me, et libera me de aquis multis, de manu filiorum alienorum:
|
Prov 8:29
|
quando circumdabat mari terminum suum, et legem ponebat aquis, ne transirent fines suos: quando appendebat fundamenta terræ;
|
Prov 27:19
|
Quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus.
|
Sap 16:16
|
Negantes enim te nosse impii, per fortitudinem brachii tui flagellati sunt; novis aquis, et grandinibus, et pluviis persecutionem passi, et per ignem consumpti.
|
Eccli 43:22
|
Frigidus ventus aquilo flavit, et gelavit crystallus ab aqua: super omnem congregationem aquarum requiescet, et sicut lorica induet se aquis:
|
Isa 23:3
|
In aquis multis semen Nili; messis fluminis fruges ejus: et facta est negotiatio gentium.
|
Isa 43:16
|
Hæc dicit Dominus, qui dedit in mari viam, et in aquis torrentibus semitam;
|
Isa 48:1
|
Audite hæc, domus Jacob, qui vocamini nomine Israël, et de aquis Juda existis, qui juratis in nomine Domini, et Dei Israël recordamini non in veritate neque in justitia.
|
Ier 9:18
|
festinent, et assumant super nos lamentum: deducant oculi nostri lacrimas, et palpebræ nostræ defluant aquis.
|
Ezech 7:17
|
Omnes manus dissolventur, et omnia genua fluent aquis.
|
Ezech 19:10
|
Mater tua quasi vinea in sanguine tuo super aquam plantata est: fructus ejus et frondes ejus creverunt ex aquis multis.
|
Ezech 27:26
|
In aquis multis adduxerunt te remiges tui: ventus auster contrivit te in corde maris.
|
Ezech 31:5
|
Propterea elevata est altitudo ejus super omnia ligna regionis: et multiplicata sunt arbusta ejus, et elevati sunt rami ejus præ aquis multis.
|
Ezech 31:14
|
Quam ob rem non elevabuntur in altitudine sua omnia ligna aquarum, nec ponent sublimitatem suam inter nemorosa atque frondosa: nec stabunt in sublimitate sua omnia quæ irrigantur aquis, quia omnes traditi sunt in mortem ad terram ultimam, in medio filiorum hominum, ad eos qui descendunt in lacum.
|
Ezech 31:16
|
A sonitu ruinæ ejus commovi gentes, cum deducerem eum ad infernum cum his qui descendebant in lacum: et consolata sunt in terra infima omnia ligna voluptatis egregia atque præclara in Libano, universa quæ irrigabantur aquis.
|