IV Reg 3:11
|
Et ait Josaphat: Estne hic propheta Domini, ut deprecemur Dominum per eum? Et respondit unus de servis regis Israël: Est hic Eliseus filius Saphat, qui fundebat aquam super manus Eliæ.
|
IV Reg 6:5
|
Accidit autem, ut cum unus materiam succidisset, caderet ferrum securis in aquam: exclamavitque ille, et ait: Heu heu heu domine mi, et hoc ipsum mutuo acceperam.
|
IV Reg 6:22
|
At ille ait: Non percuties: neque enim cepisti eos gladio, et arcu tuo, ut percutias: sed pone panem et aquam coram eis, ut comedant, et bibant, et vadant ad dominum suum.
|
IV Reg 8:15
|
Cumque venisset dies altera, tulit stragulum, et infudit aquam, et expandit super faciem ejus: quo mortuo, regnavit Hazaël pro eo.
|
I Par 11:17
|
Desideravit igitur David, et dixit: O si quis daret mihi aquam de cisterna Bethlehem, quæ est in porta!
|
I Par 11:18
|
Tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quæ erat in porta, et attulerunt ad David ut biberet. Qui noluit, sed magis libavit illam Domino,
|
I Par 11:19
|
dicens: Absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam, et sanguinem istorum virorum bibam: quia in periculo animarum suarum attulerunt mihi aquam. Et ob hanc causam noluit bibere: hæc fecerunt tres robustissimi.
|
I Esd 10:6
|
Et surrexit Esdras ante domum Dei, et abiit ad cubiculum Johanan filii Eliasib, et ingressus est illuc: panem non comedit, et aquam non bibit: lugebat enim transgressionem eorum, qui venerant de captivitate.
|
II Esd 9:15
|
Panem quoque de cælo dedisti eis in fame eorum, et aquam de petra eduxisti eis sitientibus, et dixisti eis ut ingrederentur et possiderent terram, super quam levasti manum tuam ut traderes eis.
|
II Esd 9:20
|
Et spiritum tuum bonum dedisti, qui doceret eos, et manna tuum non prohibuisti ab ore eorum, et aquam dedisti eis in siti.
|
Iudith 7:7
|
Erant tamen non longe a muris fontes, ex quibus furtim videbantur haurire aquam ad refocillandum potius quam ad potandum.
|
Iudith 7:9
|
Ut ergo sine congressione pugnæ possis superare eos, pone custodes fontium, ut non hauriant aquam ex eis, et sine gladio interficies eos, vel certe fatigati tradent civitatem suam, quam putant in montibus positam superari non posse.
|
Iob 15:16
|
Quanto magis abominabilis et inutilis homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem?
|
Iob 34:7
|
Quis est vir ut est Job, qui bibit subsannationem quasi aquam?
|
Ps 22:2
|
in loco pascuæ ibi me collocavit. Super aquam refectionis educavit me,
|
Ps 65:12
|
imposuisti homines super capita nostra. Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium.
|
Ps 77:16
|
Et eduxit aquam de petra, et deduxit tamquam flumina aquas.
|
Ps 78:3
|
Effuderunt sanguinem eorum tamquam aquam in circuitu Jerusalem, et non erat qui sepeliret.
|
Ps 80:8
|
In tribulatione invocasti me, et liberavi te. Exaudivi te in abscondito tempestatis; probavi te apud aquam contradictionis.
|
Ps 123:5
|
torrentem pertransivit anima nostra; forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem.
|
Prov 5:15
|
Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui;
|
Prov 17:14
|
Qui dimittit aquam caput est jurgiorum, et antequam patiatur contumeliam judicium deserit.
|
Prov 25:21
|
Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitierit, da ei aquam bibere:
|
Sap 5:10
|
et tamquam navis quæ pertransit fluctuantem aquam, cujus cum præterierit non est vestigium invenire, neque semitam carinæ illius in fluctibus;
|
Sap 10:18
|
transtulit illos per mare Rubrum, et transvexit illos per aquam nimiam.
|
Sap 11:8
|
Qui cum minuerentur in traductione infantium occisorum, dedisti illis abundantem aquam insperate,
|
Sap 13:2
|
sed aut ignem, aut spiritum, aut citatum aërem, aut gyrum stellarum, aut nimiam aquam, aut solem et lunam, rectores orbis terrarum deos putaverunt.
|
Eccli 15:17
|
Apposuit tibi aquam et ignem, ad quod volueris porrige manum tuam.
|
Eccli 24:19
|
quasi oliva speciosa in campis, et quasi platanus exaltata sum juxta aquam in plateis.
|
Eccli 40:16
|
Super omnem aquam viriditas, et ad oram fluminis ante omne fœnum evelletur.
|
Eccli 48:19
|
Ezechias munivit civitatem suam, et induxit in medium ipsius aquam: et fodit ferro rupem, et ædificavit ad aquam puteum.
|
Eccli 48:19
|
Ezechias munivit civitatem suam, et induxit in medium ipsius aquam: et fodit ferro rupem, et ædificavit ad aquam puteum.
|
Isa 21:14
|
Occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis terram austri; cum panibus occurrite fugienti.
|
Isa 22:11
|
Et lacum fecistis inter duos muros ad aquam piscinæ veteris; et non suspexistis ad eum qui fecerat eam, et operatorem ejus de longe non vidistis.
|
Isa 30:20
|
Et dabit vobis Dominus panem arctum, et aquam brevem; et non faciet avolare a te ultra doctorem tuum; et erunt oculi tui videntes præceptorem tuum.
|
Isa 36:16
|
Nolite audire Ezechiam; hæc enim dicit rex Assyriorum: Facite mecum benedictionem, et egredimini ad me, et comedite unusquisque vineam suam, et unusquisque ficum suam, et bibite unusquisque aquam cisternæ suæ,
|
Isa 37:25
|
Ego fodi, et bibi aquam, et exsiccavi vestigio pedis mei omnes rivos aggerum.
|
Isa 44:12
|
Faber ferrarius lima operatus est, in prunis et in malleis formavit illud, et operatus est in brachio fortitudinis suæ; esuriet et deficiet, non bibet aquam et lassescet.
|
Isa 48:21
|
Non sitierunt in deserto, cum educeret eos; aquam de petra produxit eis; et scidit petram, et fluxerunt aquæ.
|
Isa 51:10
|
Numquid non tu siccasti mare, aquam abyssi vehementis; qui posuisti profundum maris viam, ut transirent liberati?
|
Ier 2:18
|
Et nunc quid tibi vis in via Ægypti, ut bibas aquam turbidam? et quid tibi cum via Assyriorum, ut bibas aquam fluminis?
|
Ier 2:18
|
Et nunc quid tibi vis in via Ægypti, ut bibas aquam turbidam? et quid tibi cum via Assyriorum, ut bibas aquam fluminis?
|
Ier 6:7
|
Sicut frigidam fecit cisterna aquam suam, sic frigidum fecit malitiam suam. Iniquitas et vastitas audietur in ea, coram me semper infirmitas et plaga.
|
Ier 8:14
|
Quare sedemus? convenite, et ingrediamur civitatem munitam, et sileamus ibi, quia Dominus Deus noster silere nos fecit, et potum dedit nobis aquam fellis: peccavimus enim Domino.
|
Ier 9:1
|
Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrimarum, et plorabo die ac nocte interfectos filiæ populi mei?
|
Ier 9:15
|
idcirco hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Ecce ego cibabo populum istum absinthio, et potum dabo eis aquam fellis.
|
Ier 13:1
|
Hæc dicit Dominus ad me: Vade, et posside tibi lumbare lineum, et pones illud super lumbos tuos, et in aquam non inferes illud.
|
Ier 14:3
|
Majores miserunt minores suos ad aquam: venerunt ad hauriendum; non invenerunt aquam, reportaverunt vasa sua vacua. Confusi sunt, et afflicti, et operuerunt capita sua.
|
Ier 14:3
|
Majores miserunt minores suos ad aquam: venerunt ad hauriendum; non invenerunt aquam, reportaverunt vasa sua vacua. Confusi sunt, et afflicti, et operuerunt capita sua.
|
Lam 2:19
|
COPH. Consurge, lauda in nocte, in principio vigiliarum; effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini: leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum, qui defecerunt in fame in capite omnium compitorum.
|