Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

accepit

Gen 4:19 Qui accepit duas uxores, nomen uni Ada, et nomen alteri Sella.
Gen 21:11 Dure accepit hoc Abraham pro filio suo.
Gen 21:21 Habitavitque in deserto Pharan, et accepit illi mater sua uxorem de terra Ægypti.
Gen 24:67 Qui introduxit eam in tabernaculum Saræ matris suæ, et accepit eam uxorem: et in tantum dilexit eam, ut dolorem, qui ex morte matris ejus acciderat, temperaret.
Gen 27:35 Qui ait: Venit germanus tuus fraudulenter, et accepit benedictionem tuam.
Gen 36:2 Esau accepit uxores de filiabus Chanaan: Ada filiam Elon Hethæi, et Oolibama filiam Anæ filiæ Sebeon Hevæi:
Gen 48:17 Videns autem Joseph quod posuisset pater suus dexteram manum super caput Ephraim, graviter accepit: et apprehensam manum patris levare conatus est de capite Ephraim, et transferre super caput Manasse.
Ex 2:1 Egressus est post hæc vir de domo Levi: et accepit uxorem stirpis suæ.
Ex 6:25 At vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutiel: quæ peperit ei Phinees. Hi sunt principes familiarum Leviticarum per cognationes suas.
Deut 20:7 Quis est homo, qui despondit uxorem, et non accepit eam? vadat, et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius homo accipiat eam.
Idc 12:9 qui habuit triginta filios, et totidem filias, quas emittens foras, maritis dedit, et ejusdem numeri filiis suis accepit uxores, introducens in domum suam. Qui septem annis judicavit Israël:
Idc 14:20 uxor autem ejus accepit maritum unum de amicis ejus et pronubis.
Idc 18:12 ascendentesque manserunt in Cariathiarim Judæ: qui locus ex eo tempore Castrorum Dan nomen accepit, et est post tergum Cariathiarim.
Idc 19:1 Fuit quidam vir Levites habitans in latere montis Ephraim, qui accepit uxorem de Bethlehem Juda:
Ruth 4:13 Tulit itaque Booz Ruth, et accepit uxorem: ingressusque est ad eam, et dedit illi Dominus ut conciperet, et pareret filium.
I Reg 25:43 Sed et Achinoam accepit David de Jezraël: et fuit utraque uxor ejus.
III Reg 3:1 Confirmatum est igitur regnum in manu Salomonis, et affinitate conjunctus est Pharaoni regi Ægypti: accepit namque filiam ejus, et adduxit in civitatem David, donec compleret ædificans domum suam, et domum Domini, et murum Jerusalem per circuitum.
I Par 2:18 Caleb vero filius Hesron accepit uxorem nomine Azuba, de qua genuit Jerioth: fueruntque filii ejus Jaser, et Sobab, et Ardon.
I Par 2:19 Cumque mortua fuisset Azuba, accepit uxorem Caleb Ephratha, quæ peperit ei Hur.
I Par 2:21 Post hæc ingressus est Hesron ad filiam Machir patris Galaad, et accepit eam cum esset annorum sexaginta: quæ peperit ei Segub.
I Par 4:18 Uxor quoque ejus Judaia, peperit Jared patrem Gedor, et Heber patrem Socho, et Icuthiel patrem Zanoë: hi autem filii Bethiæ filiæ Pharaonis, quam accepit Mered.
I Par 7:15 Machir autem accepit uxores filiis suis Happhim, et Saphan: et habuit sororem nomine Maacha: nomen autem secundi, Salphaad, natæque sunt Salphaad filiæ.
II Par 11:20 Post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom, quæ peperit ei Abia, et Ethai, et Ziza, et Salomith.
II Par 13:21 Igitur Abia, confortato imperio suo, accepit uxores quatuordecim: procreavitque viginti duos filios, et sedecim filias.
I Esd 2:61 Et de filiis sacerdotum: filii Hobia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis, uxorem, et vocatus est nomine eorum:
II Esd 7:63 Et de sacerdotibus, filii Habia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis uxorem: et vocatus est nomine eorum.
Tob 1:9 Cum vero factus esset vir, accepit uxorem Annam de tribu sua, genuitque ex ea filium, nomen suum imponens ei,
Iudith 12:19 Et accepit, et manducavit, et bibit coram ipso ea quæ paraverat illi ancilla ejus.
Iudith 16:10 Unxit faciem suam unguento, et colligavit cincinnos suos mitra; accepit stolam novem ad decipiendum illum.
Esth 6:3 Quod cum audisset rex, ait: Quid pro hac fide honoris ac præmii Mardochæus consecutus est? Dixerunt ei servi illius ac ministri: Nihil omnino mercedis accepit.
Esth 10:6 Parvus fons, qui crevit in fluvium, et in lucem, solemque conversus est, et in aquas plurimas redundavit: Esther est quam rex accepit uxorem, et voluit esse reginam.
Ps 14:3 qui loquitur veritatem in corde suo; qui non egit dolum in lingua sua; nec fecit proximo suo malum, et opprobrium non accepit adversus proximos suos.
Ps 14:5 qui pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera super innocentem non accepit. Qui facit hæc non movebitur in æternum.
Ps 17:17 Misit de summo, et accepit me; et assumpsit me de aquis multis.
Ps 23:4 Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec juravit in dolo proximo suo.
Ps 77:70 Et elegit David, servum suum, et sustulit eum de gregibus ovium; de post fœtantes accepit eum:
Sap 3:6 Tamquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit illos, et in tempore erit respectus illorum.
Eccli 46:22 et ante tempus finis vitæ suæ et sæculi, testimonium præbuit in conspectu Domini et christi: pecunias et usque ad calceamenta ab omni carne non accepit, et non accusavit illum homo.
Bar 3:29 Quis ascendit in cælum, et accepit eam, et eduxit eam de nubibus?
Bar 4:32 Civitates quibus servierunt filii tui, punientur, et quæ accepit filios tuos.
Dan 13:2 et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helciæ, pulchram nimis, et timentem Deum:
Osee 1:3 Et abiit, et accepit Gomer, filiam Debelaim: et concepit, et peperit ei filium.
I Mach 1:3 et pertransiit usque ad fines terræ: et accepit spolia multitudinis gentium, et siluit terra in conspectu ejus.
I Mach 1:20 Et comprehendit civitates munitas in terra Ægypti, et accepit spolia terræ Ægypti.
I Mach 1:23 Et intravit in sanctificationem cum superbia, et accepit altare aureum, et candelabrum luminis, et universa vasa ejus, et mensam propositionis, et libatoria, et phialas, et mortariola aurea, et velum, et coronas, et ornamentum aureum, quod in facie templi erat: et comminuit omnia.
I Mach 1:24 Et accepit argentum, et aurum, et vasa concupiscibilia: et accepit thesauros occultos, quos invenit: et sublatis omnibus, abiit in terram suam.
I Mach 1:24 Et accepit argentum, et aurum, et vasa concupiscibilia: et accepit thesauros occultos, quos invenit: et sublatis omnibus, abiit in terram suam.
I Mach 1:33 Et accepit spolia civitatis: et succendit eam igni, et destruxit domos ejus, et muros ejus in circuitu:
I Mach 2:54 Phinees pater noster, zelando zelum Dei, accepit testamentum sacerdotii æterni.
I Mach 2:56 Caleb dum testificatur in ecclesia, accepit hæreditatem.