Gen 30:7
|
Rursumque Bala concipiens, peperit alterum,
|
Gen 30:12
|
Peperit quoque Zelpha alterum.
|
Gen 30:24
|
Et vocavit nomen ejus Joseph, dicens: Addat mihi Dominus filium alterum.
|
Gen 40:21
|
Restituitque alterum in locum suum, ut porrigeret ei poculum:
|
Gen 40:22
|
alterum suspendit in patibulo, ut conjectoris veritas probaretur.
|
Gen 41:5
|
rursum dormivit, et vidit alterum somnium: septem spicæ pullulabant in culmo uno plenæ atque formosæ:
|
Ex 29:19
|
Tolles quoque arietem alterum, super cujus caput Aaron et filii ejus ponent manus.
|
Ex 29:39
|
unum agnum mane, et alterum vespere,
|
Ex 30:2
|
habens cubitum longitudinis, et alterum latitudinis, id est, quadrangulum, et duos cubitos in altitudine. Cornua ex ipso procedent.
|
Ex 37:8
|
cherub unum in summitate unius partis, et cherub alterum in summitate partis alterius: duos cherubim in singulis summitatibus propitiatorii,
|
Lev 5:7
|
Sin autem non potuerit offerre pecus, offerat duos turtures, vel duos pullos columbarum Domino, unum pro peccato, et alterum in holocaustum,
|
Lev 12:8
|
Quod si non invenerit manus ejus, nec potuerit offerre agnum, sumet duos turtures vel duos pullos columbarum, unum in holocaustum, et alterum pro peccato: orabitque pro ea sacerdos, et sic mundabitur.
|
Lev 14:31
|
unum pro delicto, et alterum in holocaustum cum libamentis suis.
|
Lev 15:15
|
qui faciet unum pro peccato et alterum in holocaustum: rogabitque pro eo coram Domino, ut emundetur a fluxi seminis sui.
|
Lev 15:30
|
qui unum faciet pro peccato, et alterum in holocaustum, rogabitque pro ea coram Domino, et pro fluxu immunditiæ ejus.
|
Num 6:11
|
Facietque sacerdos unum pro peccato, et alterum in holocaustum, et deprecabitur pro eo, quia peccavit super mortuo: sanctificabitque caput ejus in die illo:
|
Num 8:8
|
tollent bovem de armentis, et libamentum ejus similam oleo conspersam: bovem autem alterum de armento tu accipies pro peccato:
|
Num 8:12
|
Levitæ quoque ponent manus suas super capita boum, e quibus unum facies pro peccato, et alterum in holocaustum Domini, ut depreceris pro eis.
|
Num 14:4
|
Dixeruntque alter ad alterum: Constituamus nobis ducem, et revertamur in Ægyptum.
|
Num 23:13
|
Dixit ergo Balac: Veni mecum in alterum locum unde partem Israël videas, et totum videre non possis: inde maledicito ei.
|
Num 28:4
|
unum offeretis mane, et alterum ad vesperum:
|
Deut 4:42
|
ut confugiat ad eas qui occiderit nolens proximum suum, nec sibi fuerit inimicus ante unum et alterum diem, et ad harum aliquam urbium possit evadere:
|
Deut 24:2
|
Cumque egressa alterum maritum duxerit,
|
Deut 25:11
|
Si habuerint inter se jurgium viri duo, et unus contra alterum rixari cœperit, volensque uxor alterius eruere virum suum de manu fortioris, miseritque manum, et apprehenderit verenda ejus:
|
Idc 6:25
|
nocte illa dixit Dominus ad eum: Tolle taurum patris tui, et alterum taurum annorum septem, destruesque aram Baal, quæ est patris tui: et nemus, quod circa aram est, succide:
|
Idc 6:28
|
Cumque surrexissent viri oppidi ejus mane, viderunt destructam aram Baal, lucumque succisum, et taurum alterum impositum super altare, quod tunc ædificatum erat.
|
Ruth 2:8
|
Et ait Booz ad Ruth: Audi, filia, ne vadas in alterum agrum ad colligendum, nec recedas ab hoc loco: sed jungere puellis meis,
|
I Reg 10:12
|
Responditque alius ad alterum, dicens: Et quis pater eorum? Propterea versum est in proverbium: Num et Saul inter prophetas?
|
II Reg 14:6
|
Et ancillæ tuæ erant duo filii: qui rixati sunt adversum se in agro, nullusque erat qui eos prohibere posset: et percussit alter alterum, et interfecit eum.
|
II Reg 18:26
|
vidit speculator hominem alterum currentem, et vociferans in culmine, ait: Apparet mihi alter homo currens solus. Dixitque rex: Et iste bonus est nuntius.
|
III Reg 6:27
|
Posuitque cherubim in medio templi interioris: extendebant autem alas suas cherubim, et tangebat ala una parietem, et ala cherub secundi tangebat parietem alterum: alæ autem alteræ in media parte templi se invicem contingebant.
|
III Reg 7:16
|
Duo quoque capitella fecit, quæ ponerentur super capita columnarum, fusilia ex ære: quinque cubitorum altitudinis capitellum unum, et quinque cubitorum altitudinis capitellum alterum:
|
III Reg 12:29
|
Posuitque unum in Bethel, et alterum in Dan:
|
III Reg 18:23
|
Dentur nobis duo boves, et illi eligant sibi bovem unum, et in frustra cædentes ponant super ligna, ignem autem non supponant: et ego faciam bovem alterum, et imponam super ligna, ignem autem non supponam.
|
III Reg 20:37
|
Sed alterum inveniens virum, dixit ad eum: Percute me. Qui percussit eum, et vulneravit.
|
IV Reg 1:11
|
Rursumque misit ad eum principem quinquagenarium alterum, et quinquaginta cum eo. Qui locutus est illi: Homo Dei, hæc dicit rex: Festina, descende.
|
I Par 16:20
|
Et transierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.
|
II Par 32:5
|
Ædificavit quoque, agens industrie, omnem murum, qui fuerat dissipatus, et exstruxit turres desuper, et forinsecus alterum murum: instauravitque Mello in civitate David, et fecit universi generis armaturam et clypeos:
|
II Par 35:24
|
Qui transtulerunt eum de curru in alterum currum, qui sequebatur eum more regio, et asportaverunt eum in Jerusalem, mortuusque est, et sepultus in mausoleo patrum suorum: et universus Juda et Jerusalem luxerunt eum.
|
I Esd 8:16
|
Itaque misi Eliezer, et Ariel, et Semeiam, et Elnathan, et Jarib, et alterum Elnathan, et Nathan, et Zachariam, et Mosollam principes: et Joiarib, et Elnathan sapientes.
|
Tob 7:18
|
Vocavitque Raguel ad se Annam uxorem suam, et præcepit ei ut præpararet alterum cubiculum.
|
Iudith 5:18
|
Quotiescumque autem præter ipsum Deum suum, alterum coluerunt, dati sunt in prædam, et in gladium, et in opprobrium.
|
Iudith 8:19
|
pro quo scelere dati sunt in gladium, et in rapinam, et in confusionem inimicis suis: nos autem alterum deum nescimus præter ipsum.
|
Iudith 11:18
|
Placuerunt autem omnia verba hæc coram Holoferne, et coram pueris ejus, et mirabantur sapientiam ejus, et dicebant alter ad alterum:
|
Iudith 15:11
|
quia fecisti viriliter, et confortatum est cor tuum, eo quod castitatem amaveris, et post virum tuum, alterum nescieris: ideo et manus Domini confortavit te, et ideo eris benedicta in æternum.
|
Iob 39:35
|
Unum locutus sum, quod utinam non dixissem: et alterum, quibus ultra non addam.
|
Ps 104:13
|
Et pertransierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.
|
Eccles 7:28
|
Ecce hoc inveni, dixit Ecclesiastes, unum et alterum ut invenirem rationem,
|
Isa 6:3
|
Et clamabant alter ad alterum, et dicebant: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus, Deus exercituum; plena est omnis terra gloria ejus.
|
Isa 34:14
|
Et occurrent dæmonia onocentauris, et pilosus clamabit alter ad alterum; ibi cubavit lamia, et invenit sibi requiem.
|