Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

aliquid

Io 5:14 Postea invenit eum Jesus in templo, et dixit illi: Ecce sanus factus es; jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat.
Io 13:29 Quidam enim putabant, quia loculos habebat Judas, quod dixisset ei Jesus: Eme ea quæ opus sunt nobis ad diem festum: aut egenis ut aliquid daret.
Act 3:5 At ille intendebat in eos, sperans se aliquid accepturum ab eis.
Act 4:32 Multitudinis autem credentium erat cor unum, et anima una: nec quisquam eorum quæ possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia.
Act 17:21 (Athenienses autem omnes, et advenæ hospites, ad nihil aliud vacabant nisi aut dicere, aut audire aliquid novi.)
Act 18:14 Incipiente autem Paulo aperire os, dixit Gallio ad Judæos: Si quidem esset iniquum aliquid, aut facinus pessimum o viri Judæi, recte vos sustinerem.
Act 21:37 Et cum cœpisset induci in castra Paulus, dicit tribuno: Si licet mihi loqui aliquid ad te? Qui dixit: Græce nosti?
Act 23:15 Nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio, ut producat illum ad vos, tamquam aliquid certius cognituri de eo. Nos vero prius quam appropiet, parati sumus interficere illum.
Act 23:17 Vocans autem Paulus ad se unum ex centurionibus, ait: Adolescentem hunc perduc ad tribunum, habet enim aliquid indicare illi.
Act 23:18 Et ille quidem assumens eum duxit ad tribunum, et ait: Vinctus Paulus rogavit me hunc adolescentem perducere ad te, habentem aliquid loqui tibi.
Act 23:20 Ille autem dixit: Judæis convenit rogare te ut crastina die producas Paulum in concilium, quasi aliquid certius inquisituri sint de illo:
Act 25:11 Si enim nocui, aut dignum morte aliquid feci, non recuso mori: si vero nihil est eorum quæ hi accusant me, nemo potest me illis donare. Cæsarem appello.
Act 28:19 Contradicentibus autem Judæis, coactus sum appellare Cæsarem, non quasi gentem meam habens aliquid accusare.
Rom 1:11 Desidero enim videre vos, ut aliquid impertiar vobis gratiæ spiritualis ad confirmandos vos:
Rom 9:11 Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent, aut mali (ut secundum electionem propositum Dei maneret),
Rom 15:18 Non enim audeo aliquid loqui eorum, quæ per me non efficit Christus in obedientiam gentium, verbo et factis:
I Cor 2:2 Non enim judicavi me scire aliquid inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum.
I Cor 3:7 Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat: sed qui incrementum dat, Deus.
I Cor 8:2 Si quis autem se existimat scire aliquid, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire.
I Cor 10:19 Quid ergo? dico quod idolis immolatum sit aliquid? aut quod idolum, sit aliquid?
I Cor 10:19 Quid ergo? dico quod idolis immolatum sit aliquid? aut quod idolum, sit aliquid?
II Cor 2:10 Cui autem aliquid donastis, et ego: nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi,
II Cor 3:5 non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis: sed sufficientia nostra ex Deo est:
II Cor 10:8 Nam etsi amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra, quam dedit nobis Dominus in ædificationem, et non in destructionem vestram, non erubescam.
II Cor 12:6 Nam etsi voluero gloriari, non ero insipiens: veritatem enim dicam: parco autem, ne quis me existimet supra id quod videt in me, aut aliquid audit ex me.
II Cor 13:8 Non enim possumus aliquid adversus veritatem, sed pro veritate.
Gal 2:2 Ascendi autem secundum revelationem: et contuli cum illis Evangelium, quod prædico in gentibus, seorsum autem iis qui videbantur aliquid esse: ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem.
Gal 2:6 ab iis autem, qui videbantur esse aliquid (quales aliquando fuerint, nihil mea interest: Deus personam hominis non accipit): mihi enim qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt.
Gal 2:6 ab iis autem, qui videbantur esse aliquid (quales aliquando fuerint, nihil mea interest: Deus personam hominis non accipit): mihi enim qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt.
Gal 5:6 Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium: sed fides, quæ per caritatem operatur.
Gal 6:3 Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit.
Gal 6:15 In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium, sed nova creatura.
Eph 5:27 ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata.
I Thess 4:12 et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt: et nullius aliquid desideretis.
Philem 1:18 si autem aliquid nocuit tibi, aut debet, hoc mihi imputa.
Heb 8:3 Omnis enim pontifex ad offerendum munera, et hostias constituitur: unde necesse est et hunc habere aliquid, quod offerat.
Heb 11:40 Deo pro nobis melius aliquid providente, ut non sine nobis consummarentur.
Iac 1:7 non ergo æstimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino.
I Petr 4:12 Carissimi, nolite peregrinari in fervore, qui ad tentationem vobis fit, quasi novi aliquid vobis contingat: